Text List

Articulus 8

Articulus 8

An forma quae dicitur super panem exspectat formam quae dicitur super vinum ?

ARTICULUS VIII. An forma quae dicitur super panem exspectat formam quae dicitur super vinum ?

Secundo, Queritur de operatione forme sanguinis, ad formam quae dicitur supra panem : et hoc propter antiquos qui dixerunt, quod iste forme se exspectant in operando.

OxssicituR autem sic : 1. Istud sacramentum est sacramentum summe et simplicis veritatis : ergo nihil debet ostendi in sacramento quod non aliquo modo sit in re sacramenti : cum autem dicitur super panem, Hoc est corpus meum, ostenditur ibi esse corpus sine sanguine, eo quod ex vi sacramenti non est ibi nisi corpus : cum igitur corpus non sit sine sanguine, falsum ostenditur ibi in sacramento veritatis, nisi efficacia verborum corporis exspectet efficaciam verborum sanguinis : ergo se invicem iste due forme in operando exspectant.

2. Item, Sicut se habet res ad rem in sacramento, ita habere se debet forma ad formam : sed res corporis simul est cum re sanguinis, et e converso : ergo forma corporis simul operatur cum forma sanguinis, ete converso : ergo se invicem in operando exspectant : quia constat, quod non simul sunt in prolatione.

3. Item, Si forma corporis operatur sine forma sanguinis: aut operatur corpus sine sanguine, aut cum sanguine. Si sine sanguine : ergo operatur rem im- perfectam, et operatur corpus Christi quale non est : quia .constat, quod est cum sanguine. Si autem operatur corpus Christi cum sanguine : ergo ex vi sacramenti est ibi sanguis : ergo superfluit forma postea dicta supra sanguinem : quod est iterum inconveniens : quia si natura non abundat in superfluis nec deficit in necessariis, multo minus facit hoc gratia.

4. Item, Infra hac eadem distinctione ostendetur1, quod sacramentum istud unum est: unius autem unicum est esse: ergo et unica forma sacramentalis ; quia forma dat esse : ergo unica forma operatur super panem et super calicem : unius autem forme actus indivisus est : ergo non operatur divisim super panem et super calicem: ergo simul :non ergo opus unius praecedit opus alterius.

Sed CONTRA : 1. Cum dicitur, Hoc est corpus meum: aut corpus est ibi ex vi orationis factum et demonstratum, ut supra dictum est, aut non. Si non: ergo locutio est falsa : non enim dicitur, Hoc erit corpus meum : sed, Hoc est. Si sic : ergo efficacia hujus orationis non exspectat aliam orationem in efficiendo.

2. Item, Secundum totum usum Ecclesie et utilitatem elevatur corpus postquam dicta sunt ista verba, Hoc est corpus meum, et tunc adoratur a fidelibus. Aut ergo est ibi, aut non. Si sic, habeo propositum : quia adhuc non est dicta forma super calicem. Si non: ergo ministri Ecclesia faciunt adorari latria id quod non est Deus, et sic cogunt populum idololatrare, quod absurdum est dicere de Ecclesia.

3. Item, Quae esset causa hujus dependentiae, quod una dependeret ab alia ? Non enim divisio Christi, quia Christus | semper est perfectus: nec dependentia signati, quia unius orationis significatio absoluta est, sicut et alterius : nec institutio, quia Christus sicut divisim corpus et sanguinem suum dedit Apostolis, ita divisim instituit : ergo nulla potest esse causa dependentia : ergo patet, quod una non exspectat alam.

Sotvutio. Dicendum quod ist orationes divisim explent suos effectus, et una non exspectat aliam.

Ad primum ergo dicendum, quod ut supra dictum est, oratio ista, Hoc est corpus meum, est in triplici vi: unam enim habet ab institutione, et aliam secundum hoc quod profertur in persora Verbi eterni quod in ea operatur, et terltiam habet secundum quod est in ea veritas signi : et quoad primas verum est, quod non extendat se operando nisi super corpus, et non super sanguinem. Tertia autem extendit se ad significandum corpus perfectum, non ex vi sacramenti, sed sub sacramento contentum : et ideo ostendit veritatem et corpus sicut est.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod sicut se habet res ad rem, ita forma ad formam : licet enim forma in sacramento sit effectiva rei, non oportet tamen formam dependere a forma. Et ita dicunt aliqui. Melius tamen potest concedi propositio premissa in argumento : et potest dici, quod aliud est sanguinem esse simpliciter, et aliud sanguinem esse ex vi sacramenti sub sacramento. Sic autem potest esse absque eo quod est corpus ex vi sacramenti esse sub sacramento : et licet sanguinem simpliciter esse sine corpore sit impossibile, tamen sanguinem ex vi sacramenti esse sub sacramento, potest esse absque eo quod esset corpus ex vi sacramenti sub sacramento : et hoc modo proprie accipitur res sacramenti ut sacramenti : et sic patet, quod sicut res non dependet a re, ita nec forma a forma.

Ad aliud dicendum, quod sacramentaliter operatur corpus perfectum cum sanguine, ut dictum est : sed illum sanguinem inillo usus fidelium qui est po- tus redemptionis, non operatur forma dicta super panem, sed dicta super calicem. Et ideo non valet illa objectio : quia licet perfectum corpus sit sub specie panis, tamen non est secundum quod congruit utrique usui fidelium, scilicet cibi et potus. Et ideo communiter dicitur a Doctoribus, quod sanguis est ibi non ex vi sacramenti, sed ex connexione naturali sanguinis et corporis : quia corpus perfectum et vivum sanguinem habet in hepate, et venis, et aliis partibus corporis quae debent infundi sanguine. Instantia autem ad argumentum est de anima: quia aut operatur corpus et animam, aut non. Si non: ergo imperfectum, et sic non est. Si sic : ergo panis convertitur in animam, quod est impossibile. Et de divinitate est eadem objectio.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum non est unum ab unitate specierum vel forma verborum, sed potius ab unitate ejus quod est ibi res et sacramentum, et ab unitate ejus quod est ibi res tantum, ut infra probabitur. Et ideo ad argumentum dicendum, quod forma dat esse hoc modo quo est forma: et ideo forma panis dat esse quoad continentiam corporis, et forma vini dat esse quoad continentiam sanguinis. Quia autem Christus est res et sacramentum in hoc sacramento, et ipse vere est unus: ideo sacramentum est unum.

De hoc tamen infra erit disputatio quia magnam habet difficultatem, et diligenti indiget discussione *.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8