Articulus 13
Articulus 13
An venientes ad baptismum, fidem debent profiteri ? et, An illa professio sit volum ?
ARTICULUS XIII. An venientes ad baptismum, fidem debent profiteri ? et, An illa professio sit volum ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, G. "Porro cunctiad baplismum venientes, fidem suam profiteri debent, etc."
Ex hoc enim videtur esse votum sponsio, quae fitin baptismo : quia votum est spontanea promissio melioris boni, deliberatione et obligatione firmata : sed constat, quod peccans contra votum, peccat dupliciter uno peccato, quia actum illicitum committit, et quia contra votum facit : ergo videtur, quod omnis baptizatus peccando post baptismum, dupliciter peceat : ergo baptizatus condemnationem suam deteriorem facit.
Solutio. Dicendum, guod non est votum nisi valde gencraliter et improprie sumendo : quia votum est conceptio melioris conditionis boni, et promissio deliberata obligatione firmata : non autem dicitur melius bonum nisi consilii, non precepti : baptizandus autem non promittit nisi bonum precepti, ad quod tantum obligatus est : et ideo non est votum proprie.
On this page