Text List

Articulus 12

Articulus 12

An in electis baptizandis debent servare duo tempora, scilicet Pasche et Pentecostes ?

ARTICULUS XII. An in electis baptizandis debent servare duo tempora, scilicet Pasche et Pentecostes ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, FP, "Agnoseendum est etiam in bapfisandis electis, etc."

Que sit ratio illorum duorum temporum ? quia Videtur, quod in Epiphania deberet esse baptismus : quia 1. Tunc baptizatus est Dominus, et vim regenerationis contulit aquis °.

2. Item, Tunc aperti sunt super eum ceeli, sicut baptismus ceelos aperit : ergo tunc magis est secundum congruentiam tempus baptizandi.

3. Item, In die nativitatis videtur esse tempus : dinem cum regeneratione spirituali : ergo ordinatur ad nativitatem magis quam ad resurrectionem, ut videtur.

4. Praeterea, Cum sit sacramentum quia baptismus habet similitu- necessitatis quod differre est periculum, videlur semper esse tempus baptizandi.

SoLutio. Tempus necessitatis est semper, quando nascuntur parvuli : sed tempus congruentiae est bis in anno, ut tangitur in Littera: quia per baptismum consignamur morti et resurrectioni, ut dicit Apostolus, ad Roman. v1, 4, quoniam sepelimur cum illo per baptismum in mortem, etc. : et ter immergimur propter triduanam sepulturam : et nudi extrahimur propter testimonium resurrectionis. Hoc est quod dicit: Consepulli sumus cum illo per baptismum in mortem, ué quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vite ambulemus ', In Pentecoste autem : quia Spiritus sanctus operatur in baptismo, qui tune missus celebratur.

Ab ID ego quod contra objicitur, dicendum quod vis regenerativa est im- perfecta ad regenerandum, quam contulit Dominus tactu sue mundissime carnis frigentibus undis, ut dicit Beda, et reducitur ad actum per veritatem Passionis et invocationem Trinitatis : et ideo in Passione aqua cum sanguine de latere Christi exivit, ut intelligatur sanguis in aqua operans.

Ad aliud dicendum, quod celum tunc apertum fuit ad exitum gratiae : sed ad introitum in gloriam apertum fuit in Passione et Resurrectione, et quoad locum in Ascensione,sicut supra determinatum est.

Ab axiup dicendum, quod ut dicit Petrus, Gregorii discipulus, in benedictione cerei paschalis : "nihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset :" et ideo spirilualis regeneratio magis pertinet ad resurrectionem, quam ad nativitatem : quia in resurrectione Christus deposuit vetustam poenalitatem, sicut homo deponit vetustatem peccati.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12