Divisio Textus
Divisio Textus
Peractis his quae pertinent ad substantiam sacramenti hujus, tangit de ipso in ista parte secundum comparationem ad celebrantem vel conficientem, ibi, Dist. XI, F, "Post haec queritur, si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium, etc."
In ista autem parte tangit de sacramento ex parte suscipientis. Et dividitur in duas paries: in quarum prima tangit duos modos sumendi, et opiniones et errores qui circumstant illos modos. In secunda, tangit modum conversionis, et quedam consequentia modum transsubstantiationis illius, sicut de accidentibus, et fractione, et hujusmodi: et haec incipit, ibi, Dist. XI, A, "Si autem queritur, Qualis sit illa conversio, etc."
Prima harum dividitur in duas: in quarum prima continet primum capitulum hujus nove distinctionis, et tangit duos modos manducandi. In secunda autem, ratione auctoritatum inductarum tangit errores qui sunt circa hanc materiam : et hac incipit, ibi B, "Hee verba et alia hujusmodi, ubi de spirituali manducatione, etc."
On this page