Articulus 4
Articulus 4
Qualis unio requiratur ut aliquis manducet corpus Christi sive spiritualiter sive sacramentaliter ?
ARTICULUS IV. Qualis unio requiratur ut aliquis manducet corpus Christi sive spiritualiter sive sacramentaliter ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium: "Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Christi et Ecclesiae quam sacramentum significal, manet, etc."
Et queritur, Cujusmodi unio exigatur ad hoc quod aliquis manducet corpus Christi sive spiritualiter, sive sacramentaliter ?
1. Est enim unio secundum contactum corporum, et secundum convenientiam nature Christi et hominis, et secundum conformitatem gratiae fidei informis, et tandem iterum secundum conformitatem charitatis. Si autem prima sufficit ad sacramentaliter manducandum, tune mus cujus corpus unitur speciebus, manducaret sacramentaliter, quod infra negabitur in Zittera. Si autem exigatur insuper unio naturalis, id est, convenientia secundum naturam qua possit uniri et intelligere, videtur quod quilibet etiam infidelis sumat sacramentaliter corpus Christi ; quod non videtur, cum sic converteretur in derisum a Judzis et Paganis.
2. Praeterea, In aliis sacramentis qui nihil credit, et protestatur se nihil credere, nec velle recipere quod recipiunt fideles, nihil omnino percipit : ergo multo magis hoc tenet in isto in quo debetur totum fidei: ergo videtur, quod nihil credens quamvis habeat naturam ordinatam ad fidem, nihil percipiat, nec sacramentaliter, nec spiritualiter. Si autem sufficit habere fidem informem : tunc sequuntur supra habita inconvenientia, scilicet quod ab initio mundi sumebatur corpus Christi.
Praeterea, Videtur quod habere Christum in se manentem non sit effectus sacramenti, sed virtutis: ita enim dicit de diligente se, Joan. xiv, 23: "Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus". Ergo in ipso manere non est spiritualiter manducare, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod si stricte sumatur spiritualis manducatio secundum distinctionem supra positam, tunc manere in Christo est in eo manere per cha~ ritatem et devotionem provenientem ex communicatione corporis Christi secundum actum vel secundum propositum et desiderium. ,
Er secunpum hoc dicendum ad _ primum, quod ad sacramentalem manducationem plus exigitur quam unio corporis ad species sacramentales, et plus quam unio vel conformitas nature potentis intelligere significationem specierum : et puto, quod exigitur fides informis, sicut probat cbjectio : tamen non nego quin sit ibi corpus Christi verum, quamdiu manent species, et tamen ille non sumit vel manducat : quia sumere et manducare dicunt unionem et incorporationem manducantis ad cibum qui sumitur : et hoc nullo modo fit in infideli.
On this page