Articulus 6
Articulus 6
An sacramentum confirmationis debeat dici majus sacramentum altis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Scttote utrumque esse magnum sacramentum, sed unum mazjori veneratione tenendum, sicut a majoribus datur, etc."
Videtur enim hoc falsum : quia i. Si dicatur majus ratione ejus quod continet, tunc Eucharistia est majus omnibus. Si autem ratione ejus quod efficit, tunc videtur baptismus esse majus. Si autem aliquis ad hoc velit dicere, sicut Magister videtur solvere in Lnttera, quod dicitur mayus, quia a majoribus datur : adhuc non videtur esse verum : quia etiam a majoribus Ordo datur, quia similiter ab Episcopis tantum : nec tamen majus dicitur sacramentum.
2. Praeterea, Dans se habet ad sacramentum ut causa efficiens et ministrans : causa autem efficiens nihil est de re, sed tota est extra causatum : ergo ab illo non est quantitas rei: ergo ab illo nen dicetur major vel minor ex eo quod a majore vel minore efticitur vel ministratur: ergo solutio Magistri non videtur esse conveniecns.
3. Item, Contra auctoritatem Rabani in Litéera videtur esse illa solutio : qui dicit, quod in unctione baptismi Spiritus descendit ad habitandum, sed in unctione confirmationis datur septiformis Spiritus cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis : ergo videtur, quod ratione rei effectae dicatur hoc sacramentum majus.
ULrerivus etiam queritur de auctoritate Babani jam tacta : videtur enim septiformis Spiritus dari in baptismo : quia ibi dantur septem dona, et omnis virtus: quia qui habet unam, habet omnes: ergo videtur, quod hoc specialiter confirmationi non conveniat.
Sorvutio. Dicendum, quod unum sacramentum dicitur majus altero quinque modis secundum distinctionem antiquorum qué bona est : quorum unus est res ipsa : et sic baptismus dicitur majus, quia gratia in baptismo remittit culpam et penam exteriorem, et non exigit gemitum vel planctum. Alio modo ratione ejus quod continet, quod est res et sacramentum : et sic dicunt Eucharistiam majorem inter sacramenta. Tertio modo ratione gradus in quo collucatur ex potestate characteris : et sic dicunt ordinem esse majorem. Quarto modo ratione sienificatorum respectu rei non content, sed signate tantum : et sic dicunt matrimonium esse majus inter sacramenta, quia significat unionem naturarum in Christo, et unionem fidelis anime cum Deo. Quinto et ultimo modo dicitur majus sacramentum, quod a majore ministro datur : et sic confirmatio est major inter sacramenta.
DicenpuM ergo ad id quod contra objicitur, quod licet ordo a majoribus datur, tamen ila majoritas non attestatur robori gratiae ad actum, sicut in confirmatione cujus gratia expedit ad actum maxime difficultatis : ibi enim attestatio majoritatis est in potestate, et non in robore ordinati.
Ad aliud dicendum, quod quedam causa efficiens omnino est extrinseca : sicut ila quae suam proprietatem vel speciem non agit in effectu, ut causa efficiens sequivoce: et de illa tenet objectio. Quedam autem alia est causa . efficiens, quae speciem suam et proprietatem ponit in dante: et haec assimilatur isti sacramento : quia per majorem ministrum intelligitur, non quidem gratia major, sed ad majusin robore spiritus esse collata : et ideo majoritatem minisiri sequitur etiam quaedam majoritas sacramenti,
Ad id quod ulterius queritur de auctoritate Rabani, dicendum quod secundum Philosophum differt dicere secundum ome, et secundum unumguodque : omne enim respicit universalitatem nature et specici, unumguodgue autem numerum individucrum et materia, sicut habere tres angulos aequales duobus reetis sequitur triangulum rectilineum per omnem triangulum, et tamen non per se sequitur eum secundum unumqueinque triangulum. [ta possumus dicere, quod in baptismo datur secundum omnem speclem virtutis gratia : et tamen non secundum unumguodque quod est gratiae, sed in omnibus sacramentis simul datur quod secundum unumquodque. Sed secundum hoe etiam de confirmatione potest objici: quia bi non datur secundum unumquodque : quaedam enim in aliis sacramentis dantur, quae non dantur in confirmatione. Et ideo dicendum, quod Rabanus vim facit his verbis, cum omni plenitudine : quia est plenitudo copie, ut dictum est supra : et de hac loquitur Rabanus. Et est etiam plenitudo sufficientia quae datur in baptismo : et de hac non loquitur Rabanus.
On this page