Articulus 10
Articulus 10
An hoc sacramentum post prandium celebreturi ? et, Quae comestio sive potatio arceant a perceptione sacramentt ?
ARTICULUS X. An hoc sacramentum post prandium celebreturi ? et, Quae comestio sive potatio arceant a perceptione sacramentt ?
Videtur autem, quod non: quia dicit Apostolus, IT ad Corinth. x1, 20 et 24: Jam non est Dominicam cenam manducare : unusquigque enim suam cenam presumit ad manducandum. Aliud autem non est manducare, et aliud non debet manducari : quod enim non est manducare, non contingit manducare : et hoc ideo, quia non conficitur, vel quia non est presto ad manducandum: ergo videtur, quod non conficitur post prandium.
Sed contra hoc est: quia ad sacramentum non exigitur nisi forma et materia, et ex parte conficientis ordo et intentio: ergo istis suppositis, videtur quod sacramentum conficiatur : ergo post prandium et ante prandium conficitur, ut videtur.
Dicunt enim medici, quod quedam sunt medicina et non cibus, et quedam cibus et non medicina, quaedam autem cibus et medicina simul : queratur ergo si aliquis sumeret ea quae sunt medicina et non cibus, quae potius exhauriunt corpus quam convertantur in corpus, utrum ille possit sumere corpus Domini ?
Et videtur quod sic : quia 1. Non sumpsit cibum : et nihil aliud impediebat eum: ergo ex talibus non impeditur, ut videtur.
SED CONTRA : Ex talibus bene provocantur fumi et vapores ad cerebrum: ergo impediunt rationem a discretione et judicio debito huic cibo : ergo videtur, quod impediant a celebratione et communione.
Videtur quod non: quia 1. Simpliciter aqua non nutrit: ergo jejunium non solvit, nec impedit celebrationem. .
2. Item, Hoc dicunt quidam Doctores juris in suis apparatibus, quod non impediat a celebratione potus aque.
SED CONTRA : Licet aqua in quantum hujusmodi non nutriat, famen per actum humidi vehiculum est cibi: aut ergo vehit cibum commixta cibo, aut non. Si non commixta : ergo aqua pura flueret et reflueret ad membra, et super illam cibus, quod falsum est et absurdum : ergo vehit cibum commixta ei: commixta autem cibo convertitur ad membra et corpus substantialiter : ergo aqua nutrit : ergo solvit jejunium, et impedit a celebratione et communione, ut videtur.
Soturio. Sine prejudicio sententiz majorum dicendum videtur mihi ad primum, quod si aliquis habens ordinem et intentionem servando formam et materiam hujus sacramenti, conficit post prandium quod confectum est: sed peccat mortaliter veniens contra Ecclesie Catholice et Apostolice institutionem.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum videtur, quod Apostolus dicit ibi, non est, id est, non debet: et non in eo sensu quod non esset si conficeretur.
Ad 1p autem quod ulterius queritur, dicendum quod meo judicio omnis cibus quem communiter et usualiter cibum vocamus, hoc est, qui transit in ventrem, etsi non convertatur ad corpus, impedit celebrationem. .
Ad 1p quod contra objicitur, dicendum quod non est tantum institutum propter refectionem, quia refectio nullum malum est: sed etiam propter corporis vitium et anime turbationem, quae tanti - sacramenti perceptioni non congruit : corpus autem et vires anima magis quandoque turbantur in eo quod est medicina ct non cibus, quam in eo quod est cibus: et ideo post susceptionem talium non est celebrandum sacramentum : infirmi tamen quibus non est lex posita, possunt in hora necessitatis sumere, sive post prandium, sive ante prandium,
Ad Auiup dicendum, quod aliud est de jejunio: quia hoc fit ad corporis afflictionem : et ideo turbatio sensuum jejunio non contrariatur : et ideo conceditur a quibusdam, quod talia jejunium non solvant.
Ad 1p quod ulterius queritur de potu aque, dicendum mihi videtur, quod non est celebrandum post aque potum : quia materialiter etiam convertitur in cibum, et multiplicat fumos ad caput.
Ad 1p autem quod contra objicitur, dicendum quod simplex aqua manens simplex, non nutrit : sed per calorem digestivum commiscetur cibo qui est in stomacho: et tunc nutrit, sicut ostendunt opera rusticorum qui miscent eam fimo quando volunt irrigare plantas: et tunc, sicut Philosophus dicit, incipit sic immixta esse nutrimento. Et quod in plantis fit extra per artificium, in homine fit intra per naturam melius commiscentem.
On this page