Articulus 9
Articulus 9
An sacramenitum hoc sit frequentandum post cenam sicult Christus ipsum instituit ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2, circa inittum : "Ubi consideratione dignum est, quare illud sacramentum post cenam, etc."
Videtur enim ex hoc quod etiam celebrandum sit et frequentandum post ccenam: 1. Plus enim est instruere facto, quam verbo : cum igitur ipse verbo et opere post ceenam istud instituerit : videtur etiam, quod post ceenam sit celebrandum.
2. Item, Magis valet instructio Magistri, quam discipuli : ergo etiamsi Apostoli statuerunt contrarium, videtur eis non esse obediendum, sed potius Domino: et ita post cenam est’sumendum, ut videtur. .
3. Item, Quanto minor est indigentia cibi ex parte corporis, cum sumitur cibus Spiritualis, tanto magis signatur cibus spiritualis sumptus non sumi ad indigentiam corporis, sed anime : sed facta refectione corporis, minor est indigentia corporis quam non facta: ergo si facta refectione sumatur corpus Christi, ex ipso significatur, quod non propter corpus, sed propter animan sumitur : constat autem, quod hoc modo sumendum sit, scilicet propter animam, et non propter corpus : ergo magis congruit ut sumatur post prandium, quam ante.
4, Praeterea, Videtur quod nihil prohibeat post prandium sumi: non enim quod in os intrat, coinquinat animam, ut dicit Dominust. Nihil autem impedit a perceptione hujus sacramenti, nisi peccatum : ergo videtur, quod post prandium celebrari et accipi possit.
SED CONTRA : 1. Augustinus in Littera dicit, quod propter tanti sacramenti honorem, priusin os Christiani Dominicum corpus debet intrare, quam alii cibi. Ergo ante prandium sumendum est et celebrandum.
2. Item, fad Corinth. x1, 20 et 21: "Convenientibus vobis in unum, gam non est Dominicam cenam manducare : unus quisque enim suam cenam praesumit ad manducandum". Ergo Apostolus ponit hoc pro ratione, quod non est manducandum corpus Christi, quia praesumpta est propria coena ad manducandum : ergo post cibum sumi non debet, ut videtur.
3. Item, Istud sacramentum ex parte suscipientis summam exigit devotionem : summa autem devotio maximam exigit sensuum et rationis sobrietatem : sobrictas summa exigit jejunium : ergo jejuno stomacho sumendum est corpus Christi.
Utrerius queritur hic de causis quas Magister tangit in Lidéera, quod Christus corpus suum dedit post ccenam.
Prima enim non videtur valere, scilicet ut ultimum legalium quod est typicus agnus, terminetur ad Passionem quae in sacramento isto recolitur :
1. Sienim duo secundum successionem sibi contmuanda sunt, ultimum prioris debet esse cum primo posterioris : constat autem, quod primum sacramentum Novi Testamenti non est Eucharistia, sed potius baptismus : ergo videtur, quod debuit continuari ad baptismum.
2. Item, Sicut terminanda erat manducatio agni typici ad esum agni veri, sic terminanda fuit circumcisio ad baptismum : ergo eadem ratione debuit post cenam ultimo circumeidere, et postea baptizare Apostolos, sicut dedit eisagnum typicum, et postea verum.
1. Id enim quod maxime necessarium est, maxime memorie commendandum est : baptismus autem et poenitentia maxime sunt necessaria : ergo maxime memoriea commendanda : ergo et illa et non Eucharistia post ccenam ultimo debebant institui.
2. Item etiam, Secundum Philosophos id quod primo occurrit memorie antequam alii motus facti sunt in ipsa, magis profundatur in memoria et magis tenetur : si igitur illud memoria commendandum erat, ut dicitur in Littera, videtur eo ipso quod ante alia dandum erat discipulis, et non ultimo.
Solutio. Dicendum, quod in veritate, sicut probat Magister in Zzttera, aliter est de institutione hujus sacramenti, et aliter de frequentatione fidelium : institutioni enim conveniebat ut post ceenam immediate ante Passionem institueretur : frequentationi autem, ut in reverentiam et dijudicationem tanti cibi et sobrietatem devotionis ante prandium percipiatur et celebretur : sicut enim dicit Apostolus, I ad Corinth. x1, 29: "Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini". Unde ille cibus dijudicandus est, ut dicitur in Littera, et discernendus ab aliis cibis : et ad hoc exigitur vigor et sobrietas rationis : ratio autem post prandium propter fumos ad cerebrum elevatos a loco digestionis oppilatur, et minus potens efficitur in discernendo, et impeditur devotio : et etiam vix potest esse quod non subrepat aliqua delectatio ad minus venialis in cibo, ex qua etiam efficitur homo minus idoneus: et ideo salubriter institutum fuerat, ut ante prandium frequentaretur. Cause autem quare Dominus non tantum post prandium, sed etiam post ccenam instituit, sufficienter tanguntur in Litera.
Ab pRIMUM ergo dicimus, quod Dominus non innuit per hoc, quod post ccenam frequentaretur : sed in Littera habetur quibus de causis post ccenam instituit, ut deinceps ante prandium frequentaretur. .
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum in illis ubi separate sunt instructio Magistri et discipuli : sed si Magister in discipulo statuit, ut prime operationi Magistri quam per se facit secundum in- tentionem non contrarietur, tunc obediendum est discipulo sicut Magistro.
Ad aliud dicendum, quod saturitas contrariatur sumptioni Eucharistiae ex incongruitate et inconformitate : cum autem etiam ante prandium fides supponat non ad nos convertendum corpus Christi, sed nos ad ipsum, satis evidens est quod numquam sumitur propter indigentiam corporalem.
Ad aliud dicendum, quod maxima preparatio exigitur ad hoc sacramentum : et ideo oportet non tantum abstinere ab illicitis, sed etiam a licitis tanto sacramento non congruentibus : et hoc attendens Ecclesia statuit, ut fideles jejuni ad sacramentum accedant : et ideo peccat pransus accipiens, non quidem prandendo, sed quia contra rationabilem Ecclesiz prohibitionem accipit pransus tantum sacramentum.
Ad id quod ulterius queritur de causis datis in Littera, dicendum quod optime sunt: et una sumitur ex parte ordinis veritatis ad umbram : alia autem ex parte ingratitudinis dilectionis in signo Passionis et Eucharistiea nobis exhibite : de illa enim dilectione qua passus est pro nobis, et seipsum in cibum pro nobis dedit, oblivisci est damnabilis ineratitudinis.
Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum quod licet baptismus sit primum sacramentum ex parte sui effectus in nobis, non tamen est primus ex parte operantis in sacramentis omnibus : operans enim in sacramentis omnibus est Passio Christi et passus Christus : hoc autem, ut prius dictum est, recolitur in hoc sacramento specialiter.
Ad aliud dicendum, quod baptismus habet rem, quae est novitas vite spiritualis : et hac exemplariter ostensa est in Resurrectione : et ideo magis conveniebat institui formaliter post Resurre. ctionem, quam immediate ante Passionem: et de hoc satis quesitum est in tractatu de baptismo.
Ad id autem quod objicitur contra secundam causam, dicendum quod licet baptismus sit necessarius propter hoc quod est sacramentum spiritualis vite, et janua sacramentorum, tamen non est frequentandus : quia datur contra originale quod tantum unum est, et semel inficit animam : et ideo non oportuit esse memoriam illius. Sed in hoc sacramento exigitur frequentia, eo quod dicit Bernardus in epistola ad Carthusianos, quod "est memoriale amici nostri abeuntis pro nobis ad Passionem, cujus numquam debemus esse immemores."
Ad uLtimum dicendum, quod notum est quod prima magis profundantur in memoria ad retinendum, sed ad frequentandum super quae redeat semper animus, commemorantur ultima: quia illa sunt quasi eminentia in mente quae se memoriae et meditationi per se citius offerunt : sicut in simili possumus videre, quod docet Tullius fortiores allegationes Rhetorum ponendas esse in fine: ut ila eminentius aliis formis, quae sunt in anima judicis, magis se presentent meditationiet rationi judicis.
On this page