Text List

Articulus 12

Articulus 12

Quid sit sacramentum ? Quid res? et, Quid sacramentum et res simul ?

ARTICULUS XII. Quid sit sacramentum ? Quid res? et, Quid sacramentum et res simul ?

Secundo queritur. Quid sit hic sacramentum, et quid res tantum ?

Videtur autem, quod species visibiles panis et vini non possunt esse sacramentum tantum :

4. Id enim quod est sacramentum tantum, expressionem signi habet ad id quod est sacramentum et res, et ad id quod est res tantum : sed species panis et vini non videntur habere talem rationem signi: ergo non sunt sacramentum. Pre mA constat ex prius habitis. Srecunpa probatur ex hoc quod panis et vinum sunt corpora homogenia : talia autem non habent similitudinem cum hetero-~ genio, sed potius oppositionem quamdam : ergo non significabunt istad.

2. Praeterea, Cum major sit similitudo naturalis ad naturale, quam artificialis ad naturale, videtur quod id quod est signum corporis Christi veri quod est corpus naturale, debuit esse naturale corpus, et non artificiale: ergo videtur, quod non debet esse species panis cocti et vini expressi.

3. Item,Dicit Hugo de sancto Victore : "Cum unum sit sacramentum, tria sibi discreta proponuntur, species scilicet visibilis, et virtus corporis, et virtus anime spiritualis : et primum est signum secundi : secundum autem causa tertii : tertium autem efiectus secundi, et signatum primi." Ergo videtur, quod primum habeat rationem significandi et respectu secundi, et respectu tertii. Cum ergo convenientissima debcant esse signa Novi Testamenti, et signa veritatis, videtur quod magis signum debuit poni in heterogenio : quia hetero- genium exprimit compositionem orga~ norum in corpore vero, et unitatem diversorum fidelium in corpere mystico, quorum neutrum videtur esse in corpore homogenio.

Solutio. Dicendum per auctoritatem Damasceni qui dicit, quod quia hominibus moris erat aqua lavari, et oleo ungi, conjunxit olco et clementis Spiritus sanctigratiam, ut efficeretur sacramentum spiritualiter lavans et spiritualiter ungens. Et quia hominibus moris erat uti pane in cibo, et vino in potu, fecit de his corpus et sanguinem suum unitum deitati, et ministravit in cibum spiritualem. Et ideo im aliis non adeo universaliter et convenienter inveniretur ratio significandi cibum spiritualem.

Ad i autem quod objicitur primo, supra etiam objectum et solutum est in questione de forma corporis Christi. Et dicendum, quod duo sunt in pane, scilicet ratio cibi, et materia ex qua fit ratio cibi: una est magis in homogenio quam in heterogenio : et guia corpus Christi cibus est universaliter et simpliciter, quoad haec magis convenit homogenium quam heterogenium. Si autem materialiter consideretur: tune conficitur ex multis granis discretis, et quoad hoc habet similitudinem cum opcratione organorum corporis Christi veri, et cum aggregatione fidelium. Et quia utrumque significari oportet in materia Eucharistiae, propter hoc oportait habere utrumque quodammodo, scilicct heterogenium in materia panis, et homogenium in esse panis confecti, propter unam in toto Christo rationem cibandi : et eadem ratio est de vino.

Ad Hoc autem quod objicitur de artificiali, dicendum quod Christus passus et passione nobis excoctus significatur in Eucharistia. In passione autem fuit opus hominis, et quoad hoc habet similitudinem opus artis, qued est opus voluntatis hominis in quo panis se habet ut patiens : et hanc expositionem tangit Magister Hugo de sancto Victore in quadam Epistola ad Bernardum de epistola paschali: et ideo Christus dicitur azymus sinceritatis, eo quod est excoctus in innocentia passionis.

Et per hoc patet solutio et responsio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12