Text List

Articulus 3

Articulus 3

An character est in aliquo genere, et in quo in genere : et si genere qualitatis, in qua specie ?

ARTICULUS III. An character est in aliquo genere, et in quo in genere : et si genere qualitatis, in qua specie ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, © ibi, A, § 2, circa medium : "Servato charactere Christi, etc."

Gratia enim illius inducenda est hic questio de charactere baptismali. Et quia scientia de charactere facilior est, si de eo hic disputetur in genere, scilicet Confirmationis, et Ordinis, et ideo faciemus de charactere disputationem generalem.

Queratur igitur de charactere tribus viis, scilicet in se, et ex parte effectus; et ex parte suscipientis : quoniam ex parte dantis idem est querere de dante characterem, et de dante sacramentum, et hoc jam habitum est.

De charactere autem in se querantur quinque, scilicet in quo genere sit ? Secundo, Quid sit diffinitive ? Tertio, Quae et quot sacramenta imprimant characterem ? Quarto, De numero et ordine characterum. Et quinto, De comparatione sacramentorum Christi ad characterem bestiae.

Ad primum proceditur sic: Fere ab omnibus dicitur, quod character spiritualis sit qualitas.

Objiciatur ergo sic : Nihil est in genere quod non sit in aliqua ejus specierum, character est in genere qualitatis : ergo est in aliqua specierum : aut ergo est habitus et dispositio, aut naturalis potentia vel impotentia, aut passio vel passibilis qualitas, aut forma vel circa hoc aliquid constans figura: et omnes he species opinionem habuerunt circa materiam istam.

Videtur autem, quod non sit habitus et dispositio : quia 4. Dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod habitus est quo quis aliquid agit cum tempus sit : ergo omnis habitus est ad actum aliquem potenti in . qua est : character autem non est ad actum potentiae, sed ad distinctionem vel consignationem vel utrumque : ergo videtur, quod non sit habitus vel dispositio.

2. Item, Habitus anime est naturalis, | aut infusus, aut acquisitus. Naturalis, ut habitus visus in potentia visiva : infusus autem vel acquisitus dividi consuevit in scientiam et virtutem : character — autem nec est scientia, nec virtus : cum igitur non sit habitus naturalis, non erit habitus, ut videtur.

Sed contra hoc videtur esse quod di- cit Philosophus, quod tria sunt in anima, scilicet passiones, potenti#, et habitus : constat autem, quod character non est passio : ergo si est in anima, est habitus, ut videtur.

VipeTuR autem, quod etiam non sit naturalis potentia vel impotentia.

1. Naturalis enim potentia vel impotentia causatur a naturalibus causis : sicut quidam dicunt, quod naturalis potenia causatur a victoria forme super materiam, et naturalis impotentia ab imperfectione victorie ejusdem : sicut durum naturalem potentiam habet ad non secari, et molle ejusdem impotentiam. Constat autem, quod a tali causa non causatur character : ergo non est naturalis potentia vel impotentia, licet hoc quidam dixerunt.

2. Item, Naturales potenti consequuntur naturam : character autem non consequitur naturam : ergo non est in specie potentiae naturalis.

Vipetur etiam non esse in passione vel passibilt qualitate: quoniam hae secundum Philosophum aut est infusa in animam sensibilem sicut sunt objecta sensuum, aut illata in sensu vel sensibili anima, ut delectatio et tristitia : constat autem quod character circa animam intellectualem est : ergo non est passio vel passibilis qualitas, licet hoc etiam quidam dixerint.

Ivrem, Videtur quod non sit forma vel circa hoc aliquid constans figura: quia illa secundum Philosophum non est in spiritualibus, sed in quantis? Figura enim est superficies una vel pluribus lineis contenta sive terminata : nihil autem talium convenit spirituali nature : ergo nec character in specie illa est, ut videtur, cum sit tantum in spirituali natura.

Propter Hoc quidam dixerunt, quod etiam in spirituali natura est spiritualis quantitas, et secundum illam attenditur character. Sed hoc ridiculum videtur multis rationibus, quarum una est:

1. Spiritualis quantitas virtutis attenditur penes intensionem virtutis ad actum : haec autem intensio non mutat genus : ergo quantitas virtulis non dicit aliquid in quo salvetur ratio figure : quia illa non salvatur sine quantitate continua.

2. Item, Omnis figura attenditur penes ultimum ad hoc terminatum: virtus autem licet diffiniatur per ultimum potentiae, non tamen diffinitur per ultimi terminationem : ergo videtur, quod quantitas virtutis non potest habere rationem figura, et sic non est character figuralis vel forma circa hoc aliquid constans.

3. Item, Sivirtus terminetur in ultimo, non est ille terminus ambiens substantiam virtutis intra, sed potius ultimum in quod potest ex parte objectiin quod agit virtus, sicut virtus Herculis potest in triginta quos vincit : figura autem est terminus ambiens-substantiam terminati claudendo intra se : ergo etsi virtus terminus potentiae dicatur, ille terminus equivoce dictus est ad terminum figure: ergo character si est in quantitate virtutis, non tamen est de ratione figure.

4, Item, Virtus est terminus potentie terminatus ad ultimum : figura autem secundum rationem figure est terminus terminans ultimum : ergo terminus in ratione figure et in ratione virtutis dicetur equivoce : et ita solutio illa nulla est quam gquidam posuerunt, et quam fere omnes sunt secuti.

Ipgo quidam alii accipientes verbum Philosophi quod dicit in predicamentis, "Fortassis autem et alii apparebunt qualitatis modi," dicunt quod character est qualitas extra quatuor species qualitatis : quia Aristoteles innuit, quod alie sunt species qualitatis. Sed quod hoc nihil sit, facile probatur : licet enim omnis forma predicet quale, non tamen omnis forma est in predicamento qualitatis seq cundum rem, sed forma realiter ens in praedicamento qualitatis non excedit quatuor species ipsius : ergo patet, quod nihil est quod isti dicunt : quia si realiter esset qualitas, oporteret quod esset in aliqua specie qualitatis.

Videtur autem esse in relatione : ad aliquid enim sunt, quorum hoc ipsum esse quod sunt, ad aliud sunt : sed characteris sicut et signaculi vel signi hoc ipsum esse quod est, ad aliud est: ergo est in predicamento relationis, et non qualitatis, ut videtur.

Sed quia hoc ab omnibus bene intelligentibus conceditur, gueratur, Uirum esse relativi fundetur super aliquid aliud vel non?

Videtur autem, quod fundetur in aliqua alia natura: quia 1. Dicit Augustinus, quod omne relativum est etiam aliquid aliud praeter relativum, ut pater est substantia in qua est relatio. Si ergo character est relativum, videtur etiam esse aliquid aliud preter relationem in quo fundetur relatio.

2. Ttem, Character ut dicunt Magistri, consignat nos Trimitati imcreate per quamdam assimilationem : similitudo autem est rerum differentium eadem qualitas: ergo videtur, quod fundetur in aliqua qualitate quecumque sit illa.

Solutio. Dicendum videtur sine prejudicio, quod character secundum esse quod importat, non dicit ens in predicamenio relationis, sicut paternitas. st enim duplex relativum, scilicet ipsum quod ad aliud est et dicitur, ul pater : et aceidens quod absolute et in abstractione significat, ut paternitas, et hoc dicit modum dispositionis quo relativum dicitur ad aliquid : ita character est ctiam ad aliquid : et characterizatum.

Ad hoc autem quod ultimo queritur, oportet primo respondere, scilicet utrum fundetur supra potentias imaginis nua ex ipsa susceptione baptismatis, vel ha beat a materia qualitatem subjectam. Dicendum, quod utrumque dicitur a di- versis: sed tamen probabilius videtur, quod habeat a materia qualitatem subjectam in qua fundetur, et hanc puto esse habitum quemdam luminis spiritualis, quod se habet ad modum habilitatis ad fidem et ad gratiam per lucem et calorem spirituales, ut lux habilitet ad fidem et calor ad mores.

Kr secuNpUM hanc responsionem oportet primo objectis respondere, dicendo, quod character fundatur in habitu sicut similitudo in qualitate: sed habitus duplex est, scilicet perfectus et distinctus, et imperfectus et indistinctus: primus est sicut habitus determinatus ad hane materiam, et ille dividitur in scientiam et virtutem : et de illo verum est quod dicit Augustinus, quod habitus est guo guis aliquid agit cum tempus est. Imperfectus autem et confusus et indistinctus est preecedens illum, et habilitans ad illum. Et hujus simile possumus videre in oculo, in quo in pupilla et humido crystailino est quoddam perspicuum cum luce sibi connaturali et inseparabili, et tamen non sufficit per se ad videndum disiincte nisi adveniat spiritus ex anima determi-~ natus ad colores : ita etiam intellectui est connaturale lumen confusum ad quod examinat audita et accepta secundum Philosophum, et tamen illud non sufficit ad distinete intelligendum hoc vel illud.

Ita possumus dicere, quod est quodammodo lumen indistinctum inseparabiliter infusum baptizatis, in quo lucet assimilatio quaedam ad Trinitatem increatam, licet non sit sufficiens sine fide: et hoc lumen est in quo fundatur character, et est in genere gratic gratis date. Et hoc attenderunt, ut puto, qui characterem posuerunt in specie habitus et in genere qualitatis unde illa quae objiciuntur contra alias qualitates, videntur esse concedenda.

Et quod quidam dixerunt de figura intellectuali, aut non intelligo, aut non est verum quod dixerunt.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita de hoc articulo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3