Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quis est effectus characteris ?

ARTICULUS VIII. Quis est effectus characteris ?

Deinde queritur de effectu characteris.

Videtur autem ex prehabitis, quod 1. Gratia sit effectus : quia signum in sacramento nove legis est causa: sed character est signum gratiae, ut habitum est: ergo est etiam gratis causa.

2, Item, Character est medium inter primum quod est signum tantum, et ultimum quod est res tantum: cum igitur ultimum sit in ratione effectus tantum, et primum in ratione signi tantum : medium eritin ratione effectus et caus: ergo medium quod est character, est causa ultimi quod est res tantum, scilicet gratia.

Sed contra hoc objicitur per diffinitionem cause: quia causa est (ut dicit Boetius) cujus esse sequitur aliquid ex necessitate : sed esse characteris non ex necessitate sequitur gratia, ut patet in ficto: ergo videtur, quod non sit causa gratia.

Sed quia de hoc jam infinita dicta sunt et hic et supra ubi agebatur de fictione , dicendum quod character est causa gratiae hoc modo quo signum sa- cramentale est causa, scilicet disponens in subjecto, ut supra in diffinitione sacramenti habitum est.

Ad ULTINUM autem dicendum, quod est causa quantum est dese: et sic sequitur gratia : sed impeditur per accidens ex parte fictionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8