Text List

Articulus 3

Articulus 3

An hoc verum sit quod dicit Magister, Ipsum quidem, et non ipsum corpus quod videbatur, manducatur ?

ARTICULUS III. An hoc verum sit quod dicit Magister, Ipsum quidem, et non ipsum corpus quod videbatur, manducatur ?

Deinde queritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo, B, circa initium "Ipsum quidem, et non ipsum corpus quod videbatur, manducatur, etc."

Secundum enim hance Litteram duo contradictoria videntur poni circa idem, cum ly ipsum in singulari demonstrat corpus, scilicet quod manducabatur, et non manducabatur. Hoc autem videtur inconveniens : quia

1. Contradictio est oppositio cujus non est medium secundum se : et necesse secundum alteram esse falsam, et alteram veram.

Sidicas, quod non sunt contradictoriz: quia respectu diversarum formarum non est inconveniens idem numero corpus manducari et non manducari : videtur, quod hoc nihil sit : quia quedam forme et actus et passiones conve- niunt absolute secundum substantiam rei cujus sunt : quaedam autem sunt relative. Verbi gratia, albedo est forma absoluta, et inest albo, sive compareitur ad aliud, sive non : similitude autem est forma respectiva : érgo non inest nisi secundum comparationem ad aliud: et in his quae conveniunt absolute, semper insistunt, et respectu omnium insunt : de sic autem convenientibus est comestio corporis : ergo si corporis est ut sit comestum vel comedatur, convenit ei et in forma panis et in forma humana, ut comedatur, et numquam convenit ei non comedi.

2. Item, Philosophus in I de Generatione et corruptione, capitulo de augmento, vult quod nihil nutrit nist secundum id quod est substantia, et auget secundum id quod est substantia quanta: si ergo corpus Christi verissime nutrit et verius quam cibus carnalis, ipsum per substantiam comeditur quod autem secundum substantiam comeditur, simpliciter comeditur : ergo de ipso non contingit vere dici, quod uno modo comeditur, et alio non: etsic iterum nihil est quod dicitur in Leétera.

3. Item, Gustus secundum quod est sensus alimenti etiam quidam tactus est, ut dicit Philosophus : ergo non accipit speciem nisicum tactu substantic quae disponitur specie illa: ergo nihil est dictum, quod secundum unam formam comedatur aliquid, et secundum aliam non: quia nihil comeditur nisi secundum suam substantiam.

Sonunio. Dieendum, quod in veritate Augustinus accipit hic comestionem pro comestione sacramentali, in qua sunt duo, scilicet divisio specierum per masticationem et fractionem, et incorporatio cibantis quae fit in cibo, scilicet capiti Christo. Et vult Augustinus, quod conjunctim utrumque simul non potest referri ad corpus quod videbatur a discipulis in propria forma : et sic verificatur quod dicit, non ipsum visibiliter : sed utrumque verificatur in eo in quo est invisibiliter, scilicet in quo non videtur in forma propria : quia ibi fractio et divisio referuntur ad speciem panis, et incorporatio ad virtutem corporis: et hoc est quod dicit ipsum manducare invisibiliter.

Ad id ergo guod contra objicitur, dicendum quod licet comedere cadat super corpus Christi absolute acceptum, tamen secundum quod plura importat ly comedere, quae non conveniunt corpori gratia unius quod est in ipso, sed gratia diversorum : sicut divisio et fractio ex parte una, et unio sive incorporatio ex parte alia: sic bene potest ei attribui comedi secundum unum modum, et non comedi secundum alium modum : quia non tota ratio comestionis sacramentalis est in corpore secundum substantiam corporis : sed quiddam quod est de ratione comestionis, est citra species panis et vini: ideo non contradicunt : sed si utrumque respiceret corporis substantiam absolute, tunc videretur concedendum, quod omnibus modis comederetur.

Ad aliud dicendum, quod corpus quidem nutrit nos secundum substantiam, et non secundum accidentia : secundum substantiam dico unitam divinitati : sed illud nutrimentum est secundum alterum tantum quod est in ratione comestionis, et non secundum id quod est masticatio et divisio et fractio quadam cibi: et secundum hoc bene conceditur, quod corpus Christi existens in forma humana nutrit, licet non sic exhibeatur in sacramento, quod actus masticationis sit super speciem humanam.

Ad aliud dicendum, quod non est ita in hoc sacramento : quia accidentia habent hic virtutem quamdam substantiae in hoc quod sunt sine subjecto, et nutriunt corpora, et corrumpuntur, et convertuntur : et de hoc infra erit questio : et ideo cum hic sit alimentum in solum accidentibus, non spirituale, sed corporale, sufficit gustui tactus accidentium tantum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3