Text List

Articulus 7

Articulus 7

Queritur de forma quae dicitur super vinum, et de singulis verbis in ea positis.

ARTICULUS VII. Queritur de forma quae dicitur super vinum, et de singulis verbis in ea positis.

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, G, § 1, circa finem: "Accipite et bibite ex hoc omnes, etc."

Queritur enim de forma quae dicitur super vinum.

Et queruntur duo, scilicet de verbis in ea positis, et de comparatione ipsius ad formam quae dicitur super panem.

1. Videtur enim, quod non sit forma illa quam .frequentat Ecclesia, scilicet haec, "Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti: mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum." Hoc enim totum ponit Ecclesia: et constat, quod in nullo Evangelistarum invenitur. Cum ergo sacramentum non habeat formam nisi institutam a Deo, videtur hoc non esse de forma: quod patet currenti per singula Evangelia. In Mattheo, xxvi, 27 et 28, habetur sic: Bibite ex hoc omnes. Mic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. In Marco, xiv, 23 et 24, sic: Et accepto calice, gratias agens dedit illis, et biberunt ex tllo omnes. Et ait illis : Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur. Luce, xxi, 20, sic: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Patet ergo, quod in nullo est Evangelistarum.

2. Praeterea, Videtur quod praesumptio fuerit ponere quod Dominus non apposuit : ergo videtur, quod etiam peccant in tanto sacramento hance formam tenentes.

3. Item, Videtur quod id quod apponitur nullam habeat virtutem transsubstantiandi. Hane enim virtutem non habent verba nisi in quantum sunt Verbi increati statuentis ea, ut infra habebitur in littera Ambrosii, quod sermo Christi creaturam mutat’*. Ergo videtur, quod non sint de forma ea quae apposuit homo, et a Deo non inveniuntur instituta.

4. Item, Hieronymus dicit: "Non credatur mihi si dixero aliquid quod per Novum vel per Vetus Testamentuin. probare non possum." Quod autem in forma sit mysterium fidei, et aeterni testamenti, nec per Novum nec per Vetus Testamentum potest probari: ergo non est credendum esse de forma, precipue tanti sacramenti, quod totum supra hominem est.

Uxrsrivus videtur, quod non convenienter ponitur ibi, Caliae sanguinis.

1. Ea enim quae sunt de forma vel materia, sunt de essentia sacramenti : calix autem vas, sacramenti nec est forma nec materia : ergo non est de essentia sacramenti: ergo non debet poni in forma.

2. Item, Si dicas, quod per transsumptionem ponitur calix in forma: ex hoc videtur sequi multiplex inconveniens.

Primum quidem, quia transsumptus intellectus presupponit sibi alium in quo fundatur qui est proprius: quia prius oportet considerare proprictates rei per quas fit transsumptio, antequam intellectus ad aliud transferatur : ergo simplex nesciens aliquid transferre vel translationes facere, periculose potest se aabere in ipso: cum ergo in sacramento isto precipue debeat caveri periculum erroris, eo quod ratio minime potest se juvare in eo, videtur quod in eo nihil debeat poni translative.

Secundo : quia omnis transsumptus intellectus, ex eo quod sibi presupponit alium, consistit in quadam intellectuum multiplicitate : sed miultiplicitas intellecluum causa est evagationis : cum ergo in hoc sacramento ad quod toto conatu vix fide attingit homo, necessarium sit homini ut totum se in se recolligat, et non evagelur, videtur quod nihil in eo debeat dici per translationem.

Yertio vidcetur, quia translatio fit ab uno ad aliud: ergo aut fit translatio ad corpus, vel ad sanguinem. Si ad corpus: ergo virtute ilorum verborum efficitur ibi corpus: et hoc nemo dicit : quia hcet sit in calice corpus, tamen non est ibi ex visacramenti, sed ex vi connexionis quam habet cum sanguine. Si autem ad sanguinem fit translatio: tune non potest fieri translatio, nisi ex proprietate illa qua bibitur de calice. Et tune sensus erit, Calix sanguinis, etc., id est, potus sanguinis, etc.: ergo similiter dixisse debuerat de corpore, Hic est cibus corporis mei: et hoc non dixit: ergo non hic videtur usus tali modo translationis.

3. Praeterea, Si ponttur pro contento, ut guidam dixerunt, tune non deberet in constructione esse modus diversitatis ex transsumptione quam notant obliqui quia inter contentum et sanguinem nulla est diversitas, ut videtur.

Ulterius queritur de hoc quod dicit, Sanguinis mei.

1. Cum enim principale quod efficit forma, sit sanguis, videtur ibi poni debere in recto, et non in obliquo.

2. Hoc etiam videtur ex forma corporis: quia ibi dicitur, Hoc est enim corpus meum. Ergo et deberct dici, Hic est enim sanguis meus.

3. Item, tbi dicit Magister in Littera esse factum : et duo Evangelista, scilicet Mattheus et Marcus: ergo videtur, quod in recto deberet importari.

4. Item, Cum obliqui sint transitivi, et notantes diversitatem, videtur esse diversitas inter rem sacramenti et sanguinem : cum autem ibi nulla sit diversitas, videtur sanguis male poni in obliquo.

Uvrerivs queritur de hoc quod dicit, Novi et aeternt Tesiamenti.

1. Novum enim est, ut dicit quidam Philosophus, quod quantum ad sui inilium est propinquum: sed res istius sacramenti est aeterna, quia Filius Dei : ergo non est nova.

2. Praeterea, Aut novum est quoad rem, aut quoad ritum. Si quoad rem : hoc falsum est : quia secundum hoc non esset aeternum. Si quoad ritum : ergo falsum est quod dixit supra Ambrosius, quod sacramenta nostra anteriora sunt quam sacramenta Judeorum: et hoc dicitur gratia hujus sacramenti, cujus ritus praccessit in Melchisedech.

3. Item, Novum et aeternum sunt opposita : quia novum est, quod quantum ad sul initium est propinquum, et aeter- num quod caret initio: cum ergo dicitur, Novi et xterni Testamenti, opposita videntur poni circa idem.

4. Item, Testamentum non videlur esse sanguinis, sed potius mandatorum : unde etiam tabule continentes mandata, tabule testamenti dicuntur: ergo videtur, quod non debuit dici, Novi et aeterni testamenti.

Unrerius queritur de hoc quod dicit ibi, Mysterium fidei.

1. Mysterium enim fidei in omnibus est sacramentis, ut patet ex diffinitione sacramenti quae supra ex verbis Augustini in principio libri posita est in notula, quod sacramentum est, quando sub visibili specie divina virtus salutem secretius operatur!: mysterium autem tantum valet quantum secretum: ergo in quolibet sacramento est mysterium fide, et non tantum in isto: ergo non debet specialiter poni in isto.

2. Item, Istud sacramentum specialiter dicitur esse sacramentum charitatis. Unde Chrysostomus dicit, quod "dare carnem suam ad manducandum intimi amoris fuit indicium :" sacramentum autem baptismi precipue dicitur sacramentum fidei: ergo magis videtur competere illi quod sit sacramentum fidei, et isti quod sit sacramentum charitatis vel mysterium: ergo male ponitur in forma mysterium fidei.

Utrerius queritur de hoc quod dicit, Qut pro vobis et pro multis effundetur.

Effusio enim potationi contrariatur, ut videtur : ergo non debet poni in sacramento calicis quem juxta corpus potamus in communicatione sanguinis.

Item queritur, Quare indistincte ponit, Pro vobis et pro multis effundetur ?

1. Una enim est ratio effusionis pro omnibus : ergo non est distinctio quoad Apostolos et alios quantum ad causam effusionis.

2. Item, Omnibus valuit sanguis ad redemptionem quoad sufficientiam : ergo non debet dici, Pro multis, sed pro om~ nibus.

3. Item, Virtus uniuscujusque determinatur ad maximum: cum igitur maxima sit virtus sanguinis Christi effusi, debuit determinari ad maximum effectum : ergo meélius dici videbatur, pro omnibus, quam pro multis.

4, Praeterea, Videtur haec pars non esse de forma: quia non dicit quasi essentiale sacramenti, sed potius sacramenti effectum in nobis : ergo videtur, quod in forma non debuit poni.

Urerivs queritur de hoc quod dicit, In remisstonem peccatorum.

1. Hoc enim dicit finem totius Passionis et Redemptionis ex parte liberationis a malo: ergo non magis debet poni in forma sanguinis, quam in forma corporis.

2. Praeterea, Luce, xxu, 19, apponitur forme corporis, guod pro vobis datur : et non dicitur esse de forma quae dicitur super panem: ergo etiam licet hic addatur, Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum, non tamen debet dici esse de essentia forme.

Soxutio. Dicendum ad primum, quod licet in Evangelio uno non inveniatur et in loco uno forma ista quam tenet Ecclesia, tamen per partes ex magna parte invenitur. Et preterea tradita invenitur ab Apostolis qui acceperunt eam a Domino. Quod enim dicitur, Hic est calix mei sanguinis, accipitur a Luca’. Et similiter quod dicitur, Novi testamenti, accipitur a tribus, scilicet Matthzo, Marco et Luca. Quod autem = additur, ternt, ex traditione Domini habetur : et similiter illud, Mysterium fidei. Dicit enim Apostolus, I ad Corinth. x1, 23: "Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis". Quod autem Ecclesia ab Apostolis traditum acceperit, dicit Innocentius III sic: "Romana Ecclesia istud integra semper fide servavit, quod ab ipsis Apostolis qui eam presentialiter sacris instituere doctrinis, et Ecclesiastici ritus regulam docuerunt, accepit: ab ipsis enim Apostolis Petro et Paulo, quos et vivos Doctores habuit et defunctos custodes, hune ritum sacrificii accepit, quem hactenus inviolabili cultu servavit." Et hoc est quod communiter dicitur a Magistris, quod licet non sit scripta simul hec forma, tamen intelligitur a Deo Apostolis tradita.

Et per hoc patet solutio ad tria prima.

Ad 1p quod objicitur de Hieronymo, dicendum quod ipse non intendit, quod ommia vera per verba sint scripta in Novo Testamento vel Veteri : sed sicut dicit Augustinus, "Omnis veritas sacre Scripture concordat, quae sacre Scripture non contradicit." Istud autem satis consonum est sacre Scripture, quod. hoc frequentet Ecclesia, quod Christus tradidit : et trahitur de illo verbo, I ad Corinth. x1, 23: "Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis". Ubi loquitur de ritu hujus sacramenti. Et de illo, "Imitatores met estote, sicut et ego Christi".

Ad Atiup quod ulterius queritur, dicendum quod caliae ponitur ibi transsumplive, et transfertur ad passionem : sicut dixit duobus fratribus filiis Zebedai: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum*? Et tantum valet calix sanguinis, quantum sacramentum passionis sanguinis, quod in usu fidelium per participationem calicis frequentatur.

Ad id autem quod contra objicitur, est dicendum quod dupliciter aliqua sunt de essentia, scilicet ut ingredientia rei constitutionem : sicut corpus et sanguis Christi sunt de essentia rei qua est sacramentum in Eucharistia : quaedam autem sunt illis essentialiter conjuncta, ita quod sine his non potest esse res : et hoc modo calix est de essentia ex parte nostra : quia in memoriam fit passionis cum sumitur hoc sacramentum. I ad Corinth. x1, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis,- mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Et ideo calix in hoc sensu adjungitur forme sacramenti, et est de forma.

Ad aliud dicendum, quod sollicitudo precipua devotionis et fidei debet esse in hoc sacramento : et ideo mentio calicis fit, ut passio ad memoriam revocetur: et ideo si aliquis errat in significato primo, non excusatur : quia sollicitudo debet inducere collationem : et ideo necessaria ad sacramentum propter alicujus negligentiam omittenda non erant.

Ad aliud dicendum, quod licet multiplicitas intellectuum sit causa cujusdam discursus rationis ab uno in aliud, tamen sollicitudo et devotio quae celebrantibus indicitur, continet eum: et ideo non est ibi periculum, nisi quoad culpabiliter negligentes : sed propter hoc nihil debuit omitti necessarium sacramento,

Ad aliud dicendum, quod jam dictum est, ad quid transfertur ibi calix ad passionem : quia consuetus erat Dominus calicem vocare passionem suam, Matth. Xxvi, 42: Pater mi, si non potest hic caliae transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et passio precipue est, quae recolitur in sacramento, sicut prius dictum est.

Ad id autem quod queritur, Quare cum corpore non ponitur in canone commemoratio passionis, sicut cum sanguine, cum in quibusdam Evangelistis adjungatur etiam corpori, "Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur": non tamen dicitur, Hic est calix corporis mei ?

Dicendum, quod in rei veritate potus calicis magis respondet passioni secundum effusionem sanguinis, quam secundum vulnerationem corporis : et hoc etiam patet ex usu loquendi in Prophetis. Unde, Isa. 11, 22 et 23, ubi consolatur Ecclesiam post tormenta martyrum, dicit : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis mee : non adjicies ut bibas illum ulira. Et ponam illum in manu tllorum qui te humiliaverunt. Et in muitis aliis locis. Et hoc ideo fit, quia calix inebriat per potum, et ita facit passio per angustiam: et ideo convenientius adjungitur calix potabili, scilicet sanguini, quam esibili quod est corpus.

Ad aliud dicendum, quod calix transsumptive refertur ad passionem sanguinis, et sanguis relatus ad passionem, habet aliquam diversitatem rationis ad sanguinem ministratum in potum in sacramento : et illa importatur per obliquum.

Ad 1 quod ulterius queritur de sanguine, dicendum quod ratio illa dicta est, quare ponitur in obliquo : licet enim efficitur sanguis vi sacramenti, et non calix, tamen ad hoc quod posset effici in sacramento sanguis, oportuit primo effundi in passione : et ideo in ratione primi operantis non ad sanguinem in sacramento, sed ad celebrationem sacramenti secundum se, melius dicitur caliae sanguints quam sanguis calicis.

Av axiup quod objicitur de Magistro in Littera, dicendum quod Magister in pluribus sagramentis non expresse determinat formam : sicut non facit in confirmatione, et in poenitentia, et in extrema unctione, et in ordine : et ita nec facit hic : quia Magistri intentio est tradere notitiam eorum in quibus consistit sacramentum materialiter.: et ideo dicit, quod forma est de sanguine, ante quam determinet formam : quia formam sup- ponit Magister esse notam ex frequentatione Ecclesiz.

Ad id autem quod contra objicitur per Evangelistam, dicendum quod Evangelista non intenderunt tradere formam sacramenti scribendo Evangelium, sed simplicem notitiam tradere historiae quoad vera ibi dicta et res gestas : et ideo non est efficax probatio illa.

Ad aliud dicendum, quod _ transitio obliqui non importat hic diversitatem sanguinis et rei sacramenti, sed potius diversam rationem sanguinis prout refertur ad passionem quae contulit possibilitatem celebrationis sacramenti, et sanguinis prout est in sacramento ministratus ad usum fidelium, ut prius dictum est: et quia utriusque debuit fieri mentio in forma, melius fuit ponere obliquum quam rectum : in corpore autem non est similis ratio, ut dictum est.

Av ip quod ulterius queritur de hoc quod dicitur, Novi et aeterni Testamenti, dicendum quod novum dicitur, quod ad usum rei sacramentalis sub talibus speciebus est.

Ad id autem quod objicitur de ratione ejus quod est novum, dicendum quod Filius Dei zternus est : sed Filius Dei non est in calice ex vi sacramenti, sed ex connexione corporis et anime cum deitate et sanguine : et ideo adhuc aliquid remanet, quo usus sanguinis sit sub sacramento novus.

Ad aliud dicendum, quod jam patet ad quid refertur novitas : ritus autem tantum in speciebus sine re precessit in oblatione Melchisedech : et quoad hoc dicit Ambrosius antiquiora esse sacramenta nostra quam Judzorum.

Ad aliud dicendum, quod opposita nihil prohibet esse circa idem vel poni, dummodo non ponantur circa idem secundum idem : quod enim dicitur novum, dicit quoad usum rei sub sacramento : quod dicitur xtfernum, dicit quoad personam, ut quidam dicunt : aut quoad predestinationem tante gratiae quam Ecclesia ab aeterno debuit Deus : et hoc probabilius est. Aut quoad utrumque : ct tunc nulla restat objectio.

Ad id quod ulterius queritur, Quare ponitur mysterium fidec? Dicendum, quod. licet in omnibus sacramentis sit aliquid fidei, tamen in isto, per modum conversionis et sumptionis, et accidentia que manent sine subjecto aliquo, totum est fidei : quia nihil in eo potest ratio. Quod autem baptismus est fidei, non est ideo quod plus sit ibi agens fides et minus ratio, sed quia confert primum statum fidelitatis. Unde sicut fides quodammodo est janua virtutum, ita baptismus est janua sacramentorum. Istud autem sacramentum ab alio dicitur mystertum fidei, et ab alio sacramentum charitatis : mysterium fidet eo dicitur quod totum est fidei, ut dictum est : sed charitatis propter similitudinem effectus, et signum maxime.charitatis qua se dedit nobis. Dico autem simelitudinem effectus : quia sicut charitas unit membra, ita illud sacramentum convertit et unit membra capiti.

Et per hoc patet solutio ad omnia quae quesita sunt circa istam partem.

Ad id quod ulterius queritur de hoc quod dicitur, Qui pro vobis et pro multis, etc. Dicendum, quod licet una sit ratio effusionis et sumptionis in omnibus, tamen effusio in qua sanguis separatus est a corpore, operata est ad sacramenti celebrationem : sacramentum enim non facit nisi sanguinem : sed quia quod ita separatus efficere possit id quod non est separatus, hoc facit effusio, et ideo mentionem effusionis oportuit esse in forma sanguinis '.

Ad aliud dicendum, quod sacerdos in loco illo commemoratur ut offerens : et ideo representat duplicem personam, scl- licet Christi offerentis, et quoad hoc non indiget oblatione pro se: et representat personam propriam, et sic indiget ut pro sua populique indigentia offerat: quia, sicut dicit Apostolus, "et ipse cirewmdatus est infirmitate": et ideo ut notetur illa indigentia, voluit Dominus indigentiam Apostolorum in forma exprimi, qui primi sacerdotes erant, et ritum sacramenti aliis tradiderunt.

Ad aliud dicendum, quod licet sufficienter valeat omnibus, non tamen efficienter : et ideo non dixit, pro omnibus, sed pro mulits.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum non operatur salutem sine alio cooperante : et hoc est fides et devotio que nobis effectum conjungit : et quia cooperans deficit in quibusdam, ideo ad omnes non potuit determinari : sed secundum maximum suum effectum est pro multis effundi.

Ad aliud dicendum, quod quidam antiquorum dixerunt propter illam objeclionem, quod non esset de essentia forme : sed tamen peccaret qui omitteret. Sed alii quidam modernorum probabiliter videntur sentire, quod sit de forma sicut finis : et ratio conjuncta forme facit perfectionem rei.

Av id quod ulterius ultimo queritur, dicendum quod meo judicio etiam illud est de forma, Jn remissionem peccatorum. Et haec utilitas sanguinis spiritualiter commemoratur in Psaimo xxrx, 10, ubi dicitur : "Que utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ?" Et hoc ideo est, quia sicut anima videtur esse pretium redemptionis oblata Patri, ita tota passio est in extorsione violenta sanguinis : passio autem satisfecit pro nobis, et ideo passio precipue in sanguinis effusione in quo est vita corporis, secundum naturam significatur : et ideo remissio peccatorum magis retorquetur ad sanguinem, quam ad corporis passionem.

Ab ultimum patet solutio per idem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7