Articulus 10
Articulus 10
An aliquis invitus, amens, dormiens, potest baptizari ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, D, "Preterea sciendum est, quod illi gquibus nulla exstant indicia, etc."
Kit quaeritur juxta hoc, Utrum si aliquis sit mutus, vel dormiens, vel invitus et reclamans, tamen posset baptizari ?
Videtur, quod sic: quia 1. Motus liberi arbitrii non exigitur ad baptismum, cum parvuli non habeant usum liberi arbitrii, in quibus tamen operatur virtus baptismi.
2. Item, Pro peccato alieno videtur sufficere fides aliena, id est, Ecclesia : originale autem peccatum alienum est: ergo videtur, quod illi sufficiat fides Ecclesie quae aqualiter offertur invitis et surdis et mutis et dormientibus et amentibus : sicul parvulis: ergo videtur, quod consequitur characterem et gratiam baptismalem.
Soxiutio. Dicendum, quod aliter est in invitis, et aliter in aliis. Distinguit enim Papa inter invitum, et invitum. Est enim invitus non credens, tamen operationi Ecclesiae non reclamando se subjiciens, ut hoc ipsum consequatur quod. credit facere Ecclesiam : et hic consequitur characterem. Est etiam invitus aperte reclamans, et non subjiciens se operationi Ecclesie : et hic nihil consequitur, etiamsi millesies immergeretur.
De amentibus autem puto, quod baptizandi sunt, precipue si filiisunt Christianorum: et etiamsi alii baptizentur, puto quod recipiant characterem et virtutem baptismi, si sint amentes a natura. Si autem dum ratione utuntur, reclamaverint, puto quod nihil consequuntur, si baptizantur in amentia.
De dormientibus idem dico, quod si baptizantur, et reclamaverint in vigilia, non consequuntur quidquam: si autem annuerint, vel interrogati non reclamaverint, puto quod baptizari consequuntur characterem ad minus, et etiam gratiam sicompuncti fuerint ante somnum: sed non est faciendum nisi in extrema necessitate periculi.
On this page