Text List

Articulus 11

Articulus 11

An aliquis potest jocando vel mimice baptizari ?

ARTICULUS XI. An aliquis potest jocando vel mimice baptizari ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, "Solet etiam queri de illo quit jocans, sicut mimus, etc."

Videtur enim, quod non sit baptismus: quia sicut statim dicitur in Litéera, intentio exigitur in hoc, et in aliis sacramentis: mimice autem immergens jocari et non baptizare intendit: ergo ille nihil confert.

SED conTRARIUM Videtur quod aliud consequitur : quia Augustinus super hoc dubitat.

Irem, Videtur quod intentio nihil operatur ad sacramentum : quia

1. Dicit Augustinus, quod baptizat ebriosus, et baptizatum est ebriosus autem non potest intendere: quia sicut notatum est super secundum Sententiarum, intentio est voluntas cum fine, vel ratio determinans finem: et ebriosus usum rationis non habet: ergo intentio in sacramento nihil operatur.

2. Item, In Evangelio non fit mentio da intentione, cum dicitur in fine Matthei, xxvii, 19 : Huntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. : non autem dicitur, Intendite baptizare.

3. Item, Ex parte suscipientis non exi- gitur intentio suscipiendi: ergo videtur, quod nec ex parte dantis intentio dandi.

4. Item, Omnes exponimur per hoc periculo, quia nescimus utrum sacerdos intendat aut non. Et videtur, quod ex odio multos potest negligere non intendendo : ergo videtur, quod cum baptismus sit sacramentum necessitatis, quod intentio esse non debeat,

5. Item, De herético habitum est supra quod baptizat : et tamen ipse non intendit facere quod facit Ecclesia. Quod autem opus heretici imprimat characterem, dicit Ambrosius in libro de Libero arbitrio, de baptismo parvulorum, sic : "Characterem multi lupi infigunt: qui videntur esse intus, verumtamen ad illud ovile quod unum est ex omnibus, non pertinere morim suorum fructibus cognoscuntur."

6. Item, Ibidem, "Dominicus character cum ovis errans liberata ab errore, ad Christianam veritatem redit, agnoscitur, non improbatur."

7. Etiam in Litera supra expresse habitum est. Ergo non intendens baptizat, ut videtur : ergo non exigitur intentio, sicut dicitur in Zudtera: et ita mimice baptizatus, baptizatus est, etsi totum fuerit mimicum, ut videtur.

Soxtutio. Dicendum, quod intentio ex parte dantis exigitur ad baptismum : non intentio consecrandi aliquid, sed tantum faciendi quod facit Ecclesia : et hoe exprimitur per verbum baptizandi, cum dicitur : "Ego te baptizo," ut supra dictum est in questione de forma baptismi. Unde si joculariter cum intentione faciendi quod facit Ecclesia super non. baptizatum non reclamantem ante, vel tunc, proferatur, baptizatum est: et tune non totum est mimicum: quia intentio in verbo prime persone expressa, mimica non fuit. Si autem mimicum est, et ille reclamat, tune nihil ille consequitur.

Ad aliud quod contra objicitur, dicendum quod aliud est baptizare ebriosum, quam ebrium ; ebrius enim in actu non habet usum rationis, sed ebriosus non necessario est ebrius.

Ad Autup dicendum, quod intentio significatur in actu baptizandi expresse : quia praeter intentionem non est ordinata actio a sapiente.

Ad aliud dicendum, quod ex parte suscipientis ponitur intentio ad factum Ecclesie, quando non reclamando se submittit : et talis intentio sufficit.

Ad aliud dicendum, quod ex hoc non exponitur periculo : quia exprimitur generalis intentio in verbo baptizandi: et illa expressio sufficit ad intentionem Ecclesie, scilicet ad faciendum quod facit Ecclesia : licet non credat hoc aliquid valere: talis autem intentio sufficit, ut jam dictum est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11