Articulus 9
Articulus 9
An malus plus peccet communicando, quam alio genere peccati ?
Videtur autem, quod sic : quia 4. Quanto minor est contemptus, tanto minus est peccatum : sed in aliis peccatis quibusdam non contemnitur Deus in se, communicando autem in se contemnitur : ergo magis peccat indigne communicando, quam fornicando, vel alio genere peccati peccando.
2. Item, Scienter peccat qui indigne communicat, et praeter tentationem, et concupiscentiam : hac autem aggravant peccatum : alius autem peccat quandoque quidem scienter, sed tentatus per concupiscentiam : ergo magis peccat communicando, quam alio genere peccati peccando.
3. Item, Apostolus comparat hoc gravissimo peceato, I ad Corinth. x1, 27: "Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini". Ergo videtur, quod sit gravissimum.
4. Item, Ad Hebr. x, 28 et 29 : "irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora merert supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est ?" Ergo deteriora supplicia meretur pollute communicans : ergo gravissimum est peccatum, ut videtur.
5. Item, Constat, quod gravius peccaret qui corpus Christi in immundum lutum projiceret, quam qui fornicatur vel avaritiam committit : cum igitur turpior sit latrina spiritualis, quam corporalis, gravius peccat in latrinam spiritualem recipiens corpus Christi, quam projiciens in latrinam corporalem : sed quod est majus majore, est majus minore: ergo gravius peccat pollute communicans, quam aliquo alio peccato, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Si duo sunt, qaorum unum facit appropinguare Deo, alterum autem removet a Deo: et comparantur ad duo alia, quorum utrumque removet: magis removent duo, quam unum. In commu- nione autem quae fit ab indigno, ipsa communio non separat a Deo, sed adjungit, contemptus autem separat. In fornicatione autem vel alio peccato corporis, utrumque separat et actus et contemptus : ergo magis separat a Deo, quam communio indigni. Sed majus peccatum est quod magis separat a Deo. Ergo aliud peccatum est majus, quam communio indigni.
Si forte dicas, quod non oportet : guia illud unum quod facit distare in uno, facit longiorem distantiam, quam duo in alio. Conrra : Id quod facit distantiam in communione indigni non est nisi contemptus : contemptus autem est etiam in alio peccato : ergo contemptus est in utroque communi : ergo remoto communi in utroque, quodcumque magis facit distare, illud similiter etiam apposito contemptu ad utrumque, magis facit distare a Deo : sed remoto contemptu, plus distare facit aliud peccatum : ergo et similiter magis distare facita Deo, et sic habetur propositum.
2. Item, Ponamus, quod aliquis communicet indigne, intendens per se per hoc non’ omnino alienari a Deo, sed propinguior fieri Deo : tunc videtur, quod ille non tantum peccet, quantum ille qui fornicatur, vel aliud crimen committit.
3. Item, Aliquis casus potest esse, quod etiam aliquis peccator potest accipere in manus corpus Domini, ut si inveniat illud in lute, et non sit alius qui sublevet: ergo videtur, quod etiam aliquis casus potest esse, in quo communicans non peccet, vel non tantum peccet sicut alio peccato peccans.
4. Item, Quod per se est malum, magis fugiendum est, quam quod per accidensest malum : fornicari autem et c#- tera peccata quae sunt contra decalogum, per se mala sunt: communicare autem per se bonum est, per accidens autem malum : ergo aliud peccatum magis est fugiendum, quam communio ab indigno.
3. Item, Quod in se malum est, magis fugiendum est, quam quod alicui est malum, et non in se: fornicari autem et cetera talia vitia in se mala sunt, et facienti, communio autem non est in se mala, sed facienti : ergo fornicatio magis est fugienda, quam communio, ut videtur : ergo aliqua peccata sunt majora, quam istud.
4. Item, Quod numquam et nulli bonum est, sed semper et omnibus malum, majus est malum, quam quod quandoque et alicui est malum, et non semper, nec omnibus: sic autem se habent fornicatio, et cetera ad communionem :s ergo illa sunt majora peccata, quam istud.
Sorvutio, Dicendum videtur ad hoc, quod quoad aliquid communicans indigne plus peccat, et quoad aliguid alio peccato peccans plus peccat : quoad contemptum enim videtur mihi plus peccare indigne communicans, sed non quoad actum, et alias circumstantias, ex quibus causatur turpitudo peccatorum.
Dicendum ergo ad primum, quod cum dicitur, Ubi minor est contemptus, ibi minus est peccatum, quod hoc non est verum simpliciter, sed quoad aliquid tantum, scilicet radicem peccati quae contemptus est : quoad alia enim potest esse majus peccatum quod est ex minoricontemptu.
Eadem vero solutio fere est ad omnia: quia id iterum quod objicitur secundo, non tenet nisi quoad hoc quod tentatus vel non tentatus peccat.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus dicit reum esse corporis et sanguinis indigne communicantem, eo quod reatum sanguinis incurrat, non tamen quod habeat reatum occidentis Christum : sed in hoc similis est occisori : quia uterque fit reus ex sanguine Christi.
Ad aliud dicendum, quod hoc non intelligitur de indigne communicantibus, sed potius de abutentibus gratia baptismi: quia putabant, quod cum aliquis rediret ad peccatum, quod iterum eum baptizari oportet : et hoc redundaret in pollutionem, id est, in infirmitatem sanguinis Christi, tamquam sacramenti in quo sanguis Christi operatur et lavat interius, nisi esset tante virtutis quod faceret solubilia per poenitentiam etiam peccata frequentia : et ita exponitur in Glossa. Si autem generaliter extendatur ad indigne communicantem, tune dicendum, quod indigne communicans meretur deteriora supplicia, in quantum peccat contra majorem gratiam ex contemptu, quam ille quilegem transgrediebatur : non tamen simpliciter oportet, quod mereatur deteriora.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Latrina spiritualis pejor est, quam corporalis : locutio est metaphorica, et intelligitur non esse majoris foeditatis corporalis : sed in quantum peccata sunt contra majus bonum, etiam adimunt bonum melius, quam feeditas corporalis : unde remanet major munditia exterior in corpore peccatoris, quam in latrina corporali : et ideo plus peccaret corpus Christi in latrinam projiciens, quam indigne communicans: quia majorem contumecliam et contemptum faceret Christo. Et ideo dicit Magister in Sententiis, quod ex tropicis non valet argumentatio.
Idem autem modus respondendi est ad ea quae objiciuntur in oppositum. Bene enim concedo, quod unum quandoque plus elongare potest, quam duo vel tria. Et quod objicitur, quod contemptus sit communis utrique, Dicendum, quod non est idem contemptus, sed major, et minor, et diversus in specie : quia contemptus specificatur secundum id quod contemnitur, etsecundum rationem contemnendi.
Ad aliud dicendum, quod sciens se esse in peccato, non potest bene communicare : quia intentio est perversa et stulta, sicut dictum est super secundum Sententiarwm, de eo qui intendit furari ut det alicui, ut per hoc eam revocet a meretricio vel adulterio.
On this page