Articulus 11
Articulus 11
An Eucharistia sit etiam sacramentum, an non?
Hic incidunt tria querenda, quorum primum est, An sit sacramentum ? quia hoc Magister supponit. Secundum, quid sit ibi sacramentum et quid res, et quid sacramentum et res ? et hoc tangit in Littera. Tertium est consequens ad hoc, scilicet utrum sit sacramentum unum, vel plura ?
AD PRIMUM proceditur sic : Omne sacramentum efficit quod figurat: sacramentum in Eucharistia non efficit quod figurat : ergo id quod est signum vel sacramentum tantum (ut dicit in Littera) non est sacramentum nove legis ad minus. Prima supponitur ex habitis supra in principio libri. Secunda autem probatur ex hoc quod species panis et vini, quae sunt signa, nihil efficiunt : ergo videtur, quod sequatur conclusio.
2. Si forte dicas, quod efficere est agere, et actio non debetur materia, sed formae : species autem panis et vini materialia sunt in sacramento: et ideo non debetur eis actio, sed forme sacramenti. Contra: In baptismo et confirmatione video, quod ad minus materia habet actum corporalem in quo spiritualis actus sacramenti intelligilur: aqua enim sordes lavat, in quo accipitur ablutio peccatorum : et chrisma propter balsamum imputribile reddit id quod se perungitur, in quo intclligitur constantia confirmati: species autem panis et vinicum sint accidentia, nullam habent similitudinem cum actu nutriendi spiritualiter, quia accidens non nutrit : ergo videtur, quod nullo modo sift sacramentum tantum.
Et videtur, quod nullo modo sit sacramentum : quia 1. Non est visibile vel sensibile : cum igitur sacramentum sit visibile et corporale elementum, extrinsecus oculis suppositum, etc., videtur non esse sacramentum. /
2. Praeterea, Sacramentum nove legis efficit quod figurat : corpus Christi verum non videtur efticere quod figurat : ergo corpus Christi verum non est sacramentum nove legis. Prima patet cx habitis sepius. Masor probatur ex hoc quod effectus non est ante efficiens : sed corpus Christi mysticum et unitas ejus fuit ante corpus Christi verum : ergo non est effectus ejus, ut videtur.
3. Praeterea, In aliis sacramentis efficitur aliquid in nobis: ergo et in isto: sed corpus Christi mysticum non est aliquid in fidelibus, sed potius Christi fideles : ergo non est effectus sacramenti, sed potius res, ut videtur.
Si autem dicas, quod res est signata, non causata, nec contenta (uf quidam dicunt, et sicut videtur dici in JLittera) tune sequitur, quod respectu illius non debet determinari Eucharistia esse sacramentum nove legis: quia veteris legis sacramenta bene habebant res signatas non contentas, sicut et nove legis sacramenta,.
Solutio. Absque ambiguitate dicendum, quod Eucharistia non tantum sacramentum est, sed etiam sacramentum sacramentorum, ut consequenter probabitur.
Ad primum autem dicendum, quod in veritate, sicut dixit Magister in Leétera, et Hugo de sancto Victore, in hoc sacramento tria sunt, quorum primum est sacramentum inratione signi tantum, scilicet species panis et vini. Secundum est sacramentum et res, et signum et causa tertii, et hoc est corpus Christi verum. Tertium est res tantum, et est virtus secundi, et signatum primi et secundi, et hoc est unitas corporis mystici,
Av w ergo quod objicitur, quod species nihil efficit, dicendum quod non oportet quod species materialis sit effecliva, sed significativa, secundum quod dicit solutio posita in objectione.
Ad id quod objicitur contra solutionem hanc, dicendum quod est accipere speciem dupliciter, scilicet secundum id quod est, et in comparatione et relatione ad id quod continet, et cujus fuit ut subjecti. Si primo modo: tunc verum est, quod est accidens, et non nutrit. Sed si secundo modo : tune continet cibum spiritualem, ad cujus actum ponit signum per hoc quod est accidens proprium panis corporalis et naturalis, in quo fuit ut in subjecto ante conversionem: et ideo secundum quosdam adhuc retinet post conversionem aliquem actum panis : de quo tamen infra manifesta erit queslio. Et hoc modo ponit similitudinem ad refectionem spiritualem, quae nos unit corpori Christi mystico.
Av 1p quod ulterius queritur de corpore Christi vero, dicendum quod est sacramentum et res, et est causa et signum unitatis corporis Christi mystici, et signatum et effectum primi, ut panis et vini cum forma transsubstantiante.
Ad 1 autem quod contra objicitur, dicendum quod effectus sacramenti hujus non est corpus mysticum (et objectiones ille proveniunt ex mala intelligentia Litterz) sed potius unilas corporis mystici. Unitas autem illa efficitur multis modis, scilicet per spiritum unientem, et per effectum virtutum compingentium et connectentium et unientium, sicut tangit Apostolus t. Et hoc modo unitas corporis Christi mystici praeecedit corpus Christi verum. Sed alia est unitasex gratia sa~ cramentali secundum quam hoc sacramentum convertit ad se, et unit sibi quodlibet cibatum in isto sacramento : in hoc enim quod unit quodlibet sibi, unit omnes ad invicem: quia quecumque uniuntur uni et eidem, imter se etiam uniuntur : et hoc modo unitas est effectus corporis Christi veri; et sequitur ipsum sicut effectus suam causam.
Per hoc etiam patet solutio ad ultimum, quod est efficere corpus Christi mysticum dupliciter : scilicet materialiter, etsic non est effectus alicujus sacramenti nisi forte matrimonii. Et est efficere unitatem corporis quoad gratiam spiritualem ratione cibi adse convertentis : et hoc modo efficitur a sacramento unitas corporis Christi mystici, et dicit gratiam contentam in fidelibus sumentibus corpus Christi verum, et non ipsos fideles.
On this page