Text List

Articulus 11

Articulus 11

An aliqua foeditas corporalis, ut menstruum vel hujusmodi, impediat a perceptione corporis Christi ?

ARTICULUS XI. An aliqua foeditas corporalis, ut menstruum vel hujusmodi, impediat a perceptione corporis Christi ?

Quinto queritur, Utrum aliqua foeditas corporalis, ut menstruum, vel hujusmodi, impediat a perceptione corporis Christi?

Videtur autem quod sic. i. Levit. xv, 19 et 20 : "Mulier, gic redeunte mense patitur fluxum sanguinis, sepiem diebus separabitur. Omnis qui tetigertt eam, immundus erit usque ad vesperum", etc, Quia multa tangit ibi de immunditiis menstruate. Ergo videtur, quod muito magis impediat a perceptione cor-. poris Christi, cujus est major sanctitas, quam tabernaculi veteris, vel hominis fangentis cam,

2. item, Major est foeditas menstrui quam pollutionis nocturnw: ergo multo magis debet impedire communionem, quam nocturna pollutio: nocturna autem pollutio quandoque impedit, ut habitum est: ergo et menstruocrum fluxus.

SED CONTRA 1. Fluxus iste est ex infirmitate vel superfluitate humorum : neutrum autem horum peccatum est: ergo videtur, quod nec menstruorum imraunditia impediat a communione.

2. Item, Gregorius : "Mulier dum ex consuetudine menstruum patitur, prohiberi Ecclesiam intrare non debet: quia non potest ei nature superfluitas in culpam cedere: sanctaque communionis mysterium percipere prohiberi non potst inillis diebus. Si autem ex venera-~ lone magna percipere mysterium non presumit, laudanda est: sed si percipit, non est judicanda : bonarum quippe mentium est ibi culpam agnoscere ubi culpa non est." Ex hoc manifeste accipitur, quod non est impediens a communione fluxus menstruoruin.

Ad Hoc volunt quidam dicere, quod quedam fluunt continuo, et in illis fluxus est ex infirmitate : quaedam autem interpolatim, et ille curabiles sunt, et debent exspectare de communione usque post fluaxum, prime autem non: et hujus causam reddunt: et Augustinus videtur dicere, quod accessus ad menstruatam non sit prohibitus in figuram alicujus futuri: sed etiam in se preeceptum morale est, quod non flat concubitus cum menstruata. Unde dicunt, quod menstruum dicit immunditiam impedientem a communione. Augustini autem verba sunt super Levit. xvi, 19, super illud: Ad mulierem quae patitur menstrua, non acce= des, etc. Dicit enim ibi Glossasic: "Hee cum superius satis sufficienter prohibuisset, quid sibi vult quod etiam hic hoc eisdem preceptis voluit adjungere? An forte ne in superioribus quod dictum est, figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt quae etiam tempore Novi Testamenti, remota umbrarum veterum observatione, sine dubio custodienda sunt?" Sine prejudicio autem videtur mihi dicendum, quod numquam prohibenda est mulier a communione propter menstruum,sicut dicit Gregorius: eo quod sit indicium superfluitatis, vel infirmitatis, et non culpe.

Ad tp quod primo objicitur, dicendum est quod in veritate figurative dicebatur de immunditia menstruate quantum ad ingressum tabernaculi, sicut ibidem in Glossa exponitur : et ideo illa argumenta non cogunt.

Ad Anrup autem quod objicitur de Augustino, dicendum quod accedere ad menstruatam est mortale: quia accessus ordimatur ad conceptum: et si tune mulier concipit, concipit prolem corruptam, ut elephanticam, vel leprosam, ut dicit Glossa super Ezechiel. xvut, 6, super illud: "Ad mulierem menstruatam non accesserit". Et quoad hoc morale est : sed hoc numquam fuit morale, quod esset immunda per septem dies, et lavaretur aqua, etesset extra castra, et hujusmodi, que determinantur, Levit. xv, 19 et seq.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11