Text List

Articulus 7

Articulus 7

Quomodo se habet character sacramentorum Christi ad characterem bestia ?

ARTICULUS VII. Quomodo se habet character sacramentorum Christi ad characterem bestia ?

Quinto, Queritur de comparatione characteris sacramentorum . Christi ad characterem bestiae, de quo charactere legitur, Apocal. xiu, 417: "Ne quis posset emere aut vendere, nisi qui habet charaelerem, aut nomen bestiae, aut niumerum NOMINIS EFUs."

Queritur autem, Utrum isti characteres fundentur in eodem.

Videtur autem, quod sic : quia contraria nata sunt fieri circa idem: character autem Christi et bestiae sunt contrarii: ergo nati sunt fieri circa idem.

SED CONTRA : . Contraria non sunt simul actu in eodem: ponamus autem aliquem baptizatum peccare mortaliter, constat quod ipse per peccatum non amittit characte- rem Christi: ergo tunc simul habentur actu in eodem character Christi et bestia sive diaboli, quod impossibile est si sunt contrarii, ut videtur.

Uurerivs queritur juxta hoc, Quae sit causa perpetuitatis characteris Christi, et non bestia. a

Videtur, quod non est causa efficiens : quia

1. Deus qui imprimit characterem, in~ fundit etiam virtutem: et tamen virtus non est perpetua.

2. Item, Non videtur, quod causa perpetuitatis sit non iteratio sacramenti: quia potius e contrario est, scilicet quod perpetuitas characteris est causa quare non iteratur sacramentum : ergo videtur, quod nulla sit causa nisi subjectum. Sed tunc character bestiae erit perpetuus, sicut character Christi, cum in eodem sint sicut in subjecto.

Sorvtio. Dicendum, quod character bestiae peccatum est mortale: et non est character secundum plenam rationem characteris, nisi quod efficitur indelebile: et tunc nec adhuc habet plenam rationem characteris, quia non configurat creaturam Trinitati, sed potius facit eam dissimilem : unde equivoce dicitur character.

Ad PRimuM autem dicendum, quod character Christi et bestia non sunt directe contraria, nec omnino sunt secundum idem: sed peccatum est secundum liberum arbitrium, et character secundum intellectum qui est pars imaginis: et quia non sunt contrarii, possunt simul esse.

Ad id quod ulterius queritur, Quae sit causa perpetuitatis ? Dicendum quod causa indelebilitatis est virtus invocationis in sacramento fidei secundum subjectum perpetuum: ad hoc enim consequitur quod ipsum sacramentum aliquid perpetuum operetur, quod aut sit dispositio ad melius bonum perpetuum, aut testimonium juste condemnationis si virtus sacramenti abjiciatur. Alia autem. sacramenta quae dant gratiam sine charactere, non habent talem invocationem, nec relationem ad fidei statum: et ideo delebilis est totus effectus eorum : et ideo iterantur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7