Articulus 4
Articulus 4
An diffinitiones characteris sint bene assignatae ?
Dicunt autem quidam beatum Dionysium in Meclesiastica hicrarchia ita diffinire : "Character est signum sanclum communionis fidei et sacre ordinationis datum accedentia hierarchia." Licet autem ita dicant, tamen in nulla Dionysii translatione invenitur haec diffinitio, nec per verba, nec per sensum: et hoc scit bene quicumque litteram Dionysii inspicit. Ibi enim unde trahere voluerunt illa verba, dicit sic secundum veterem translationem, ostendens quid signifivet, quod ordinandus venit ad summum sacerdotem, id est, ad Episcopum, etc. : "Eum vero, scilicet ordinandum, sic accedentem, scilicet ad Episcopum suum hierarcham, divina beatitudo in suam participationem recipit, et proprio lumine tamquam quodam ipsi signo tradit, divinum perficiens et communicantem divinorum partes et sacre ordinationis : quorum est symbolum sacrum a summo sacerdote donatum signaculum, et sacerdotum salutaris descriptio, in salvatis eum commemorans et memoriis sacris."
Ut autem intelligantur verba quae obscura sunt, sic sunt exponenda: "Hum vero, scilicet ordinandum sic accedentem in acceptione ordinum ad_ hierarcham, suscipit ad partes potestatis divina beatitudo, id est, Deus, et hoc significatur in hoc quod partem sue potestatis dat hierarcha, id est, Episcopus, quando suscipit eum : et proprio lumine, id est, de proprio lumine tradit ei: lamguam gquodam ipsi signe tradit, id est, in quodam signo, quiain sacramento suscepto : divinum perficiens, hoc est, quod scilicet lumen perliciens eum divinum, id est, ut sit divinus in potestate ad minus, id est, habet potestatis divine partem : et communicantem divinorum paries, id est, perficit ipsum ut communicet partes, id est, in parte divinorum quoad potestatem sacre ordinaitionis, id est, perficit eum ut sit communitas sacre ordinationis, id est, in sacra ordinatione : quia Greci non habent ablativum : guorum est symbolum, id est, quorum, scilicet diving perfectionis et communionis divinorum partis, et communionis ordinationis symbolum, id est, sacrum a@ summo sacerdote donatum, id est, id quod datum est a summo sacerdote : quia sacramentum ab Episcopo datum, est signum quod detur ei divina potestas et gratia a Deo. Et subjungit, quid sit illud quod datum est ab Episcopo, hoc est scilicet signaculum, id est, quod signat eum pontifex, manus imponendo, etradendo, et hujusmodi: et sacerdotum salutaris descriptio, id est, quod describit eum sacerdoiem faciendo per ordinem : commemorans eum, sibene usus fuerit potestate, zn salvatis et memoriis sacris."
Si autem haec (ut puto) est Dionysii intentio, patet quod illa diffinitic non est sua, et numquam alibi reperitur : et ideo non sume cam uta Sancto, sed sicut a Doctoribus approbatam.
Dant autem quidam etaliam, hance scilicet, Character est distinctio a charactere aeterno impressa anime rationalisecundum imaginem, consignans trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanli, et distinguens anon consignatis secundum statum fidei.
Contra PRIMAM Sic : Character est signum sanctum : omne autem signum est naturale, vel ad placitum: constat autem, quod characternon est signum ad placitum: quia tunc non esset idem apud omnes, et variaretur ad voluntatem : ergo est naturale: omne autem signum naturale similitudinem habet aliquam cum signato, ut fumus cum igne habet convenientiam : ergo videtur, quod character aliquam habet convenientiam cum charactere increato.
Kt queritur, Quae sit illa? Videtur autem, quod nuila sit : quia homo habet convenientiam per characterem : ergo videtur, quod character sit dispositio inventa in utroque extremorum, scilicet in homine signato, et charactere increato cui consignatur : sicut si duo sunt similes in albedine, albedo est dispositio inventa in utroque : et hoc falsum est hic: quia Filius Dei non habet characterem, ut infra probabitur.
item, Signorum aliud est principium pregnosticum futurorum: sicut signa quae habent divinatores in astris et aliis, et medici in egritudinibus. Aliud est rememorativum preteritorum, ut annulus fidei datus sponse a sponso, et monile continentiae thori, et hujusmodi. Aliud est determinatum in presenti, sicut substantia presens significatur accidentibus que cadunt in sensum.
Queratur ergo, Si character sit signum, cujusmodi signum sit? i. Non enim videtur esse signum nisi gratiae : et hanc non necessario significat, nec in presenti, nec in futuro, nec in preterito, sicut in ficto qui moritur in fictione : ergo videtur, quod character non sit signum gratia.
2. Item, Si est signum, non erit nisi signum sacramentale : signum autem sacramentale est invisibilis gratiae visibilis forma vel sensibilis ad minus: ergo videtur, quod character sensibilis quedam forma sit, cujus contrarium habitum est in preecdenti questione, et iterum postea habebitur, quando probabitur quod character non imprimitur nisi in anima rationali.
3. Item, Secundum Magistrum Hugonem in libro de Sacramentis, signum accipitur in proprietatibus corporalis elementi: character autem neque est corporale elementum in sacramento, nec proprietas ejus: ergo character non est signum, ut videtur.
Item, Si est signum sacramentale: aut est vetus, aut novum. Constat autem, quod non est vetus : quia nihil loquitur lex vetus de charactere spirituali, licet loquatur de circumcisione ut carnali charactere data carnali populo, ut supra habitum estin tractatu de cireumcisione ' : ergo erit signum nove legis.
SED CONTRA: Non necessario efficit quod figurat, ut patet in fictis : ergo nec est signum veteris legis nec nove : ergo nec est signum sacramentale.
Videtur enim hoc non esse verum : quia fictus non credens recipit characterem baptismalem : et tamen non communicat fidem.
Praeterea, Communio fidei potest esse quoad participationem articulorum, vel fidelum, vel habitus fidei: et videtur non posse esse pluribus modis. Constat autem, quod non necessario facit communicare fidelibus, ut patet in adultis ab heereticis scienter baptizatis, qui fidelibus non communicant.
Item, Non est communicatio quoad articulos: quia fictus discredens articulos, recipit characterem, dum se offert non contradicens ad id quod facit Ecclesia, licet hoc ipsum nihil credat esse vel valere.
Item, Videtur quod non communi- cat habitum fidei: quia infidelis potest esse, ut jam dictum est: et tamen suscipit characterem : ergo videtur, quod non sit signum communicationis fidei.
Videtur enim, quod dispositio sit ad omnem virlutem et signum. Tria enim sunt in sacramento, scilicet signum tantum, at tinctio factain aqua: et res et signum, quod est character : et res tantum, quod est gratia cum omnibus virtutibus. Si ergo est signum rei sacramenti, et res sacramenti est plenitudo virtutis et non fidei: tune videtur character esse signum omnis virtutis, et non signum fidei : ergo male diffinitur per hoc quod sit signum fidei.
1. Hoc enim non videtur convenire nisi characteri ordinis : ergo per illud male diffinitur character in genere, secundum quod est in confirmatione et baptismo et ordine in communi.
2. Prarerea, Character ordinis et confirmationis non videtur esse signum fidei: sed. character confirmationis videtur esse signum fortitudinis ad pugnandum, et character ordinis videtur esse signum potestatis ad spirituales actus, ut est conficere Hucharistiam, ligare, et solvere: ergo iterum male diffinitur per signum fidei et sacre ordinationis.
Videtur enim hoc esse falsum: si enim rusticus baptizat, characterem recipit baptizatus : ergo non oportet ut detur ab hierarcha, ut videtur.
Preeterea, Si dicas, quod hierarcha dicit debitum ministerium : iterum falsum est : quia hierarcha est summus sacerdos sive Pontifex : et debitus minister baptis-~ matis non est, sed etiam simplex sacer- dos, ut dicitur in Zitlera in hae distinctione: ergo non oportet accedere ad hierarcham, ut videtur.
Si enim est distinctio, et signum distinctivum aliter distinguit baptizatum anon baptizato : aut ergo Ecclesiw militanti, aut triumphanti, aut Deo: sed non Eeclesiae militanti, quia illa non distinguit nec discernit per signa invisibilia, cum judicet secundum faciem, et non secundum ea quae sunt in corde: nec etiam distinguit quoad Ecclesiam triumphantem, quia illa non indiget, cum sufficientem distinctionem accipiat baptiza— tus a non baptizato in contemplatione Verbi : item quoad Deum non oportet, quia Deus non cognoscit per signa, sed per seipsum scit omnia.
1. Character enim est Filius, ut habetur, ad Hebr. 1, 3: "Qui cum sit splendor glorie, et figura substantiae ejus". In alia littera, "Et character substantiae ejus:" ergo videtur, quod Filius Dei imprimat characterem.
2. Item, Ad idem, Similitudo Patris est Filius: cum igitur character creatus sit assimilans, videtur quod congruenter imprimatur a Filio.
3. Item, Sacramentum baptismi est sa— cramentum -regenerationis, quo efficiuntur filii gratiee: sed filiatio gratiae habet similitudinem aliquam cum generatione eterna : ergo videtur, quod character regenerationis a Filio ut aeterno charactere imprimatur.
SED CONTRA : 1. Per invocationem Trinitatis in elemento imprimitur character: ergo impressio non magis pertinet ad Patrem quam ad Filium, nec e converso, sed ad totam Trinitatem.
2, Prarerea, Si propter sacramentum regenerationis Filio debetur impressio characteris in Baptismo : ergo etiam propter sacramentum spiritualis potestatis Patri debetur impressio characteris in Ordine, quod falsum est, quia per rationem congruentiae omnis impressio characteris erit appropriata uni persone.
3. Item, Plus debetur Patri quam Filio, quia Patris est generare: ergo etiam characterem spiritualis regenerationis imprimere: ergo non imprimitur a charactere aeterno, ut videtir.
1. Nihil enim numero unum imprimitur diversis subjectis numero : sed character est unum aliquid numero: ergo non potest imprimi tribus potentiis imaginis, nisi multiplicetur secundum numerum.
2. Item, Sicut se habet signum precedens in sacramento, et res sequens: ita se debet habere medium quod est signum et res simul: sed signum perfecte ablutionis totius anime, et res sequens perfecte curat et perficit totam animam secundum omnes potentias : ergo etiam medium quod est signum, debet imprimi secundum omnes potentias, et non secundum potentias imaginis tantum : medium autem est character: ergo secundum omnes potentias debet imprimi character in anima.
3. Item, Ejusdem est dispositio et habitus : sed habitus est res sacramenti sequens : cum igitur ille habitus sit in tota anima, videtur etiam quod dispositio quae est character, secundum totam animam debeat inesse.
4. Praeterea, Videtur si character imprimitur in imagine (ut dicit secunda diffinitio) quod non sit lux tantum : quia voluntas quae est precipuia pars imaginis, non perficitur luce, sed potius amore: ergo videtur, quod character in se supponat diversos habitus et diversarum rationum,
Uxrerius queritur de hoc quod dicit secunda diffinitio, "Consignans trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanti."
1. Non enim consignat nisi faciat imitari: non autem imitamur nisi per gratiam gratum facientem: ergo videtur, quod character sit gratia gratum faciens.
2. Item, Uno habitu non sunt consignabilia plura, nisi sint unius rationis : sed potenti imaginis non sunt unius ralionis : ergo non sunt consignabiles uno habitu.
3. Item, Ex parte Trinitatis increate non est appropriatum unum: ergo videtur, quod si character est lumen quoddam, quod non consignat Trinitati increate, sed tantum uni persone in- Trinitate.
1. Character, ut dicit sepe Damascenus, idem est quod distinctivum : ergo character est distinctio: ergo videtur, quod in diffinitione prius debuit poni ultima particula quam penultima.
2. Prarerea, Quare dicit, "Secundum statum fidei," potius quam secundum fidem? prior enim est distinctio secundum fidem, quam secundum fidei statum.
Soxrutio. Sine prajudicio videtur mihi secunda diffinitio melior quam prima : neutra tamen habet robur auctoritatis, nisi quantum facit usus Magistrorum: quia de charactere in sensu quo Magistri disputant, de eo parum invenitur in . dictis Sanctorum.
Sustinendo igitur primam diffinitionem, dicendum est ad primum, quod character est signum naturale gratia quae est effectus sacramenti.
Ad objectum autem contra, dicendum quod duplex est similitudo, scilicet duorum in tertio, et sic oportet quod una qualitas in qua fundatur similitudo, sit in utroque : quandoque autem similitudo est inter aliqua, ita quod unum dicit rationem sunilitudinis alterius ad alterum, sicut imago qua dicit rationem similitudinis hujus statue ad Herculem: et tune non oportet, quod idem sit in utroque similium, sed quod unum sit exemplar, et aliud imitetur ipsum : et sic est similis character: quia dicit assimilationis rajonem anime ad Deum.’
Ad aliud dicendum, quod est signum demonstrativum et causativum gratiae in presenti quantum est de se, et quod non demonstrat, hoc est per accidens, scilicet quia invenit obicem in subjecto resistentem,
Ad aliud dicendum, quod licct characler non sit visibilis vel sensibilis in se, est tamen visibilis in relatione ad tinclionem in qua imprimitur,sicut supra in questione de sacramentis dictum est.
Ad aliud dicendum, quod character non fundatur in elemento corporali, sicut in subjecto, sed sicut in causa inducente ipsum: et hoc sufficit ad hoc ut sit signum sacramentale nove legis.
App autem quod ulterius queritur, dicendum quod est signum communionis fidei secundum fidei statum, ut dicit secunda diffinitio: et bene potest esse, quod aliquis non participet habitum secundum communionem fidelium, vel articulorum fidei, et tamen secundum statum, quia ille participatur etiam secundum fidei sacramentum.
Unde patet solutio ad totum. Ad aliud dicendum, quod alie virtutes non distinguunt quae sunt in affectu, sed fides sola quae est in intellectu: et ideo distinctio accipitur solum secundum statum fidei, licet sit dispositio ad omnes virtutes. Vel dicatur et melius, quod status fidei distinguit characterem sacramentorum: quia fides est fundamentum spiritualis edificii, et penes primam distinctionem ipsius primo accipitur distinctio totius vite.
Apittup quod ulterius queritur, dicendum quod illa diffinitio quoad illud membrum tangit characterem excellentia, quiestin Ordine: et quia character excellentiae est, ideo aliquid speciale habet in diffinitione.
Ad aliud dicendum, quod character Confirmationis non est fortitudinis nisi in relatione ad fidem: quia scilicet sine rubore predicat fidem, etiam sine timore confitetur eam coram regibus et principibus. Ita etiam character Ordinis non est spiritualis potestatis, nisi propter fidem propagandam, et multiplicandam, et confitendam : et ideo semper respicit statum fidei.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod in illa diffinitione debitus minister ex potestate et auctoritate et idoneitate determinatur. Quodautem aliter datur, hoc contingit ideo, quia est sacramentum necessitatis, sicut in principio hujus distinctionis dictum est.
Ad id quod ulierius queritur, dicendum quod secunda diffinitio melior est quam prima: quia tangit proprium actum qui est consignare, et secundarium qui est distinguere, et causam efficientem quee est character increatus, et materialem quae est ex parte subjecti proprii, quia imprimitur secundum mentem in anima rationali: et causam finalem, quia propter statum fidei.
Dicatur ergo ad primum, qued distinguitin se, et mon oportet quod alii distinguantur, licet in ipsa anima indelebilem notam decoris relinquit, quae in bea- tis est ratio gloriandi in aliqua assimilatione sui ad Trinitatem, et in damnatis convictio et testimonium juste condemnationis : et ideo non est otiosus.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod bene conceditur hoc quod primo probatur: quia licet communi opere personarum imprimatur character a tribus personis, tamen per congruentiam et appropriationem debetur Filio, cujus plures causae tacte sunt in opponendo. Una etiam est, quia character (ut supra dictum est) est lux quaedam per attributionem sapientia genite quae est Filius.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod invocatio operatur ibi communiter in personis : sed tamen appropriatum opus est Filii, et hoc fere in omnibus operibus sxpe est divinis.
Ad aliud dicendum, quod licet in confirmatione et ordine sint fortitudo et potestas, tamen referuntur ad statum fidei : et fides dicit quid cognitionis, et ideo Filio appropriatur.
Ad aliud dicendum, quod licet Patris sit generare, proprie tamen regenerare magis per congruentiam est Filii : quia regeneratio non fit sine missione et redemptione : et horum utrumque convenit Filio, et neutrum Patri: et ideo illa ratio ex falsis procedit.
Avi quod ulterius queritur de hoc quod dicit, "Impressa anime rationali secundum imaginem," dicendum quod per hoc tangitur immediatum subjectum characteris: imago autem licet sit in tribus potentiis, tamen principaliter est in potentia cognoscendi. Unde Augustinus dicit, quod "homo habet imaginem in potentia cognoscendi, et similitudinem in potentia diligendi." Unde imago principaliter est secundum memoriam et intellectum : et haec duo sequitur voluntas. Similiter perfectio cognitionis est in actu secundum intellectum, et non secundum memoriam, et ideo character, meo judi- cio, est impressus secundum intellectum, scilicet secundum quod intellectus est formatus ex memoria et eliciens voluntatem, et ita ut in subjecto est in intellectu, tamen ordinem habet ad memoriam et voluntatem. .
Ad aliud dicendum, quod character est dispositio ad gratiam in qua sunt omnes virtutes: sed tamen in genere magis convenit cum fide: et hoc non est inconveniens ; quia sicut sepe in corporalibus est dispositionibus, ita et in spiritualibus : sicut calor est dispositio ad totum ignem quoad omnes proprietates ignis, et tamen in genere non convenit nisi cum ardore: et similiter est in spiritualibus : sicut enim dictum est supra, licet character essentialiter sit lux quedam, tamen habet etiam calorem.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio, "Kjyusdem est dispositio et habitus," potest intelligi tribus modis : et duobus modis vera est, tertio modo falsa est. Potest enim sic intelligi, cujus est dispositio, id est, cujus essentiae est dispositio est habitus, idest, habitus qui fit ex illa dispositione, est ejusdem essentiae : et tune est vera de dispositione ex qua generatur habitus, ut scientia facile mobilis et difficile mobilis, postquam confortatur, sunt ejusdem essentiae, et differunt in accidente. Alio modo potest intelligi, id est, cujus subjecti est dispositio, ejusdem est habitus: et tune iterum vera est: quia in eodem subjecto inducitur habitus. Tertio modo potest intelligi, cujus, id-est, partis subjecti est dispositio, illius est habitus: et tunc non semper vera est: quia dispositio frequenter est in parte una, et habitus non totus inducitur in parte illa: et hoc ideo contingit, quia illa dispositio non ex equo respicit habitum quoad omnes partes sui, sicut character respicit fidem secundum convenientiam in genere, et non alias virtutes nisi per consequens: quia una non datur sine alia, quando cum gratia infunditur.
Api quod ulterius queritur, dicendum quod est consignatio in nota indelebili, quae est imperfecta et gratiae gratis date : et hanc facit character : sed consignatio in actu imitationis, verum est quod ponit objectio : quia illam non facit nisi virtus formata.
Ad aliud dicendum, quod licet potentiae imaginis non sint ejusdem rationis, tamen extreme ordinantur ad mediam, et e converso : et ideo in illo possunt consignari.
Ad aliud dicendum, quod ex sxquo per characterem non consignatur homo Trinitati quoad ea quae distincte sunt personarum proprie : sed character licet essentialiter sit lux consignans Filio, tamen virtute in se habet duo, scilicet potestatem in fide vel pugna vel. gradu, et bonitatem in hoc quod est dispositio ad gratiam : et per hac duo. respicit personam Patris et Filii et Spiritus sancti.
On this page