Articulus 2
Articulus 2
An sit aliquis modus spiritualis sumendi Eucharistiam ? et, Quid sit in tali modo unde dicitur manducatio ?
ARTICULUS II. An sit aliquis modus spiritualis sumendi Eucharistiam ? et, Quid sit in tali modo unde dicitur manducatio ?
1. Licet enim dicatur a Sanctis et Magistris, quod aliqua suppleant locum alicujus sacramenti quantum ad aliquid: non tamen conceditur, quod sacramentum istud in illis percipitur: baptismum enim nullus percipit in poenitentia, nec in martyrio : ergo videtur, quod res hujus sacramenti similiter numquam percipiatur, nisi per actum sacramenti, licet aliquid loco ejus percipi possit.
2. Item, Licet poenitentia suppleat locum baptismi, non tamen possum dicere, quod poenitens baptizatus est. Cum igitur proprius actus hujus sacramenti quod est panis vite, sit manducari sacramentaliter, sicut baptismi baptizari, videtur quod propter nullam devotionem debet concedi, quod aliquis manducet spiritualiter: cum tamen dicatur contrarium in secundo capitulo hujus distinctionis.
3. Item, Per corporalia venitur ad spiritualia in rebus sacramentalibus: ergo ubi non precessit corporale, numquam est invenire spirituale proprium istius sacramenti, ut videtur.
4. Item, Spiritualis modus manducandi, aut operatur omnino idem quod sacramentalis, aut minus operatur. Si omnino idem : cum ergo nobilius sit uno aliquid facere quam duobus, videtur. quod spiritualis modus sit supervacuus. Si autem operatur minus aliquid quam ille: ergo non est modus sacramenti, sed alicujus quod supplet vicem ejus.
Praeterea queritur ulterius, Quid. sit in spirituali modo manducationis, ratione cujus dicatur manducatio ?
Videtur autem, quod nihil: quia 1. In manducatione corporali sunt quatuor, scilicet cibi divisio, et trajectio cibi in locum digestionis, et digestio, et unio sive incorporatio: nihil autem horum fit in spirituali manducatione Christi: Christus enim non dividitur, nec transit ad locum digestionis, nec digeritur, nec incorporatur, sed potius nos sibi incorporat : ergo videtur, quod spiritualis manducatio non est susceptio corporis Christi.
2. Item, Manducatio spiritualis, aut fit qualibet devotione, aut quolibet actucharitatis, aut quibusdam actibus spiritualibus. Si dicatur, quod qualibet devotione fiat, et quolibet actu charitatis: tunc sequitur, quod haec manducatio fuit ab initio mundi, et fuit antequam esset sacramentum ; quod non potest esse: quia cum modis percipiendi rem sacramenti sit post sacramentum, non potuit esse modus percipiendi Eucharistiam spiritualiter, nisi post sacramentum Eucharistiae. Si autem est aliquis spiritualis actus et modus devotionis et charitatis, queratur quis sit actus ille? Et si dicatur, quod hoc est charitate offerentis pro nobis pretium mundi in caput Christum et in membra, videtur quod hoc ab initio fuit mundi: ' ergo perceptio corporis Christi spiritualis fuit ab initio mundi, quod videtur absurdum.
Sotrurio. Hic multi multa dixerunt: sed videtur mihi sine prejudicio dicendum, quod triplex est modus spiritualis manducationis : unus est communis, scilicet participatio effectus sacramenti in genere, et non ex eadem causa, ut participatio incorporationis corporis Christi mystici et capitis Christi non ex sacramento, sed ex fide et charitate capitis et membrorum. Et hoc modo ab initio fidelium percipiebatur, et percipietur. Secundo modo magis proprie, scilicet gu- stus dulcedinis gratis communionis corporis per meditationem et devotionem eorum quorum signum est Eucharistia. Et hoc modo etiam percipitur gratia sacramentalis, non ex eadem causa sacramenti, sed ex alia, quia videlicet habet vim ejus. Et hoc modo non percipiebatur spiritualiter ante sacramentum, nisi alicui esset revelatus ritus et significatio sacramenti. Tertio propriissime, scilicet perceptio gratiae communionis corporis mystici, et ex propria causa sacramentali,. Et haec manducatio spiritualis numquam separatur a sacramentali: quia hoc modo spirituale accipitur in sacramento, sicut in vase medicina, et causatum in causa.
DicenpuM ergo ad primum, quod bene concedendum videtur, quod in talibus non est perceptio rei sacramentalis proprie loquendo, sed communiter.
Av Tertium dicendum, quod si spirituale accipiatur spirituale sacramenti ut sacramenti, tunc videtur mihi, quod procedit objectio. Si autem communiter vel secundo modo, tunc patet quod non valet.
Ad aliud dicendum, quod non omnino operatur idem, ut jam patuit: et ideo non sine causa sumitur sacramentum, sed potius cum maxima utilitate.
Av w quod ulterius queritur, diecndum quod illa quae sunt in spiritual; manducatione, aliquo modo sunt similia illis quee sunt in manducatione corporali, sed non omnino: quotiescumque enim duo uniuntur, ita quod alterum debet mutari ad reliquum, tunc potentius mutat ad se id quod est debilius. Unde cum cibus iste sit potentioris virtutis, quam ipsum manducantes, iste cibus manducantes mutat ad se, sicut dictum est Augustino : "Non tu me mutabis in te sicut cibum carnis tue, sed tu mutaberis in me." Alia etiam ratio hujus est: quia si mutaretur ad nos cibus iste, nihil nobis prodesset : quia nos nihil sumus nisi per ipsum : et ideo secundum ordinem gratiae oportuit ut nos mutaremur in eum. Unde divisio quae est in manducatione corporali, non est nisi referatur ad species: de quo tamen infra erit tractatus . Sed masticatio aliquid habet simile: sicut enim crebro redeunt dentes super id quod masticatur, ita meditatio frequenti actu discretionis hujus cibi et memoria Passionis operatur aliquid in spirituali manducatione. Trajectio autem cibi ad locum digestionis, non habet propriam similitudinem : sed digestio, quae secundum Philosophum est completio a naturali et proprio calore ex contrariantibus passionibus, refertur ad nos: quia nos quasi digerimur charitate, et complemur: et separatur in nobis impurum a puro: et tunc sequitur unio ut uniamur cibo quem sumimus.
Sed contra objicitur: quia videtur alicui ex hoc quod frequenter debet masticari cibus iste, cum {hic videatur esse periculum propter rimas dentium in quibus potest aliquid de speciebus adherere.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod non oportet propter hoc frequentius masticari, sed potius frangi habet per linguam, et degluttiri: sed tamen ex hoc quod masticabiles sunt species, si non esset periculum, satis veniret in memoriam Passionis et charitatis Christi qua dilexit nos cum semetipsum dedit pro nobis.
On this page