Articulus 9
Articulus 9
Que gratia est sanctificatio in utero, et quando datur, et quantum valet? et, An talis esset baptizandus si nunc nasceretnr ?
ARTICULUS IX. Que gratia est sanctificatio in utero, et quando datur, et quantum valet? et, An talis esset baptizandus si nunc nasceretnr ?
Deinde querendum est de charactere ex parte suscipientis : et de hoc infra determinabitur in hac eadem distinctione, et ideo usque illuc differatur.
Et queratur de hoc quod dicit, ibi, B,§ 2: "Illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizart potest, etc."
Non enim est disputatio de sanctificatis in utero, scilicet de Joanne et Jere~ mia,de quo etiam disputata sunt plura in primo libro Sententiarum '.
Queeratur ergo, quae gratia sit sanctificatio in utero, et quando datur, et quantum valet ? Et hc questio pertinet ad Jeremiam et Joannem: quia de Beata Virgine supra habitum est: et, Utram baptizari deberet parvulus, si modo aliquis in utero sanctificatus nasceretur ?
1. Illa non potest dari, ut dicit Isidorus in Litéera, non nato secundum Adam: in utero autem existens non est natus secundum Adam: ergo ipse gratiam sacramentalem suscipere non potest.
2. Item, Totum tempus conceptus deputatum est maledictioni prime in Psalmo 1, 7, ubi dicitur: "Ecce enim in iniquitaitbus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea". Ergo videtur, quod tempus conceptus repugnet sanclificationi: ergo videtur, quod nullus potest in utero sanctificari.
3. Item, Quidquid trahitur a massa corruptionis, est infectum corruptione prima, si per causam seminalem fuit in illa, ut dicit Augustinus: ergo in tempore conceptionis videlur, quod non sit sanctificatum, ubi infectionis est totum tempus: tempus autem conceptionis est tempus tractus carnis pueria carne parentum : contrahit autem continue aut substantiam aut nutrimentum de carne parentum infecta: ergo videtur, quod iterum non possit sanctificari : ergo nullus potest sanctificari in utero.
Sed contra hoc sunt multe Glosse. 1. Super illud Luce, 1, 44: Eece enim ut facta est vox salutationis tue in auribus meis, dicit Glossa: "Inipso momento quo vox intrat ad aures corporis, spiritus intrat cor audientis: et non solum matrem, sed eliam sobolem amore advenientis accendit." Ergo videtur, quod sanctificatus fuit puer: quia aliler non fuisset accensus amore charitatis.
2. Item, Ibidem alia Glossa super illud: Hasultavit in gaudio infans in utero meo*, dicit sic: "Prior Joannes exsultavit, quia prior sensit gratiam: et sicut illa Marie, sic iste adventum Domini sensit." Non autem potuit sentire nisi per excellentem graliam sanctlificationis : ergo videtur, quod sanciificatus fuit.
3. Item, Ibidem alia Glossa dicit sic: "Non prius est repleta Spiritu sancto mater quam Filius." Ergo patet, quod fait plenus Spiritu sancto: et hoc non potest esse sine sanctificatione: ergo fuit sanctificatus in utero.
1. Per illud Jerem. 1,5: Priusquam te formarem in utero, novi te: et ante-~ quam exires de ventre, sanctificavi te. "Formatur autem puerperium, ut dicit Augustinus super Hxodum, quando animatur embryo in utero:" siergo-fuit natus in utero per gratiam ante formationem, ipse fuit sanctificatus ante animationem.
2. Hoc etiam videtur per quamdam Glossam super Luc.i, 44, quae dicit: "Nondum erat illi spiritus vite, et jam erat spiritus grati#:" spiritus autem vite est anima: ergo ante animationem fuit sanctificatus.
3. Hoc etiam videtur per rationem : quia causa infectionis est materia in utero: cumigitur pronior sit Deus ad miserendum quam ad condemnandum, videtur quod sanctificatio animam precedere debuit.
4, Item, Sapiens medicus curat causam morbi a radice: sed Deus sapientissimus est: ergo videtur, quod ipse inceperit curam morbi originalis a radice: radix autem in corpore est ante animam : | ergo videtur, quod ibi incepit sanctificationem.
SED CONTRA : Sanctificatio non est nisi per gratiam : gratiae autem gratum facientis .que est in virtutibus nihil est susceptibile nisi rationalis spiritus: ergo ante spiritum rationalem non potuit esse sanctificatio aliqua: ergo non fuit sanctificatus ante animationem.
Videtur enim minus valere quam gratia baptismalis : quia 1. Baptismus imprimit characterem : sed gratia sanctificationis in utero non imprimit : ergo videtur, quod minus valeat.
2. Item, Baptismus operatur virtute passionis Christi, et divina, et fidei Ecclesie : sed gratia sanctificationis in utero non operatur nisi virtute divina tantum : ergo videtur, quod minorem relinquat effectum, quam gratia baptismalis.
Sep-contra hoc videtur iterum esse, quia vigor singularis privilegii semper transcendit beneficlum commune: beneficium autem commune est gratia bapltismalis: et gratia sanctificationis in utero non operatur nisi tantum virtute divina : ergo videtur, quod gratia sanctificationis in utero transcendant gratiam baptismalem.
Videtur autem, quod non: quia 1, Efficacior est virtus divina quam virtus sacramenti: sed in sanctificatis in utero est. virtus divina operans: ergo non debet adhiberi sacramentum.
2. Item, In natura nihil fit frustra: ergo multo minus in operibus divinis: sed frustra esset,si essent duc operationes ad unum habitum inducendum, cum per unam sufficienter haberetur: ergo cum sufficiens habeatur gratia per sanctificationem in utero, videtur quod frustra baptizaretur. ,
3. Item, Non iteratur sacramentum ne fiat injuria: ergo sacramentum non debet conferri ne fiat injuria operationi divine in sanctificatione in utero.
Sxzo contra est, quod 1. Si aliquis sanctus accedat ad baptismum, sicut Cornelius, nihilominus tamen necesse habet baptizari, sicut supra habitum est de his qui sancti veniunt ad baptismum *: ergo a simili videtur, quod etiamsi in utero sit sanctificatus, baptizari adhuc teneatur.
2. Item, Constat, quod characterem non habet: ergo tenetur eum suscipere : et non potest nisi per baptismum : ergo tenetur baptizari.
SoLutio. Dicendum, quod gratia sanctificationis in utero circa tres personas habuit locum, qu spiritualem ordinem Spiritus sancti habebant ad illam sanctitatem in utero, de qua dicitur, Matth. 1,20: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Bt, Luc. 1, 35. Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Hi hic ordo super tertium Sententiayum expositus est '.
Ad primum ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod natus secundum Adam est aliquis duobus modis, scilicet nativitate in utero quando formatum est puerperium, et nativitate ex utero quando procedit in lucem. Et de prima nativitate verum est generaliter quod dicit Isidorus, propter sententiam Domini : quia omnes tenet lege concupiscentia conceptos, sicut dicitur, ad Ephes.u, 3: Hramus natura filie tre. Sed de secunda non tenet nisi de renatis per sacramentum, et non per beneficium spirituale sanctificationis.
Ab Autup dicendum, quod haec est falsa, quod totum tempus conceptus deputatur maledictioni : quia sic a singulis momentis acciperet maledictiones diversas, aut unam traheret successive : sed tantum unum momentum malediclionis est, scilicet in quo inditur anima.
Ad aliud dicendum, quod licet embryo per totum tempus conceptionis tranat nutrimentum a matre corrupta, vel a parentibus corruptis: tamen_ trahit non causam nove corruptionis: quia nutrimentum non efficitur novum corpus quod animetur, sed unitur corpori jam facto et animato, et ideo non habet causam corruptionis nisi in illo.
Dicendum, quod post animationem : in lumbis enim Ade vel Abrahe vel aliorum etiam in carne parentum, vel ante conceptum, non potest aliquis sanctificari : et hoc totum super tertium Sententiarum ostensum est : et causa dieta est ibidem ’.
Ad Ip ergo quod contra objicitur, dicendum quod notitia qua novit Jeremiam ante sanctificationem fuit notitia predestinationis : et ideo subjungit de sanctificatione presentis justitiae, quando dicit : Anfeguam exires de ventre, sanclificavt te. .
Ad aliud dicendum, quod Glossa sic intelligitur, "Nondum erat ei spiritus vite," idest, liber anhelitus quo ipse nutritur et fovetur separatus a matre : "sed tamen ei erat spiritus qui est causa vite." Et probatur per dictum Angeli qui ad Beatam Virginem dixit: Mie mensis est sextus est tlli, quae vocatur sterilis?: nullus autem conceptus est quin mense sexto sit formatus, preecipue in terris calidis, sicut est terra ultramarina,in quibus etiam quandoque septimus mensis statim partui deputatur.
Ad Atiup dicendum, quod pronior est ad miserandum ; sed tamen non facit quod non potest fleri. Omnis autem forma ad hoc quod sit determinata, querit subjectum proprium : et ideo non dat gratiam antequam sit subjectum in quo possit recipi gratia et virtus : et hoc non est corpus. Preeterea, spiritualis medicinaa spiritu ad corpus secundum rationem congruitatis debet derivari.
Si autem objiciat aliquis, quod potuit Deus causam infectionis amoveri a corpore : et tunc anima non inficeretur cum infunditur. Dicendum, quod potuit Deus facere: sed non decuit justitiam, quia omnes in peccatis concipiendos condemnavit. Praeterea, ille qui sic conciperetur, non esset sanctificatus ex hoc,sed esset in statu innocentia prime : et hoc non esset decor justitiw, sed esset deformitas, quod unus indigeret redemptore et alter non. Ad aliud dicendum, quod cura morbi culpe non potest incipere in: corpore : quia in corpore ut in subjecto non est culpa aliqua, sed poena tantum: et illa in parte remanet post baptismum, sed non inficit post baptismum propter gratiam redemptionis, et propter characterem baptismalem, sicut dictum est super secundum Sententiarum, in tractatu' de peccato originalt :. et ideo congruissimo modo incipit medicina ab anima.
Av w quod ulterius queritur, dicendum est, quod haec gratia simpliciter major est quam gratia baptizati: quia plus debilitat fomitem, sicut notatum est super tertium Senlentiarum : sed gratia baptismalis secundum quid est major, quia imprimit characterem, et secundum hoe est major.
Ad Atiup quod ulterius queritur, dicendum quod si nasceretur infans in utero cum gratia sanclificationis, ipse deberet baptizari propter preceptum Domini, et propter characterem, sicut Jeremias fuit circumcisus, et Joannes, et Beata Virgo, ut puto, fuerunt baptizati.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod divina operatio sufficientissima est ad hoc quod operetur: sed non opeatur characterem baptismalem, nec solutionem precepti sui ; et ideo licet gratiam dederit, tamen restat adhuc necessitas baptizandi.
Ab sECUNDUM ET TERTIUM dicendum, quod nemo est adeo plenus gratia quin possit fieri plenior : et ideo ibi recipit gratiam pleniorem et characterem : et ideo divine operationi non fit injuria : sed si baptizaretur ad idem habendum quod habitum est per divinam operationem, tunc teneret objectio facta,
On this page