On this page
Articulus 3
Articulus 3
Quare tantum duo sunt modi manducandi praedicti, et penes quid differant ?
1. In sacramento enim sunt tria, scilicet unum quod est sacramentum tantum, alterum quod est res et sacramentum, et tertium quod est res. tantum : ergo his+ribus videntur respondere tres modi manducandi: ergo sunt tres, et non duo.
2. Item, Indigne sumens est duobus modis, scilicet nec fidem habens nec charitatem : et habens fidem informem, sed non charitatem : ergo videtur, quod utrique respondet modus spiritualis : constat autem, quod non sumunt tales spiritualiter: ergo duo sunt modi sacramentales. :
3. Item, Istud dicitur sacramentum charitatis: ergo videtur, quod ad minus spiritualis modus debeat esse distinctus secundum status charitatis : sunt autem tres status charitatis, scilicet incipiens, proficiens, et perfectus: ergo spiritualis modus sumendi videtur debere distingui penes haec tria.
4. Item, In aliis sacramentis non distinguitur nisi duplex modus sumendi penes fictum, et non fictum: ergo nec in isto debet fieri distinctio nisi penes hoc, ut videtur’: ergo non debet distingui sic, sacramentaliter, et spiritualiter : sed quidam sumunt ficti, quidam non ficti.
Soxutio. Dicendum, quod duo sunt modi distincti a Sanctis, ut habetur in Littera, et sumuntur penes duplicem rem sacramenti, quarum unam continet ex vi consecrationis, et alteram in nobis causat ex eo quod confert gratiam sicut alia sacramenta nove legis : et ideo patet penes quid sumatur numerus horum - modorum.
Ad primuM ergo dicendum, quod penes id quod est sacramentum tantum, nullus sumitur modus : quia hic non habet rationem cibi, sed potius est in usu ostensionis et significationis cibi quem continet.
Ad aliud dicendum,{quod meo judicio, non habens fidem informem, nec sacra-. mentaliter, nec spiritualiter manducat, nisi in potentia : tamen de hoc erit questio infra. Et ideo cum nullo motu fidei a speciebus ad rem moveatur, videtur quod non manducat sacramentaliter, et tamen manducat sacramentum: vel ut omnis cavillatio preveniatur, dicatur quod sumere sive manducare sacramentaliter dicitur duobus modis. Primo modo ita quod ly sacramentaliter dicat modum cibi: et sic manducare sacramentaliter est manducare sacramentum : et hoc modo non queritur hic de modo manducandi. Secundo modo potest dicere modum manducantis sive sumentis : et hoc modo non sumit sacramentaliter infidelis, qui nullo motu fidei movetur. Meo autem judicio ad hoc quod manducet spiritualiter sive sumat, oportet ut medum dicat ex parte sumentis.