Articulus 10
Articulus 10
An pollutio nocturna impediat a communione ?
Videtur autem, quod sic: In Decreto enim (distinct. VI) dicit Gregorius in epistola ad Anglorum Episcopum Augustinum: "Si ex turpi cogitatione vigilantis nascitur in mente dormientis, patet omnino reatus suus: videat enim a qua radice inquinatio illa processit : quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Et propter talem pollutionem sacro mysterio abstinere oportet eo die." Ex hoc accipitur, quod pollutio impedit a communione.
2. Item, Isidorus in primo Sententiarum : "Qui nocturna illusione polluitur, quamvis extra memoriam turpium etiam cogitationum sese sentiat inquinatum : tamen hoc ut tentaretur culpe sue tribuat, et suam immunditiam statim fletibus stringat." Constat autem, quod non est simul deflenda culpa, et statim communicandum : ergo videtur, quod abstinere debet a communione, ut videtur.
3. Item, Levit. xv, 2: "Vir qui patitur fluxum seminis, immundus erit". Constat autem, quod fluxus seminis minus est in potestate hominis, quam pollutio nocturna. Ergo multo magis pollutus est immundus : ergo impedit a communione, ut videtur.
4. Item, Ibidem, infra, ¥. 16: "Vir de guo egrediiur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usgue ad vesperum". Constat autem, quod minoris sanctitatis erant sacramenta veteris legis nove. Si ergo impediebat a perceptione sacramenti Veteris Testamenti, quam multo magis impediet a perceptione sacramentorum Novi Testamenti.
3. Item, Deuter. xxi, 12 et seq., precepit Dominus, quod egredientes ad sublevationem nature, ferant fossorium in balteo, et suffodiant, eo quod si Dominus transeat per castra, ut castra sint munda. Et dicit ibi Glossa, quod amat Deus corporalem munditiam. Si ergo illa immunditia impedit decorem transitus Domini, multo magis a perceptione corporis et sanguinis Domini.
6. Item, Minus videtur quod corporalis immunditia impediat ab introitu tabernaculi quod minus sanctum est, quam a communione corporis et sanguinis Domini: sed impediebat antiquitus: ergo hee etiam impedit modo.
7. Item, IF Reg. vi, 6, dicitur, quod cum calcitrarent boves qui trahebant arcam Domini, quod extendit manum suam Oza ut teneret arcam, et percussit Dominus Ozam: et redditur ratio in Glossa et a Magistris, quod illa nocte dormierat cum uxore sua. Cum igitur hoc meritorie facere potuerit, pollutio autem numquam fiat meritorie, videtur quod multo magis impediat pollutio communionem ejus quod per arcam significatur, scilicet corporis et sanguinis Domini.
8. Item, Dicit Gregorius, quod tempore concubitus matrimonialis, Spiritus sanctus non tetigit corda Prophetarum, propter inconvenientiam actus in quo totus homo caro efficitur, ad spiritualem actum : ergo cum multo major sit communio quam prophetia, videtur quod illa delectatio quae est in egressu seminis, impediat a communione.
9. Item, Unio per spiritum et amorem ad Christum, et descensus secundum carnem per delectationem sunt contraria : ergo non debent esse simul : sed in pollutione est descensus secundum ecarnem per ultimam delectationem, in communione autem est elevatio intellectus per fidem, et unio spiritus per charitatem : ergo ista duo non sese compatiuntur : ergo videtur, quod dimittenda sitcommunio propter pollutionem.
SED CONTRA: 1. Dicit Gregorius ad Augustinum Episcopum, et ponitur in Decreto (dist. V1): "Et quidem cum ex nature superfluitate vel infirmitate evenerit, tunc omnino non erit timenda pollutio: quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse'". Ergo non semper impedit pollutio a communione.
2. Item, Gregorius, ibidem, "Cum ultra modum appetitus gule in sumendis alimentis capitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet quidem exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii, vel missarum solemnia celebrandi." Ex hoc patet, quod quandoque etiam procedit ex aliqua culpa crapule, quae non impedit a.sacra communione,
3. Item, Nihil impedit a sacra communione nisi fictio, quia "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum": ergo in sacramentis non fugit nisi fictum, ut dici~ tur, Sapient. 1, 5. Venialia autem non faciunt fictum : ergo etiamsi detur, quod ex aliqua cogitatione turpi praecedenti que mortalis non fuit, pollutus sit, non tamen sequitur quod non possit communicare,
4. Item, Si venialia impedirent, nullus esset qui communicare posset: quia, I Joan. 1, 8, dicitur : "Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est". Cum igitur pollutio procedit ex veniali cogitatione, non impedit a communione.
5. Item, Dicit Gregorius, quod spiritualia peccata majoris sunt ponderis, licet carnalia sint majoris infamia : venialia autem spiritualia non impediunt a communione : ergo nec carnalia: ergo pollutio non impedit, cum non sit peccatum, aut sit minimum : quia non est prasentis loci diffinire, utrum sit peccatum, an non ?
6. Item, Aliquis vadit cubitum munitus signo sancte crucis cum orationis devotione, et sic de aliis: tamen accidit sibi pollutio: cum ergo nullus peccet dormiens, ille non habet unde impediatur a communione : ergo potest communicare, ut videtur.
Dicitur, Levit. xv, 16, quod "immundus erit usque ad vesperum". Inter vesperum autem et mane non sunt nisi duodecim hore aequales: ergo videtur, quod post duodecim horas possit communicare : et tamen hoc non servatur, quia abstinet per diem et noctem.
Soxvutio. Dicendum cum beato Gregorio, quod pollutio multis de causis accidit, de quibus alibi tractandum est, scilicet ex infirmitate nature in retinendo vel convertendo ad membra: et hoc modo nullum est peccatum, nec peccati sigoum. Fit etiam ex illusione diabolica, et tunc est negligentiae signum, scilicet quod. homo non satis devotus ivit dormitum. Quandoque etiam est ex nimia repletione, precipue ciborum qui venerea provocant, sicut calidorum et humidorum simul: quia calidum movet, et humidum ministrat materiam : et tunc distinguendum mihi videtur in accidentibus ingurgitati : aut enim hoc accidit famelico ex surreptione: aut accidit, quia paravit laute cibos, et consuevit epulari splendide. Et primo modo pollutio sequens non indicat nisi negligentiam ex surreptione crapule: secundo modo indicat peceatum. Alio modo fit pollutio peccatum ex cogttatione, scilicet quando aliquis cogitat de aliqua singulariter, et postea somniat se coire cum eadem: et tunc est signum fixe cogitationis pracedentis in turpi. Quandoque autem fit ex conjunctione plurium causarum simul, ut ex cogitatione, et crapula: et tunc significat utraque. Quandoque ex cogitatione, et illusione: et tune est signum peceati propter quod meruit illud. Quandoque autem simul ex crapula, cogitatione, et illusione: et tunc duo preecedentia causa sunt meritoria tertii, et hoc totum ostenditur in pollutione sequenti, sicut oritur causa occulta in effectu sequenti manifesto.
Et iterum distinguendum in modo pollutionis, quod Gregorius meminit in preinducta Epistola, ubi dicit, quod ex crapula veniens non impedit communionem, dummodo corpus in pollutione turpi delectatione non concutiatur. Ex hoc enim accipitur, quod quidam polluuntur cum imaginatione et delectatione turpibus: alii autem per solam seminis emissionem. Secundum Philosophum autem in his qui delectantur, ulterius distinguendum est: quia quandoque est ex ventosis cibariis, et in delectatione potius emittilur spuma ventosa quam humor nutrimenti.
His ergo ita distinctis, puto cum Gregorio ita dicendum, quod in primo et secundo casu non impedit a communione : sed si humiliter propter foeditatem dimittit, laudandus est: in tertio autem modo si est ex surreptione et cibaris magis ventosis, ut legumina sunt, non puto impediri: sed in quarto modo et deinceps quinto et sexto puto esse abstinendum a communione, propter dubium morose delectationis in cogitatu pracedenti.
Quantum autem ad quartam distin- ctionem quam ponit Gregorius, scilicetin modo pollutionis, videtur dicendum quod in paucis et raro accidit sine imaginatione turpi pollutio: et hoc satis planum est omni inspicienti secundum librum de Somno et vigilia Philosophi : quia vult, quod quaedam somnia sunt signa, quaedam autem causam habent in corpore. Unde et etiam modus et causa egritudinis cognoscuniur in somnis : causa autem illa cum sit movens, et actus activorum sunt in patiente pradis— posito, ut dicit Philosophus in II de Anima, et hoc secundum potestatem patientis, et non secundum potestatem agentis, sunt iste causae in anima sensibili quae colligationem habet cum organis in quibus est causa movens ad coitum, et materia per modum imaginum pertinentium ad coitum: et ideo illa imaginatio fit quandoque in somnis sine culpa praecedenti. Et ideo quod Gregorius dicit eam esse ex culpa praecedenti, vel cogitatione, puto intelligendum esse per modum signi: signum autem est delectatio sequens, quod in vigilia talia meditatus sit: unde non videtur mihi, quod concussio semper impediat a comrunione.
AbD pRiMUM ergo dicendum, quod Gregortus loquitur de pollutione proveniente ex guarta causa, vel deinceps, sicut satis manifestum est in auctoritate ipsa.
Ad aliud dicendum, quod {Isidorus non ligat ad abstinendum : quia bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est.
Ad aliud dicendum, quod tatia in Veteri Testamento sicut ibidem in Glossa Gregorii, et Glossa Hesychii probatur, signative dicta sunt: ideo exponitur hoc ibidem de verbosis, quisemper mendacii vel detractionis vel adulationis reatu poliuunt lectum in quo quiescunt.
Ad aliud dicendum, quod lex illa intelligitur de viro qui fornicario concubitu commixtus mulieri est, et ideo in eodem capitulo statim adjungitur: Mudlier cum qua coverit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum', id est, us— que-ad mortem pcenitebit.
Ad aliud dicendum, quod Deus amat munditiam etiam corporalem: sed tamen omnia illa etiam figurative intelliguntur: quia Deus corporali immunditia non inguinatur, sicut dicitur, Sapient. vir, 25, quia propter munditiam suam, nihil inguinatum in eam, scilicet sapientiam, incurrit. Licet ergo amet munditiam corporalem, secundum quod attestatur munditiae spiritus, et dilectioni pulchritudinis spiritualis, non tamen propter immunditias quibus necessario subjacemus, ipse nos reprobat, vel arect a sacramentorum perceptione.
Ad aliud dicendum, quod omnia illa erant figurativa, et ostendentia quoniam mundum spiritualiter eum esse oportet qui communicat Sanctis.
Ad aliud dicendum, quod forte Oza ex libidine cognoverat suam uxorem, secundum illos qui ponunt hoc pro causa: tamen ego puto sensum litteralem esse, quod ipse cum esset de Levitis quibus precipiebatur arca portari propris humeris, permisit quod committebatur periculo vecture boum reealcitranlium, et ideo merito interfectus fuit.
Ad aliud dicendum, quod actus prophetalis cum actu coitus habet aliquam deformitatem : sed tamen matrimonium illum habet. Ita etiam bene conceditur hoc quod est quaedam inconsonantia ex qua simul actu non debet esse, sed secundum tempus successive unum post aliud esse quandoque : non enim puto, quod aliter prohibet.
Ad aliud dicendum, quod non probat nisi quamdam inconvenientiam : et laudandus est qui ad tempus abstinet a communione, sed tamen ex hoc non arcetur, ut puto, et sic Gregorius videtur dicere.
Ad id quod ulterius queritur, Quamdiu sit abstinendum ? Puto diu esse per horas viginti quatuor in quibus revolutio tota completur, excepto parvo quod sol interim retro cessit. Dies enim naturalis est revolutio equinoctialis cum tanta parte quanta oritur cum arcu ecliptice : quem motum viginti quatuor horarum naturali motu sol occidendo signa praescribit. Hic autem arcus est septuaginta minuta, et octo secunde fere. Hujus autem talem dicunt quidam rationem : quia in illo tempore fit omnis ortus et occasus . imaginum et stellarum cceli super corpus ad reordinandum : quia licet celum non habeat vim supra liberum arbitrium, habet tamen vim supra corpus ad immutandum et continendum: et hoc innuit Dominus, Levit. xv, 19, ubi dicit: "Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis", etc. Fluit enim sanguis quando non potest digeri: non digeritur au-_ tem diminuto calore: calor autem minuitur decrescente lumine in luna.
Adhuc autem est unus casus querendus, scilicet ponamus, quod aliquis veniat ad locum celebrationis, et probabiliter dictet ei conscientia, quod sacerdos in malo statu est, et peccabit mortaliter celebrando, et ipse pollutus in nocte sit sine conscientia causae mortalis, utrum pro eo celebrare debeat ?
Et ad hoc diversimode respondetar. Quidam enim sentiunt, quod non: quia etiam venialiter peccare non debet ad hoe quod alius vitet mortale. Mihi autem videtur, quod ego in tali causu celebrarem, prehabita tamen confessione vel compunctione sit sacerdos deesset, alia tamen oratione cum devotione prehabita.
On this page