Text List

Articulus 7

Articulus 7

An detur confirmatio in digniori parte corporis, scilicet in fronte ?

ARTICULUS VII. An detur confirmatio in digniori parte corporis, scilicet in fronte ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, B, § 41, circainitium : "Et in digniovi parte corporis fit, scilicet in fronte, etc. 2"

Hoc enim videtur falsum : quia i. Vertex dignior videtur quam frons, cum sit sedes rationis, et frons quasi sedes sensuum, ut dicunt Philosophi, quod ab interiori parte capitis sensus descendunt, et a posteriori motus.

2. Hoc autem etiam videtur per illud Jeremie, u, 16: M2li Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Et dicit ibi Glossa Hieronymi, "usque ad fidei evacuationem," quae sedem habet in vertice in quo est ratio.

3. Praeterea, Ex hoc videtur, quod simplex sacerdos possit confirmare : quia ungit in loco digniori quam sit frons, scilicet in vertice : ergo et in fronte potest ungere.

4A. item, Cum confessio fidei sit in lingua in qua est vis motiva ad interpretandum, et confirmatio ordinat ad interpretandam fidei confessionem, videtur quod confirmatio sit facienda super linguam, et non super frontem.

3. Item, Si cor est firmum, totum est firmatum. Unde Salomon : "Omni custo- dia serva cor tuum : quia ex ipso vita procedit". Ergo videtur, quod confirmatio sicut in radice firmitatis signanda sit in corde, et non in fronte.

Sonvtio. Quia, sicut dicit Glossa quedam super Apocal. vir, 3, "sedes verecundie est in fronte :" unde ad tollendam malam verecundiam, et ad confirmandum ponitur signum crucis in fronte, quasi in aperto, ut pro honore illud in aperto portet, etiam cum fugatur.

Ad primum ergo dicendum, quod ratio nihil facit ad propositum : quia licet confirmationem fidei dictet ratio, tamen apertum signum non est in loco rationis: quia ille locus non est in omnibus in patulo, sed potius frons : nee confirmatio datur ad fidei confessionem quameumque, sed apertam, postposito rubore et verecundia.

Ad aliud dicendum, quod fides in intellectu est: sed tamen signum confirmationis est in loco ad quem respiciunt homines : et hic est frons : et ideo ibi etiam sedes est yerecundiaw quoad signum ruboris.

Ad aliud dicendum, quod non est confirmatio ut expedite loquatur, quod pertinet ad expeditionem lingue, sed ut aperte sine verecundia fidem confitea~ tur.

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum procedit ac si confirmatio conferat gratiam cor custodiendi : et hoc non est verum : sed potias confert gratiam expellentem timorem et verecundiam nominis Christi, quorum sedes quoad hominum manifestationem est in fronte.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7