Articulus 5
Articulus 5
An sacramentum confirmationis conferat gratiam? et, An illa gratia sit graium faciens, eé distincla a gratia baptism ?
ARTICULUS V. An sacramentum confirmationis conferat gratiam? et, An illa gratia sit graium faciens, eé distincla a gratia baptism ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, S$ 2: "Virtus autem hujyus sacramentt est donatio Spiritus sancti ad robur, ete,"
Et queruntur tria. Primum est, an hoc sacramentum conferat gratiam 7 Secundum est, siconferat, an illa sit gratis data vel gratum faciens ? Tertium est, an illa sit specialis, an eadem cum gratia baptismali ?
Ab PRIMUM proceditur sic : 1.In naturis sic est, quod id quod est in actu aliquo, quamdiu est illum habens, non est in potentia ad illum, eo modo quo habet illum : baptizatus autem non fictus estin actu habens gratiam : ergo quamdiu habet cam, non est in potentia ad eam sccundum quod habet eam: ergo videtur, quod per confirmationem et sequentia sacramenta nulla conferatur gratia: ergo illud sacramentum aut non confert gratiam, aut non semper confert eam.
2. ITem, Supra in tractatu de baptismo, distinctione quarta’, habitum est, quod illi qui sancti accedunt ab baptismum non recipiant ibi gratiam quam prius habuerunt, et quod in talibus res precedit sacramentum : ergo videtur, quod nec in hoc sacramento ille qui habet gratiam, aliquam gratiam recipiat.
3. Item, Gratia non consideratur nisi in duplici ratione, scilicet in se, et in virtutibus : in se secundum quod infermat animam, et redditeam gratam: in virtutibus aulem secundum quod perficit potentias anime, et elicit actus : sed quoad utrumgue confertur plenitudo gratiae in baptismo, ut sepius habitum est ; ergo non aliquid est de gratia quod recipiatur in confirmatione, ut videtur.
4. Item, Non potest intelligi, quod idem subjectum quoad camdem partem sui susceptibile sit duorum accidentium ejusdem speciel: gratia autem gratiticans est ejusdem speciei : ergo due non sunt ineodem secundum idem: anima autem secundum suam essentiam suscipit gratiam in baptismo : ergo manente illa, ipsa non est susceptibilis gratia in confirmatione : erge non confert aliquam gratiam, ut videtur.
5. Item, Confirmationem recipit fictus, aut non fictus. Si fictus : constat, quod graliam non accipit: quia dicitur, Sapient.1, 5 : Spiritus sanctus discipline effugiel ficium. Si autem recipit eam non fictus, tune habet gratiam ante confirmationem : nihil autem recipit id quod jam habet : ergo non recipit gratiam : ergo nulla gratia recipitur in confirmatione.
Si forte dicas, quod ille qui amisit gratiam baptismalem, et non fictus venit ad confirmationem, recipit in ea gratiam. Contra: Hile recipit gratiam virtule poenitenti, et non ex virtute confir- mationis : hoc autem patet, quia tenetur confiteri, et satisfactio injungitur ei exterior : quod non fit accedenti ad baptismum, eo quod baptismus non exigit gemitum vel planctum exteriorem : ergo si accedens ad confirmationem, non ex virtute confirmationis recipit gratiam : ergo nulla gratia recipitur in confirmatione, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Sacramentum nove legis omnis rei causa est cujus est signum, ut supra determinatum est in textu : sed confirmatio est signum gratia, quia ad robur datur: ergo est causa ejus : ergo confert gratiam.
3. Praeterea, Unctio exterior attestatur unctioni interiori : unctio autem interior non fit nisi per gratiam : ergo confert gratiam,
Videtur autem, quod sic: quia 1. Sacramenta data sunt in adjutorium contra peccatum : sed gratia ordinata contra peccatum est gratum faciens : ergo confirmatio et alia sacramenta conferunt gratiam gratum facientem.
2. Item, Confirmatio sonat in robur spiritus : robur autem spiritus non est nisi per gratiam gratum facientem : ergo confirmatio confert gratiam gratum facientem.
3. Item, In Litéera dicitur, quod Spiritus cum omni plenitudine gratiw in hoe sacramento datur : hoc autem non fit nisi per gratiam gratum facientem : ergo, etc. : et quia hoc omnes concedunt.
OpsicvruR in contrarium sic : i. Sicut se habet esse naturale ad bene esse naturale, ita se habet esse spirituale ad bene esse spirituale : sed esse naturale sic se habet ad bene esse naturale, quod potest esse sine illo : ergo et esse spirituale potest esse sine bene esse spirituali, Esse autem et esse robustum habent se sicut esse et bene esse : ergo esse spirituale potest esse sine esse robusto : esse autem robustum est per confirmationem : ergo sine confirmatione pot-> est esse spirituale: omne autem sine quo potest esse salus, est de gratiis superadditis et gratis datis : ergo gratia data in confirmatione est gratis data, vel de gratis datis, et non gratum facientibus.
2. Item, Quidquid est quod non directe contrariatur peccato, illud est de gratiis gratis datis et non gratum facientibus : sed gratia data in confirmatione non directe contrariatur pececato : ergo ipsa est de gratiis gratis datis, non gratum facientibus. Propario prime : gratia contrariatur culpe : unde Glossa super Apostolum dicit, quod gratia est reconciliatio ad Deum : et gratia quee in virtutibus est, contrariatur actibus peccatorum, et spiritualibus peccatis. Minor autem probatur ex eo quod gratia data in confirmatione, datur nullam habenti culpam : ergo videtur, quod non ordinetur contra culpam : ergo non est de gratiis gratum facientibus, ut prius conclusum est.
3. Item, Gratia data ad expellendum infirmitatem corporalem, est gratis data non gratum faciens, sicut habetur, I ad Corinth. xm, 28 et 30, ubi gratia curationum numeratur inter gratias gratis datas, non gratum facientes : ergo etiam ila quae expellit poenam non culpam spiritualem, est de gratis datis non gratum facientibus : talis autem est gratia confirmationis : ergo non est gratum faciens, sed gratis data.
Quaritur ulterius tertio quod est magis difficile, Utrum sit distincta gratia confirmationis a gratia baptismi, vel tantum confirmatio illius ?
1. Sic est in robore corporali, quod. fundatur in virtute naturali, quod nihil est aliud quam valor et confortatio illius ex quibuscumque causis. proveniat : er- go similiter se habet in robore spirituali, quod nihil aliud est quam confortatio virtutis spiritualis : virtus autem spiritualis datur in baptismo, et robur in confirmatione : ergo videtur, quod confirmatio nihil aliud sit quam valor et confortatio virtutis datae in baptismo.
2. Item, Medicine operatio est sicut nature ministra, et natura confortata per medicinam operatur per se : ergo similiter est in spiritualibus : sacramentum autem est sicut medicina : ergo operatio sua est circa esse spirituale sicut ministra : ergo operatio sacramenti prestantis robur, erit circa materiam virtutis et gratia preexistentis, et non distincta per se.
3. Presterea, Simplex a simplici cum sit ejusdem rationis, non distinguitur in aliquo, sicut punctum a puncto: sed si esset diversarum rationum, distingueretur, uf punctum ab unitate : cum igitur gratia baptismalis simplex sit, sive consideretur in se, sive in virtutibus, non distinguetur a gratia data in confirmatione, quae est in se considerata vel in virtutibus.
4. Item, Confirmatio videtur etiam hoc sonare : non enim confirmatur nisi quod jam est : cum igitur in ordine sacramentorum nihil sit ante confirmationem nisi baptismus, videtur quod gratia confirmationis sit confirmatio gratiae baptismalis.
5. Item, Si distinguitur gratia a gratia, hoc erit penes causam vel subjectum vel actum gratiaee. Ex parte autem cause efficientis non est distinctio aliqua : quia illa est Deus auctor omnis gratiae. Similiter nec ex parte subjecti : quia illud est anima, etsecundum eamdem partem inest animes gratia baptismalis et gratia confirmationis.
6. Item, Nec ex parte actus: quia in baptismo confertur gratia fortitudinis ad robur spirituale, sicut et alice virtutes, Sicut in confirmatione. Ergo videtur quod nullam habeat distinctionem ab illa: et ita videtur quod non sit aliud nisi ejusdem generis habitus, positus circa istum et unitus illi.
7. Ulterius videtur, quod superfiuat omnino : in naturali enim viriute sic est, quod ex eisdem generatur, nutritur, et confortatur ; ergo etiam spiritualis virtus que datur in baptismo in se habet unde confortetur sine omni alio sacramento addito : ergo superflue additur sacramentum confirmationis.
3. Item, Virtus politica ex eodem generatur, et confortatur, quia ex actibus : ergo et virtus infusa : ergo virtus data in baptismo confortatur ex se, vel actibus suis, et non alio sacramento.
Sr rorTeE tu dicas, quod eam augeat gratia confirmationis : tunc queritur, qualiter sit de illo augmento ?
1. Dicit enim Philosophus : Si simplex simplici addas, nihil majus efficies : sed gratia simplex est : ergo si addatur simplicit gratia preecedenti, nihil erit inde majus : ergo nec auctum.
2. Praeterea, Ex hoc sequeretur, quod non poneretur nisi circa gratiam baptismalem : quia augmentum existentis magnitudinis additamentum est : ergo etiam gratia confirmationis esset additamentum preexistentis magnitudinis gratiae baptismalis.
3. Si autem tu dicas, quod auget eam per modum separationis intensionis contrarie : tune est questio, Qualis sit intensio ? Aut enim per modum a contrario separationis, sicul albius est quod est nigro impermixtius, secundum Philosophum : aut penes accessum ad terminum aliquem, sive ad veram nominis impositionem : quod enim est in termino, non intenditur. Si dicas, quod intenditur primo modo : hoc nihil est : quia per minimam gratiam separatur totum contrarium quod est peccatum : ergo minima gratia esset sicut maxima : quod falsum est. Si autem secundo modo, tunc quero, Quomodo hoc fiat ? Si enim omnino nihil habeat de contrario, tunc videtur esse in vera nominis impositione, et in ter- mino suae puritatis : ergo videtur, quod non debeat intendi.
4. Praeterea, Accidens quod non dependet a subjecto, nec ab actibus subjecli, nec a principiis subjecti, nullam cauSam suae intensionis in subjecto potest habere : tale autem accidens est gratia : ergo videtur, quod nulla talium causarum intenditur per actum sacramenti.
3. Si tu dicas, quod intenditur per actum sacramenti. Contra : Idem actus debet esse intendens et generans secundum speciem, ut patet in virtute politica : sed actus baptismi generat gratiam : ergo si aliquis intenderet eam, deberet esse ejusdem speciei, quod falsum est.
6. Praeterea, Ut dimittatur hac disputatio, quae per accidens hic inducitur, intendatur quocumque modo id fieri potest : intensio enim non ponitur nisi circa. prius existens in baptismo, et non distinguitur ab illo : ergo videtur, quod gratia confirmationis non distinguitur a gratia baptismali, sed ponatur circa illam.
7. Item, Videtur hoc ex actu ad quem ordinatur gratia confirmationis, scilicet confessione fidei intrepida : iste enim actus elicitur a fide, et imperatur a charitate secundum quod charitas est generalis motor virtutum, ut supra in tertio Senientiarum dictum est: fides autem et charitas date sunt in baptismo : ergo videtur, quod nihil datur in confirmatione, nisi forte aliqua melioratio et expeditio gratia date in baptismo.
SED CONTRA : 1. Sicut se habet signum in sacramento ad signum, ita se habet effectus ad effectum: sed signum in confirmatione in nullo dependet a signo in baptismo : ergo nec effectus ab effectu.
2. Item, Supra habitum est, quod gratiae sacramentales non sunt sic unite, ut habita una, habeantur omnes, sicut in virtutibus infusis : ergo gratia confirmationis in nullo dependet ad gratiam bapqismalem.
3. Item, Characteres confirmationis et baptismi distincti sunt : nec unus est confirmatio alterius : ergo et res.
4. Item, Quando confirmatur aliquis, non petitur confirmari baptismus, sed homo baptizatus : ergo videtur, quod gratia confirmationis non refertur ad baptismum, sed ad hominem.
5. Item, Si indigeret baptismus confirmatione, jam essct in se debilis : quod est inconveniens dicere, cum sit necessarium et fortissimum sacramentum : ergo confirmatio non refertur ad baptismum, sed ad hominem baptizatum, qui multas rationes debilitatis habet, etiam postquam baptizatus est. ,
Solutio. Dicendum, quod sicut supra patuit in disputatione de communione sacramentorum, ubi distinguilur gratia sacramentalis a gratia in virtutibus et donis : una gratia sacramentalis non dependet ab alia : nec habita una, habetur alia : sed sunt divise.
Unpe ad id quod primo queritur, dicendum, quod hoc sacramentum confert gratiam ordinatam contra debilitatem relictam ex infirmitate fomitis deprimentis.
Ad primum ergo dicendum, quod baptismus non est in potentia ad gratiam baptismalem, sed ad aliam gratiam alterius speciei potest esse in potentia : sicut actu album potest esse in potentia dulce : et taliter dicimus specie differre gratiam confirmationis a gratia baptismali.
Ad aliud dicendum, quod Magister loquitur ibi de gratia baptismali contra culpam originalem ordinata: et hac non datur in contritione aisiin quantum baptismum habet in voto, ut supra dictum est: et ideo est eadem cum illa, quare non potest eam recipere postea. Sic autem se non habet gratia baptismalis et confirmationis, ut infra patebit, sed differentes sunt secundum speciem.
Ad aliud dicendum, quod gratia baptismalis et confirmationis in quibusdam conveniunt, et in quibusdam differunt, et ex parte differentia trahuntur ad species specialissimas. Conveniunt autem in hoc quod gratum faciunt subjectum et opus gratum, et quod sunt in anima et virlutibus ut expedientes virtutes, prout una virtus et gratia expedit aliam : sicut etiam una potentia anime aliam expedit: ut sensus intellectum, et hujusmodi : sed differunt differentiis ultimis, scilicet in quantum sunt curative morbi hujus vel illius, ut supra in distinctione sacramenforum est ostensum. Unde cum gratia confirmationis curet morbum quem non curat baptismus, patet quod esi alia gratia specie ab illa. Quod autem ita sit, supponitur hoc ex prehabitis in distinclione et sufficientia sacramentorum.
Ad aliud dicendum, quod non fictus recipiens confirmationem, recipit in ea gratiam quam prius non habuit : non quoad gratificationem sui, vel operis sui: quia hoc prius habuit : quia in hoc etiam non differt gratia confirmationis a gratia baptismali : sed quoad actum curationis morbi qui prius non fuit curatus : et hee cura (ut supra dictum est) expulsio est debilitatis relictee ex fomite retrahentis ab audaci fidei confessione.
Ad aliud dicendum, guod bene conceditur hoc quod gratia secundum actum illum qui est gratum facere, habetur virtute contritionis : sed gratuitus una ratione, potest esse gratus etiam alia ratione, et quoad illam aliam rationem recipit gratiam in confirmatione, ut jam patuit.
Ad i quod secundo queritur, dicendum quod gratia data in confirmatione est gratum faciens, sicut probant prime rationes.
Ad 1p quod contra objicitur, dicendum quod sicut est in anima, sic est etiam in gratia: et sicut est in potentiis anime, ita est in virtutibus, et ceteris gratiis spiritualibus : sed anima (ut dicit Philosophus in secundo de Anima) est actus totius, et dans esse toti corpori : et partes anime quae sunt potentiae, dant esse partibus corporis. Unde ipse dicit, quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus : et oculus cacus equivoce dicitur oculus, sicut animal mortuum equivoce dicitur animal. Unde patet, quod sicut est esse primum ab anima in natura animalis in toto, ita est esse primum in partibus a partibus anime. Et ita proportionaliter loguendo est in esse spirituali quod est a gratia, quee dat spirituale esse anime : et partes ejus dant partibus anime : et virtutes quidem dant esse spirituale potentiis quoad opera, gratia autem sacramentalis dat quoad contrarii expulsionem : unde patet, quod ad esse aliquo-modo pertinet.
Ad id autem quod objicitur, quod non ordinatur haec gratia contra culpam : dicendum, quod ordinatur contra culpam, sed non immediate : ordinatur enim contra poenam quae est impeditiva boni, et incitativa mali : et hoc habet similitudinem quamdam cum culpa, ut dicit Augustinus, sicut fillia cum matre : et de hoc multa in secundo Sententiarum, tractatu de original: peccato notata sunt '.
ADEA quae quesita sunt contra tertium, dicendum quod gratia haec distincta est a gratia sacramentali quae est in baptismo, et semper est differens ab illa: sicut in una virtus differt ab alia in specie, licet omnes uniantur in gratia infusa : sed hic est major differentia quoad hoc quod gratiae sacramentales non omnes simul infunduntur.
Ad tp autem quod primo objicitur, dicendum quod ratio illa procedit tantum. in his in quibus robur et roboratum ponuntur circa idem, et circa ejusdem rationis virtutem : sed hoc non est hic : guia nullus roboratur in confirmatione gratia baptismi : sed homo baptizatus, sicut patet per objectiones factas in contrarium, quae valde bone sunt, et illuminantes ad solutionem.
Ad aliud dicendum, quod gratia baptismi non se habet ad gratiam confirmationis ut natura ad medicinam : et ideo illa objectio non valet, nec aliquid probat.
Ad aliud dicendum, quod simplex a simplici duobus modis potest differre, scilicet per naturam sive rationem : sicut unitas et punctum : et positione sive respectu ad subjectum si habeat positiones : ut punctum initians a puncto terminante et continuante in medio. Et duas has differentias est invenire in his duabus gratiis, scilicet baptismi, et confirmationis, quae sunt diversarum rationum, ut habitum est : et etiam per ordinem ad subjectum differunt in effectu : quia una substantialiter ordinata est contra culpam origimalis peccati, altera autem contra pusillanimitatem relictam ex fomite, etiam post baptismum ad actus excelientis difficultatis : sicut est actus confessionis fidei, in quo triplex invenitur difficultas, ut superius dictum est : et ideo patet, quod ratio illa sophistica fuit.
Ad aliud dicendum, quod quoad illum actum qui est gratificare in genere, non distinguitur : sed quoad gratificare secundum specialem gratitudinis rationem : quia ille speciales rationes multiplicari possunt : eo quod nihil prohibet gratum secundum unam rationem, effict adhuc gratum secundum rationem aliam. Similiter licet fides eliciens actus confessionis fidei detur in baptismo, et fortitudo ex~ pediens in hoc quod non trepidet ad terrores, tamen nibil prohibet quin posset recipi gratia evacuans timorem ex fomite relictum : guia illum non evacuat fortitudo donum per modum medicine, nec etiam fortitudo virtus.
Ad aliud dicendum, quod nec superfluit, nec est confirmatio gratia baptismalis: illa enim confirmatur ex aliis cau- sis : quoad radicationem enim in subjecto confirmatur ex usu, ex quo ad augmentum confertur secundum congruitatem ex merito actuum, et secundum causam efficientem a Deo.
Ad id autem quod queritur de modo augmenti, est quidem alibi dictum super tertium et primum : sed quia hic est taclum, potest dici quod gratia est sicut lux quaedam quae in anima est ex continua influentia lucis divine : sicut videtur dicere Psalmus, ubi dicit : Signaium est super nos lumen vultus tui, Domine, etc.
Et augmentum ejus ego non intelligo posse esse nisi trium modorum uno : et omnes illi modi habent diversas circa se opiniones. Cancellarius enim Philippus dicebat, quod augebatur additione similis gratiae, quam creando unit, et uniendo cum praecedenti creat auctor gratiarum Deus : et haec omnibus opinionibus mihi rationabilior et probabilior videtur. Ahi autem dixerunt, quod quoad fervorem crescit, sed non in se : et haec opinio a paucis tenetur, eo quod minor gratia quandoque magis ferveat in devotione quam major. Tertia opinio est, quod Deus nihil addit, sed multiplicat gratiam in se, sicut multiplicavit quinque panes : et haec opinio omnibus esset probabilior, si bene esset probatum, quod aliquid sine omni additione essentiae extrinsece, et sine conversione in ipsum, esset multiplicabile aliter quam per extensionem : quia non est ratum, quod Deus multiplicando quingque panes, ibi materiam sub forma panum nen creaverit, vel materiam ele= mentorum ad panes non converterit : et ideo illa opinio non placet : et bene teneret si bene probata esset ad intellectum. Sed hoc nihil est ad propositum : quia non ponimus, quod gratia contirmationis augeat gratiam baptismi : sed potius unitae in actu gratificandi in genere, differunt in speciali modo gratificationis, et in speciali effectu contra morbum originalis peccati, et etiam in. expeditione ad actum confessionis fidei, ut patet ex praedictis.
Ad id quod objicitur de confessione fidei quam elicit fides, dicendum quod Antistodorensis super solutione talium argumentorum bonam invenit solutionem, scilicet quod actus dicitur esse gratiae vel virtutis multis modis, scilicet elicitive, sicut actus proprius elicitur ex habitu : et sic confessio actus fidei est virtulis quae est fides. Dicitur etiam actus alicujus qui imperat ut fiat, et sic omnis actus virtutis potest esse charilatis quae imperat eum ut fiat. Dicitur etiam esse expeditivus alicujus : et sic iterum cum quelibet virtus expedit alteram, removendo aliquod im- pedimentum ipsius, hoc modo actus unius. virtulis attribuitur alii : et hoc modo confessio fidei ut fidei, est fidei : ut propter Deum, est charitatis : ut autem sine timore et verecundia fiat, potest esse fortitudinis quoad magnanimitatem : et quoad remotionem morbi fomitis debilitantis, sic est istius, scilicet confirmationis sacramenti : et hoc est quod multi dicunt, et non multi considerant subtiliter, quod gratia sacramentalis sanat, et gratia virtutum ordinat ad meritum : quia sacramenti gratia removet dispositionem morbi per se, et per consequens ordinat ad actum : gratia autem virtutis ordinat ad actum per se et primo, in quo consistit meritum.
On this page