Text List

Articulus 6

Articulus 6

An in tribus sacramentis imprimentibus characterem, character impressus sit unus, et si quis eorum est plures ?

ARTICULUS VI. An in tribus sacramentis imprimentibus characterem, character impressus sit unus, et si quis eorum est plures ?

Quarto, Queritur de numero et ordine characterum.

Jam enim ostensus est numerus per hoc quod non nisi tria sacramenta imprimant characterem. Videtur autem idem esse characterer in omnibus sacramentis : quia eadem est fides genita, roborata, et potens propagari ad alterum: ergo et idem character fidei, ut videtur : sed primus est baptismalis, secundus confirmationis, tertius ordinis: ergo videtur, quod unus sit character in tribus secundum substantiam.

Prareres queritur de Ordine. Baptismalis enim est primus : quia si non ha-

bet quis baptismalem, et recipit ordinem, non reputatur ordinatus, sed iterato ordinatur post baptismum : ergo videtur, quod cum character confirmationis sit

medius, quod etiam necessario debet haberi ante characterem ordinis: et ex hoc

sequitur, quod non confirmatus non possit ordinari : et hoc non tenet Ecclesia.

Solutio. Multi multipliciter accipiunt numerum characterum : sed probabilior acceptio videtur penes numerum distinctionis in statu fide: sicut in familia David legimus tres fuisse distinctiones, quarum prima fuit generalis, scilicet po- puli Dei a non populo : quia David erat rex super populum Dei, sicut dicitur in Psalmo txxvu, 70 et TL: Szestelit eum de gregibus ovium: de post fatantes accepit eum : pascere Jacob, servum suum, et Israel, hxreditatem suam. Alia autem distinctio fuit fortium David, de qua loguitur, IT Reg, xxur, 8 et seq., qui defendebant cultum et populum, viriliter pugnando : in quibus notatur distinctio characteris confirmationis. Ibidem etiam legitur, quod quidam distincti erant in Prelatos, et sacerdotes, et scribas, et hujusmodi: et in illis significatur character excellentia in ordine. Est igitur status fidei duplex, scilicet primus, quando datur fides ut distinguantur fideles in sortem populi Dei: et hoc per characterem baptismalem. Secundus, quando in tyrones confirmantur, ut fides in eis stet et defendatur : et hoc est character confirmationis. Tertius autemut propagentur : et hoc est ordinis: et non sunt plures status : et ideo non sunt plures characteres. Aliter potest dici, quod Christus imprimens characterem sapientia est docens fidem, pugnans fortiter pro fide, et sacerdos ostendens sacrificium fidei: et penes haec tria imprimit sancte fidei characterem. In quantum est sapientia docens divinam veritatem, quae est in articulis fidei, imprimit characterem baptismi: In quantum autem pugnavit ut staret fides in nobis, imprimit characterem confirmationis: in quantum autem ut sacerdos obtulit sacrificium fidei, impressit characterem ordinis. Sed prima acceptio melior est.

Dicendum ergo ad id quod primo objicitur contra, quod characteres differunt in essentia: sed fides non differt nisi per accidens: et hoc est ideo, quia character non est idem quod fides: sed distinctio accepta est penes statum fidei: status autem fidei est diversus: et ideo character est diversus: argumentum autem procedit ac si characteris diversitas penes fidei diversitatem accipiatur.

Ad aliud dicendum, quod duplex est aa quest. ordo, scilicet necessitatis, et congruentiae : character autem baptismalis ad alia sacramenta habet ordinem necessitatis et fundamenti: sed character Confirmationis non habet ordinem necessarium ad characterem Ordinis, sed congruentic tantum.

Et si objicitur de matrimonio quod est etiam in non baptizatis: dicendum quod. hoc non est tantum sacramentum Ecclesie, sed etiara officium nature: tamen secundum quod est sacramentum, non habet perfectam indissolubilitatem nisi secundum quod fundatur in baptismo et fide. Aliter enim aliquo casu_ cogente solvi potest: ut si alter conjugum nolit cohabitare nisi in contumeliam Creatoris, ut infra dicetur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6