Text List

Articulus 3

Articulus 3

An materia sacramenti confirmationis sit chrisma ?

ARTICULUS III. An materia sacramenti confirmationis sit chrisma ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa initium : "Sacro signat chrismate."

Et quaeritur de materia hujus sacramenti.

Et videtur, quod 1. Materia hujus sacramenti non debet esse chrisma : quia ad morbum generalem exigitur medicina quae generaliter potest haberi : ergo videtur, quod chris~ ma non debet esse materia.

2. Praeterea, In baptismo quod est sacramentum ordinatum contra culpam originalem, materia est elementum simplex : videtur ergo, quod in confirmatione quae ordinatur contra debilitatem ex fomite originalis consequentem, debeat etiam esse materia simplex clementi.

Item, Quare in hoc sacramento potius quam in aliis est liquor commixtus materia ?

Videtur, quod non debeat esse : quia unicus est effectus sacramenti : ergo unica materia debet demonstrari : ergo in unico liquore.

Utrerius queritur, Quare potius sumuntur hi liquores, scilicet oleum, et balsamum, quam alii?

Videtur enim, quod 4. Magis assumi deberet vinum : quia hoc bone spei reddit hominem, ut dicit Philosophus in libro IV Ethicorum: et audaces fortes facit, ut habetur Hf Esdra, 111,2187et seq. Cum igitur confirmatio sit ad pugnandum, videtur quod vinum tantum debeat assumi.

2. Item, De pane dicitur : Fé panis cor hominis confirmat* ; ergo panis est propria materia confirmationis, ut videtur.

3. Item, Oleum quod supernatat, magis videtur significare misericordiam et charitatem, quam corroborationem : ergo non est propria materia confirmationis, ut videtur.

4. Item, De balsamo objicitur : quia, sicut dicit Hugo, significat odorem bone fama : fama autem potius in alio est quam in eo qui famosus est, sicut et honor : cum ergo materia sacramenti debeat habere signum in suscipiente sacramentum, et non in alio, videtur quod balsamum nihil operetur ad materiam hujus sacramenti.

Uxurerivs, Queritur si oleum et balsamum non consecrata, possunt esse materia hujus sacramenti ?

Et videtur, quod non : quia determinato tempore anni consecratur chrisma : et alio non possunt uti Episcopi in confirmando.

Sed contra videtur : quia 1. Materia baptismi elementum est non consecratum : ergo videtur, quod similiter materia hujus sic debet esse:

2. Item, In Eucharistia panis et vinum non necessario prius benedicuntur, sed una est forma consecrans et transsubstantians : ergo videtur, quod in isto sacramento debeant liquores isti non consecrati esse materia sacramenti.

Solutio. Dicendum, quod hoc sacramentum sicut est contra morbum specialem, ita aliquid speciale habet in forma et in materia : et ideo parum valent hujusmodi argumenta : hoc est in illo vel illo sacramento : ergo et in alio debet esse: in isto autem speciale est, quod est confirmativum et operativum ; et ideo tres causas propler quas principaliter instituta sunt sacramenta, istud sacramentum sibi principaliter vindicat : quia ex materia et forma est ad eruditionem in quantum est insinuativum, ut prius dictum est: et iterum ex exercitio actus confert gratiam: et ex corporali elemento humiliat hominem, ut in inferioribus se propter Deum et a Deo querat salutem.

Dicendum ergo ad primum, quod substantialiter considerando, neque necessitas sacramenti, neque generalitas causa sunt, quare habeat hanc materiam vel illam : sed illud habet pro materia in quo expresse inveniuntur signa sensibilia rem sacramenti significantia et confirmantia, sicut patet supra cx diffinitione sacramenti : et ideo in sacramento baptismi aqua est sacramentum: quia est ablutiva sordium, faciens nitere abluta, et elementum super quo apparuit spiritus vite in creatione mundi, et in quo primo apparuerunt animantia, et anima vivens et mobilis : per has proprictates habet convenientiam cum re baptismi, in qua homo primo regeneratur ad vitam spiritualem, et datur sibi esse per Spiritum sanctum : et ideo non valet prima ratio, Si confirmatio est contra morbum generalem, quod debeat habere pro materia elementum gencrale : quia hoc non est causa materie sacramenti, ut dictum est : sed habet chrisma pro materia : quia illud inter alios liquores expressiorem ponit insinuationem per signa ad rem confirmationis intelligendam.

Per hoc eliam patet solutio ad sequens : haec enim sunt argumenta quorumdam, et ponunt non causam ut causam.

Ad aliud dicendum, quod licet res sacramenti sit una prima, hac tamen est multiplex virtute et potentia, secundum ea ad quae expedit hominem, sicut est pugna spiritualis, et confessio fidei in aperto sine tremore, et hujusmodi : et ideo in uno elemento non poterat repre- sentari quoad hac omnia, sicut jam diclum est de forma, quod verbum duplex habet, scilicet confirmo, et consigno.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum habet hos duos liquores specia-— les, ut dicunt fere omnes sequentes Hugonem de sancto Victore, scilicet oleum conscientiae propter gratiam, et balsamum bone fame. Et verum est quod dicunt, si bene intelligatur : oleum enim in conscientia facit tria, precipue olivarum, quia aliud oleum non potest esse materia : hoc enim oleum lucet, ungit, et pascit : et lux ejus refertur ad similitudinem characteris qui lumen quoddam est, sicul in anterioribus probatum est, unctura autem refertur ad lenimentum doloris fomitis, cujus vulnus intulit timorem, et facit trepidare ubi non est timor : et ideo pugiles in agonibus olympiarum antiquitus ungebantur, ut ab adversario teneri non possent : pascit autem non per comestionem, sed per subintrationem in substantiam, et ministrando ei fomentum humoris,ne deficiat in laboribus, et rigescat in pugna. Ex natura autem arboris habet virorem in zstate et hieme : et significat constantiam in prosperis et adversis. Balsamum autem, ut dicit Moyses /Hgyptius, non nascitur nisi in oculo solis qui significat Christum, qui venit unctus nobis princeps et dux belli: ex quo nos Christiani dicimur, quia similiter sumus uncti. Et conservat balsamum a putredine ea quae balsamo inunguntur, et habet similitudinem contra putredinem fomitis trahentem in pusillanimitatem et timorem Christiani nominis in persecutione. Patet igitur, quod hi duo liquores simul conjuncti ponunt majorem convenientiam ad rem hujus sacramenti quam alii.

Ad ww quod objicitur de vino, dicendum quod vinum non sanat, nec ex robore confert audaciam : sed potius ex malitia et infirmilate, quia elevat spiritus et sanguinem ad superiora, et oppilat vias discretionis ne discernatur periculum in quod precipitat : et ideo nullam convenientiam habet cum re sacramenti que ex robore collato confirmat.

Ad aliud dicendum, quod panis confirmat ad permanendum in esse et vita, sed non ad pugnandum ex robore quod ministrat : et ideo huic confirmationi respondet unitas corporis mystici in charitate capitis et membrorum, ad quod confertur gratia in sacramento Eucharistiae : et ideo panis est ibi sacramentum, et non hic.

Ad aliud dicendum, quod licet oleum quoad proprietatem supernatationis similitudinem habeat cum misericordia, tamen quoad alia habet similitudinem cum re confirmationis, ut dictum est : tamen etiam hzc proprietas potest reduci ad similitudinem rei, eo quod confirmatus non minis deprimitur et terroribus.

Ad aliud dicendum, quod Hugo tangit causam per accidens et ex consequenti: sed principalis est ula quae supra dicta est : forma enim per accidens operatur ad actum hujus sacramenti, ut scilicet sciatur quia non ex obstinatione et temeritate vel superbia sit intrepidus, sed ex robore Spiritus : hoc enim non scitur nisi per opmionem bonam quae habetur de ipso.

Ad aliud dicendum, quod oleum et balsamum non consecrata, non sunt nec esse possunt materia hujus sacramenti. Sicut enim est in virtutibus politicis, sic est etiam differentia in sacramentis. In virtutibus autem politicis sic est, quod quedam non sunt perfects virtutes nisi delectationem habeart in actu, ut dicit Philosophus, "Signum oportet accipere habitum non facientem in actu delecta— tionem." Et ille non consistunt simpliciter circa difficillimum, sed circa difficillimum sue materia. Quaedam autem sunt tales, quod sufficitin actibus earum, si non contristantur ad rationis deductionem vel turbationem : et ille consistunt in difficillimo sue materia et in difficillimo simpliciter. Ita est etiam in sacramentis, quod actus rei sacramentalis, id est, ad quem gratia sacramentalis est ordinata, est in maxima difficultate : et ideo exigitur in materia insinuante illum actum amplior preparatio quam in materia alterius sacramenti: et ita est hic confessio fidei intrepida, triplicem rationem habens difficultatis, ut supra dictum est, propter quod oportet materiam esse consecratam etiam ab eo qui tenet majorem locum in Ecclesia : ut gratia abundans significetur.

Et ex ista determinatione resultat intellectus distinctionis materia quam dederunt antiqui, scilicet quod aliter est de materia~“confirmationis, et aliter de materia baptismi : quia non tota aqua fluminis vel vasis est materia baptismi, sed tantum illa quae adheret per contactum baptizato, et non habet vim regenerativam nisi contingens baptizatum : sed totum chrisma consecratum est materia confirmationis : quia totum ad hoc preparatum est : et non oportct nisi quod accedat forma, et est perfectum sacramentum. .

Et ex hoc patet solutio ad ea quae objiciuntur in contrarium : quia non est simile de hoc sacramento, et de aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3