Articulus 13
Articulus 13
An sacramentum sit unum vel plura 2
Et opsicirur sic : 1. Dicitur in collecta beati Gregorii : "Purificent nos, quesumus, Domine, sacramenta quae sumpsimus, etc." Ergo sunt plura sacramenta.
2. Item, "Perficiant in nobis, quiesumus, Domine, tua sacramenta quod continent, etc." Cum ergo non loquatur nisi de sacramento Eucharistiae, videtur quod sint plena sacramenta.
2. Item, In auctoritate Hugonis supra posita quae dicit, quod tria discreta in hoc sacramento proponuntur : tria autem discreta sunt plura : ergo hoc sacramentum est plura sacramenta, ut videtur.
4. ltem, Esse signum est ad alterum : ergo si multiplex est signum, multiplex erit sacramehtum: et si multa signa, multa erunt signata: sed hic duo sunt signa, scilicet species panis, et species vini : et corpus Christi mysticum, et corpus Christi verum sunt pluras ignata: ergo plura sacramenta.
Si dicas, quod unum horum sacramentorum ordinatur ad alterum. Contra : Species panis non ordinatur ad speciem vini, licet heee ambo ordinentur ad cor-- pus et sanguinem Christi: sed species panis et vini sunt plura signa, et corpus Christi verum et mysticum sunt plura signata : ergo plura sacramenta.
Si dicas, quod corpus Christi verum et sanguis non sunt diversa, sed unum : et ideo non respondent eis plura, sed unum, et ab illo uno signato est sacramentum unum, sicut fereab omnibus dicitur. Conrra : Aliud est sanguinem esse simpliciter, et aliud est virtute sacramenti sanguinem Christi haberi in altari : et similiter est de corpore : sed cum fit confectio corporis Christi, virtute sacramenti non habetur sanguis, ut patet ex supra disputatis : et cum conficitur sanguis, virtute forme sacramentalis non habetur corpus : ergo vernm corpus et verus sanguis, licet unita sint naturaliter, tamen sacramentaliter divisa sunt: et hoc modo sunt signata specie: panis, et speciei vini : ergo hoc modo sunt plura signata, et secundum virtutem sacramentalis forme divisa: ergo plura erunt siena sacramentaliter : ergo plura sacramenta, ut prius.
5. Item, Nihil videtur esse quod dicitur communiter, quod ab unitate ultimi signati sit sacramentum unum : non enim aliqua ratio unionis respectu praecedentium est ultima, ut videtur : quia prima precedunt ipsum, et ideo etiam si prius sunt plura, et cum ipso sunt plura: et si ante sunt unum, etiam cum illo sunt unum.
6. Item, Causa universalis et particularis confluunt in unum effectum ultimum, sicut patet, cum dicitur quod homo generat hominem ex materia, et sol : solenim est causa universalis generationis, non hujus hominis tantum, et homo causa particularis generationis hominis hujus, non universalis generationis : et tamen propter Ulud unum quod efficiunt, non efficiuntur homo et sol causa una, sed remanent plures causae : ergo videtur, quod ab unitate ultimi effectus non efficiantur praecedentia illum effectum unum, sed remanent plura.
7. Item, Unum (ut dicit Philosophus) sequitur esse : et a quo est esse, et ab eo est unum : quia a forma est utrumque : igitur ubi plura sunt dantia esse, plures sunt unitates, et plura una, ut ita liceat loqui : sed in hoc sacramento sunt plura esse, quia plures forme : ergo plura una : ergo plura sacramenta, ut videtur.
8. Item, Quae nec genere nec specie conveniunt, illa sunt plura simpliciter : signa quae sunt in hoc sacramento, nec specie nec genere conyveniunt : ergo sunt simpliciter plura. Praia patet per se. SrcunDA probatur ex hoc quod species panis visibiles sunt signa corporis veri, vinum etiam signum est corporis mystici : et hac signa nec sunt in eodem genere proximo, nec ineadem specie : ergo simpliciter plura.
Item, Signata etiam plura sunt. Propatio. Id quod est simpliciter unum, non est idem ei quod est unum secundum quid, scilicet aggregatione tantum : sed corpus Christi verum est simpliciter et naturali unitate unum, corpus autem Christi mysticum est unum secundum quid et aggregatione tantum : ergo non sunt idem. Cum ergo nec unitas sit in signis, nec unitas in signatis, videtur sacramentum istud simpliciter esse plura, et non unum.
9. Item, Ex duobus perfectis in eodem genere existentibus non fit unum : sed Christus perfectus est sub ratione panis, et perfectus sub forma vini : ergo utrobique perfectus : ergo non fit unum ex eo quod est ibi et ibi : ergo plura remanent sacramenta.
10. Item, Nos videmus, quod unitas signati in impositione nominum quae sunt signa rerum, non facit idem nomen, nec diversitas facit diversitatem : quia Marcus, Tullius, Cicero, sunt diversa nomina et idem significant : et albus, alba, album, sunt idem nomen, et diversa significant : ergo a simili idem erit in sacramentis : quia unitas signati non facit unitatem signorum, nec diversitas diversitatem : ergo videtur iterum, quod nihil sit dictum, quod licet hic sint species diversae et signa diversa, quod tamen_ haec sint unum sacramentum propter unitatem signati.
1. Supra probatum est, quod sacramenta nove legis non sunt nisi septem : sed si istud est plura, erunt plura quam septem : ergo istud non est nisi unum.
2. Item, Unum sacramentum est, quod est unius gratiae effectivum : sed unicam gratiam efficit hoc sacramentum, quia unitatem corporis Christi : ergo est unicum sacramentum, et non plura.
3. Item, Ambrosius dicit, quod sacramentum simplex est : simplex autem non est plura : ergo istud sacramentum est unum, et non multa.
Solutio. Distinctio quorumdam praecedentium nos Doctorum fuit, quod est aliquid simpliciter unum, sicut id quod unius est forme et unius materie et unius effectus, ut baptismus : et est aliud simpliciter multa : ut duo vel tria sacramenta quae habent differentes formas et materias et effectus. Est autem medium horum unum multipliciter, qaod multis materiis et formis efficit unum effectum : et ad hoc reduxerunt istud sacramentum. Sed haec distinctio non placet, pro tanto quia unus effectus non efficitur a duabus causis eque proximis, nisi altera sit imperfecta : etcum gratia non sit imperfectlor quam natura, etiam in gratia mihi videtur absurdum dici, quod unicus omnino effectus a duabus causis eque proximis efficiatur. Et ideo videtur dicendum sine prejudicio, quod istud sacramentum est simpliciter unum, sicut et alia : sed tamen propter modum gratia quam efficit, sunt in ipso materialiter plura. Et ratio hujus lucidius patebit in solvendo objectiones.
Dicendum ergo ad prima tria, quod respiciunt ea quae materialia sunt in sacramento. Et ideo dicunt sacramenta, plu-- ralem numerum consignificando: non tamen dicunt plura sacramenta, significando pluralem numerum ut conceptum, vel duo, vel tria sacramenta, signando pluralem numerum in distinctione exercita.
Si autem objicitur, quod Magister Hugo dicit tria in hoc sacramento esse, et ita discretionem exercitam significare, dicendum quod ipse significat eam oblique. Unde dicit, quod cum sit unum sacramentum, tria sunt in eodem discreta : et ideo discreta referuntur ad materiam sacramenti, quae tamen terminantur una forma : sicut etiam distinctio membrorum corporis terminatur unitate forme totius, et corpus ab illa est simpliciter unum : habet tamen in se plura membra materialiter.
Ad aliud dicendum, quod in veritate esse signi est non adaliud, sed adidem : alio tamen modo refertur signum speciei panis et speciei vini, et tamen unica relatione, quod tamen mirabile videtur : sed bene concedo si plura pluribus relationibus referrentur ad idem vel diversa, quod erunt simpliciter plura. Idem autem ad quod refertur, est unitas corporis, sed non eodem modo : quia species panis habet relationem convenientiae ad unionem ad caput, ut membra ad caput colligantur, sicut etiam panis conficitur ex multis granis : species autem vini ad gratiam redemptionis quae unit per descensum a capite : ut quasi relatio nostri ad caput in pane signitficaretur, et relatio sui ad nos per redemptionem sanguinis ministrati significaretur in sanguine : et sine his duobus non est perfecta unio. Et hoc notatur cum dicit, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo’. Una autem relatione referuntur iste species : quia illa relatio est relatio signi: sicut enim dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana: "Signorum autem alia sunt naturalia, et alia ad placitum, et alia ab institutione divina." Et verum est, quod quantum est ex similitudine naturali non est relatio una in specie panis et vint, quia similitudo illa respondet diverso modo unitati perfect : sed ab institutione quae principalis causa est in sacra- mentis, quare significant et causant, habent relationem unam : quia ab institutione sunt instituta ad idem significandum diversimode.
Et per hoc patet solutio fere ad omnia objecta : et haec est radix totius veritatis in hoc articulo questionis.
Ad aliud dicendum, quod sacramentaliter non sunt omnino divisa corpus Christi, et sanguis : quia sunt ad idem efficiendum, scilicet corporis mystici unionem, licet diversimode, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod prima non omnino sunt diversa : quoniam in uno sunt quatuor ab institutione quae principaliter prima est : sed notum est, quod siin nullo antecedentium unirentur, tunc non possent uniri in ultimo.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de causa particulari et universali : quia illew in nullo uniuntur per substantiam, sed tantum in effectu, qui posterior est utraque causarum : sed hee institulio pracedit omnia, et unit ea in uno.
Ad aliud dicendum, quod non sunt simpliciter plures forme in hoc sacramento : et ideo sicut alia est forma partis, et forma totius: ita alia est forma totius et alia forma partis sacramenti : utraque enim formarum relata ad unitatem institutionis, simul confert esse completum sacramento : sed quando divisim accipiuntur, sunt materiales, et non conferunt esse completum sacramento secundum quod est sacramentum, licet conferant completum Christum, ut jam inferius patebit. Et ideo relate ad unitatem institutionis qua Christus intendit unum instituere sacramentum, non conferunt nisi unum esse et unitatem unius sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod est accipere id quod facit genus sacramenti et spe~- ciem, et est accipere id quod facit genus nature vel speciem : et de genere natu- re procedii objectio, sed de faciente esse signi secundum quod est sacramentum non procedit : quia sic sunt in eodem tantum genere et specie, sed etiam numero, ut dictum est prius. Similiter signata non suntin eodem modo unitatis nature, sed tantum in esse sacramenti unum ordinatum est ad alterum, sicut signum et causa ad effectum signatum et causaium,
Ad aliud dicendum sine prajudicio, quod duplex est perfectio, scilicet Christi, et sacramenti secundum quod venit in usum fidelium, et perficit et signat perfectam unitatem corporis mystici. Primo modo verum est, quod Christus pertectus est sub utraque specie, scilicet panis, et vini : sed secundo modo videtur mihi falsum: quia non perfecte causatur et signatur usus fidelium et unitas corporis mystici, nisi duplici signo, ut prius dictum est : et ideo virtute sacramenti oportet haberi utrumque : et hec unlia in una institutione et uno signo, licet modi unitatis sint diversi, ut prius dictum est.
Ab ALiup dicendum, quod non est simile de nominibus, et signis institutis a Deo ad gratias sacramentales significandas : quia licet quandoque idem sit cui imponuntur plura nomina, non tamen instituens imponit ab eodem : quia cum nomen significet substantiam cum qualitale, ad qualitatem respicit instituens, et hoc quoad Grammaticum sufficit, si habeat etiam modum diversum ad diversam imstitutionem : et ideo plura nomina a talibus modis qualitatum imposita, possunt esse ejusdem : et quia etiam una qualitas et modus est in diversis, fit una institutio ad diversa significata per idem nomen in consignatis variatum, sicut albus, alba, album. Sed non fit sic in institutione signi sacramentalis : ibi enim respicitur perfecta significatio unius gratiae, licet diversus sit modus participandi eam : et ideo est una institutio super omnia illa quae valent exprimere vim illus gratiae : et omnia illa uniuntur in institutione illa.
On this page