Articulus 5
Articulus 5
Que et quot sunt sacramenta imprimentia characterem ?
Videtur autem, quod omnia, quia 1. Sicut aliqua nota baptizatus distinguitur a non baptizato : ita aliquo communicans a non communicante, et conjugatus a non conjugato, etc. : ergo videtur, quod character imprimatur in quolibet.
2. Item, Si baptismus propter dignitatem imprimit characterem, cum dignissimum sacramentum sit, ut dicit Ambrosius, sacramentum Eucharistiae, ipsum debet imprimere characterem, ut videtur.
3. Item, Si Christi invocatio in quibusdam sacramentis imprimit characterem in invocatione Trinitatis, eo quod prius habitum sit quod character creatus imprimitur.a charactere increato, videtur quod ubi sumitur totus Christus, quod ibi maxime imprimat characterem : in Eucharistia autem sumitur totus Christus : ergo maxime ibi imprimit characterem. ;
4. Item, Sacramenta in quibus imprimitur character, habent suas unctiones, scilicet baptismus, confirmatio, et ordo : ergo cum sit quartum quod similiter consistit principaliter in unctione, sicut unctio extrema, debet etiam illud imprimere characterem.
5. Item, Character respicit statum fidei: status autem fidei diversificatur secundum legem nature et Moysi et gratiae, sicut significatur in his qui preibant et sequebantur Dominum, clamantes: Hosanna in excelsis. Ergo videtur, quod et aliquid in legibus illis imprimebat. Fuit autem circumcisio in legibus illis testimonium magne fidei Abrahe, ut dicilur in Glossa, ad Roman. v, 14. Ergo videtur, quod circumcisio imprimebat characterem.
Si forte dicatur, sicut supra * in tractatu de Circumcisione solutum est, quod circumcisio habuit characterem corporalem, non spiritualem. Contra hocest quod dicit Origenes quod circumcisio non tantum corporalis, sed et spiritualis erat, et spiritualiter intelligebatur a Judeis.
6. Praeterea, Videtur quod omne sacramentum imprimat characterem: quia quod potest quod majus est, potest et id quod minus est : gratia autem majus est quam character : cum ergo omne sacramentum det gratiam : etiam videlur per locum aminori, quod etiam imprimat characterem.
7. Item, Sacramentum est sufficiens ad agendum, cum possit quod plus est, ut jam probatum est: et anima est receptibilis sive sit ficta, sive non: quia fictus bene recipit characterem: ergo omne sacramentum imprimit characterem, ut videtur.-
Uxrerivus queritur juxta hoc, Quae sit causa, quod in baptismo aque et confirmatione et ordine dicitur imprimi character ?
_ Aut enim causa hujus est materia specialis, aut invocatio Trinitatis, aut gratia, aut Passio Christi operantis in istis sacramentis, aut intentio dantium sacramenta, aut fides Ecclesia: non enim plura invenimus operari in sacramentis.
1. Si dicatur, quod materia specialis est causa, non videtur : quia materia diversificatur in tribus sacramentis, nec habetur in ordine materia aliqua quae sit de necessitate sacramenti, nisi tantum ordinatus : ergo videtur, quod ista operatio non sit ex materia. Si autem dici- tur, quod in baptismo haec operatio sequitur materiam, videtur falsum: quia eadem materia est in baptismo Christi et in baptismo Joannis, et tamen in baptismo Joannis non imprimebatur character.
2. Si autem dicatur, quod haec operatio sit invocatio Trinitatis, videlur sequi duplex inconveniens, scilicet quod si in~ vocatio Trinitatis fiat in aliis sacramentis, quod etiam in eis imprimitur character. Aliud est, quod illi qui baptizabantur in primitiva Ecclesia in nomine Chri-
3. Et si etiam tu dicas, quod in Christi nomine intelligitur Trinitas. Contra: Idem est baptizare in nomine Christi, et in nomine venturi, quia venturus: erat Christus : si ergo ad invocationem Christi imprimebatur character : ergo etiam imprimebatur character ad invocationem nominis venturi : quod falsum est: quia sic in Joannis Baptismo character fuisset impressus.
Si forte tu dicas, quod in baptismo Joannis Baptiste character imprimebatur. Contra hoc est, quod illi baptizabantur iterato ab Apostolis : ergo non habebant characterem : quia aliter fuisset facta injuria characteri sacramenti.
Praeterea, Si unum characterem acce= pisset a Joanne, et alium ab Apostolis, et ad idem, idest, ad initium status fidei: alter superflueret, quod est inconveniens: ergo invocatio Trinitatis non imprimit characterem.
Si autem tu dicas, quod hoc facit Passio Christi operans in sacramento. Videtur, quod tunc magis baptismus sanguinis imprimit characterem: quia in illo major est expressio Passionis: et illeest melior, eo quod secundis. sordibus non inquinatur: etde hoc habitum est supra,
Praeterea, Passio Christi in omnibus sacramentis operatur : ergo in omnibus imprimit characterem, quod non dicitlur ab aliquo Doctorum.
Si autem dicas, quod hoc facit intentio: videtur falsum esse : quia intentio ut hic habetur in /ittera, exigitur ad omne sacramentum : ergo in quolibet imprimeret characterem. Si autem fides Ecclesie operatur. Contra: Fides Ecclesia non sufficit nisi in baptismo, et tantum parvulis, non adultis : ergo nullus recipiet characterem nisi in baptismo, et tantum patvuli, non adulti, quod falsum est: ergo videtur, quod super nihil fundatur illa disputatio de impressione characteris.
Videtur, quod sic: quia 1. Imprimunt quasdam notas consignantes nos Deo: et haec est ratio characeteris ; ergo imprimunt characterem.
2. Item, Magis distinctiva est virtus quam sacramentum, quia sacramentum non distinguit bonum a malo : ergo videtur, quod cum distinguere sit primus actus characteris, vel consignare, ut habitum est, quod virtus magis imprimat characterem quam sacramentum.
Solutio. Dicendum, quod tantum tria sacramenta quae statum fidei respiciunt, imprimunt characterem, secundum triplicem distinctionem quam faciunt inter fideles qui sunt de familia legis ccelestis, ut infra patebit, cum de numero characterum disputabitur.
Dicendum ergo ad primum, quod aliud est discerni recipientem aliquod sacramentum a non recipiente illud, et aliud habere notam indelebilem ad hoc : notam autem indelebilem non imprimit nisi triplex sacramentum.
Et si tu objicias, quod conjugatum impossibile est non fuissé conjugatum, et ita nota est indelebilis. Dicendum, quod illa ratio sophistica est: quia illud non est per notam indelebilem vel perpetuam in subjecto: sed potius est dictum de preterito verum, et ideo necessarium, et ideo quamvis res mutetur, dictum tamen non mutatur: sed tria sacramenta in re. perpetuam notam relinquant : et ideo illa est character : alia autem sacramenta nihil perpetuum in re relinquunt.
Av atiup dicendum, quod non est de dignitate sacramenti, quod imprimat characterem, sed potius ex invocatione Trinitatis ad statum distinctionis fidei, sive statum distinctum in fide, ut infra dicetur: et ideo illa objectio nihil facit.
Ad aliud dicendum, quod licet characler increatus imprimat creatum, non tamen in quocumque sacramento, sed in eo in quo est invocatio Trinitatis secundum statum fidei. Eucharistia autem non respicit statum fidei, sed potius charitatem, unde etiam sacramentum charitatis vocatur.
Ad aliud dicendum, quod in lege nature et Moysi non fuit status fidei explicite, sicut in nova: omnia autem sacramenta imprimentia characterem, imprimunt ipsum secundum statum fidei explicit, non implicite. Et ratio quare circumcisio non imprimebat characterem, supra expedita est in questione de Circumcisione*: non enim erat nisi figura characteris baptismalis, sicut spirituale intelligitur in corporali signo.
Apip autem quod objicitur de dicto Origenis, dicendum quod ipse intelligit, quod virtutem -circumcisionis intelligebant quidam esse spiritualem, non quod. characterem imprimeret spiritualem, sicut Abraham, et alii, qui in lege intelligebant sacramenta Christi futura.
Ad aliud dicendum, quod ista propositio, quod potest majus potest minus, non est vera nisi de his in quibus una potestas est ordinata ad majus et minus: et ideo non est ibi locus a minori: quia posset sacramentum etiam minus, si ad hoc esset ordinatum. Alii solvunt aliter, dicentes quod licet character aliquid minus sit quam gratia in valore ad salutem, tamen quoad hoc est majus, quia est in- delebilis, cum gratia sit delebilis: sed prima solutio valet magis.
Ad aliud dicendum, quod non quodlibet sacramentum est sufficiens ad operandum characterem, cum ad hoc non sit ordinatum, ut jam dictum est.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod causa impressionis characteris non est ex materia, sed ex invocatione Trinitatis, non simpliciter, sed in sacramento quod ponit personam in statu fidei speciali : sicut est fides genita, defensa, et propaganda in alios, vel nutrienda in allis.
Ad mw autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod in aliis sacramentis licet esset invocatio Trinitatis, non tamen ponunt illa in speciali statu fidei : et ideo invocatio Trinitatis etiamsi esset in eis ut forma sacramenti, quod tamen non est verum, non adhuc operaretur characterem.
Ad aliud dicendum, quod in nomine Christi, sicut supra patuit in explanatione Ambrosii, intelligitur Trinitas, et iterum hoc fuit ex dispensatione ad tempus, ut dictum est supra. Unde tum propter jussum Dei, tum propter hoc quod in nomine illo salvabatur invocatio Trinitatis qu in eo intelligitur implicite : in illo, et non in Joannis baptismo, in primitiva Ecclesia imprimebatur character.
Ad hoc autem quod objicitur de nomine venturi, dicendum quod licet idem fuerit in re baptizare in nomine Christi, et in nomine venturi: non tamen idem erat in modo significandi : quia venturus non habebat eundem modum signifi-. candi, sicut habet hoc nomen, Christus: et ideo in argumento de Joannis baptismo incidit locus sophisticus accidentis.
Ad id quod ulterius queritur, an virtutes imprimant characterem? Dicendum, quod non: quia virtus quidquid operatur in subjecto est delebile et non perpetuum: sed de ratione characteris est quod sit perpetuus. Et si objicitur de dicto in preterito, jam supra patuit, qualiter est solvendum.
On this page