Text List

Articulus 4

Articulus 4

An non ordinaius potest confirmare ? et, An ordinatus non Episcopus ?

ARTICULUS IV. An non ordinaius potest confirmare ? et, An ordinatus non Episcopus ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa initium : "Hoc sacramentum ab aliis non potest perfici nisi a summis sacerdotibus, etc."

Kit est hic questio de ministro hujus sacramenti, et esset diversificanda : aut deberet esse bonus, aut posset esse malus : et utrum haereticus vel non ? Sed haec disputata sunt in tractatu de baptismo.

Sed hic queremus duo : primo, utrum non ordinatus possit confirmare ? Secundo, utrum ordinaius, non Episcopus possit ?

Ad prioum objicitur sic : 1. Ponamus, quod aliquis sit in necessitate, et desideret sacramentum, et non possit habere ordinatum vel Episcopum, videtur melius esse quod accipiat a laico, quam quod decedat sine sacramento : precipue cum non sit plenus Christianus qui hoc sacramentum non habeat.

2. Item, In necessitate baptizat laicus, et baptizatum est : et audit confessiones, et ille absolvitur a peccatis : ergo videtur, quod in necessitate etiam aliquis possit confirmare.

3. Item, Quandoque est abundantior gratia in laico quam in Prelato : si ergo robur gratia debet transfundi a gratia abundanti, videltur quod quandoque melius transfundatur a laico quam a Prelato vel Episcopo.

4. Item, In naturis est sic, quod ubi res est per essentiam et presentiam, ibi operatur effectum, et non ibi ubi non est, sed deberet esse : sed cum ordo gratie non contrarietur ordini nature, videtur, quod in gralia similiter sit : ergo ubi actu est abundans gratia, citius transfundit gratiam, quam ubi non est sed esse debet : seepius autem est in laico abundans gratia, et non in Episcopo : ergo quandoque a laico potest fieri confirmatio melius quam ab Episcopo.

Item, Ponamus, quod aliquis gerat se pro Episcopo, non est autem Episcopus, sicut faciunt illi qui se dicunt Armenos: et aliquis veniat ad eum probabiliter pus - tans eum esse Episcopum, et recipiat ab eo confirmationem : queritur, utrum sit confirmatus ?

Videtur quod sic: quia 1. Qui probabiliter credit se esse bap~ tizatum, reputabitur baptizatus : et si decedat, evolat, nisi impediat eum peccatum actuale.

2. Similiter, Si aliquis illi quem putatesse suum sacerdotem, confiteatur, et ille ordinem non habet, confessus reputatur : ergo videtur, quod et ille confirmatus sit.

SED CONTRA : Ecclesia postea scito quod ille Episcopus non erat, confirmat eum iterum : quod non faceret si confirmatus esset, quia nonest sacramento facienda injuria : ergo non est prius confirmatus.

Uxrerius queritur de secundo, si sacerdos simplex potest confirmare ?

Et videtur quod sic : quia 1. Gregorius permisit hoc propter scandalum, ut habetur in Litlera : si autem esset de veritate vite et doctrine, quod hoc sacramentum ab Episcopo conferretur, pro nullo scandalo fuisset permissum : videtur ergo, quod si sacerdos simplex confirmet, confirmatum est.

2. Item, Simplex sacerdos ungit chrismate, et in eminentiori. loco quam sit frons, quia in vertice : ergo videtur, quod nec in materia, nec in loco sit repugnantia, quod simplex sacerdos confirmare non possit.

3. Item, Si solus Episcopus confirmare potest : aut hoc est ex ordine, aut ex jurisdictione. Si ex ordine : ergo sacerdos potest : quia Episcopus nullum habet ordinem quem non habeat sacerdos simplex. Si autem ex jurisdictione : ergo _electus ante consecrationem hoc potest : quia electus totam habet jurisdictionem etiam antequam habeat ordinem.

Solutio. Dicendum, quod solus Episcopus potest hoc sacramentum conferre: et ratio hujus est res et actus hujus sacramenti : res enim est Spiritus collatus ad robur : et ideo conveniens est quoad signum sacramentale, quod a plenitudine descendat : actus autem excellentissimus est, ut prius dictum est : et quoad hunc etiana oportet habere ministrum excellentiorem.

Dicendum ergo ad primum, quod non est melius quod accipiat a laico : quia desideranti sacramentum nihil deperit de virtute sacramenti, licet characterem non habeat : sed de baptismate secus est, ut patet ex supra dictis : quia baptismus non requirit actum liberi arbitrii, quia aliter non daretur parvulis : et est sacramentum necessitatis.

Ad aliud dicendum, quod simplici necessitate baptismus est sacramentum necessitalis : sic autem non est de confirmatione.

Ad aliud dicendum, quod est gratia persone ordinata ad meritum vite, et est gratia ministri Ecclesiae ordinata ad potestatem clavium et operationes sacramentorum : et de prima verum est quod objicitur, et non de secunda: a secunda autem descendit gratia secundum ordinem in sacramentis.

Ad aliud dicendum, quod in ministro Ecclesia gratia est presens secundum actum, licet non sit gratia personalis ad vites meritum ordinata, ut jam patuit.

Ad aliud dicendum, quod ille non est confirmatus, nec habet characterem confirmationis : et nihil valet objectio de sacramentis necessitatis de isto, ut sepius jam dictum est.

Ad aliud quod circa secundum queritur, dicendum quod simplex sacerdos confirmare non potest: et non est hoc propter locum vel materiam, sed propter signum ad rem sacramenti, quod non conservatur in eo in cujus clavibus. est gratia contracta et diminuta, sicut in principio hujus solutionis dictum est.

Ad aliud quod objicitur de Gregorio, dicendum quod ille numquam permisit ut esset confirmatio quae collata fuit a simplici sacerdote : sed propter scanda- lum, abusum et ignorantiam non correxit. Vel dicatur, quod erat benedictio quedam data confirmandis, sicut panis benedictus datur quibusdam loco Eucharistiae : et hoc permisit ad tempus Gregorlus.

Ad aliud dicendum, quod nec ex ordine tantum, nec ex jurisdictione tantum id potest Episcopus : sed ex ordine simul et jurisdictione : hoc enim annexum est officio Episcopali, sicut et consecratio Eeclesiarum, et ordinatio clericorum, et velatio virginum, et hujusmodi : et sic objectio non valet.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4