Articulus 4
Articulus 4
An sacramentum Eucharistiae bene dicatur componi ex visibili elementorum specie, et carne Christi ?
ARTICULUS IV. An sacramentum Eucharistiae bene dicatur componi ex visibili elementorum specie, et carne Christi ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, B, circa medium: "Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, etc."
Videtur, quod nuila sit haec confectio sive compositio quam Magister tangit in Littera, scilicet quod sacramentum componatur ex visibili elementorum specie et Domini nostri Jesu Christi carne, sacramento videlicet, et re sacramenti.
4. Res enim sacramenti est effectus sacramenti : sed ex causa et effectu numquam fit aliquid, pracipue ex causa efficiente et suo effectu : sed semper secundum essentiam differunt : ergo non fit unum sacramentum ex visibili elementorum specie, et Domini nostri Jesu Christi carne.
2. Item, Unum est in ratione signi, et alterum in ratione signati: ergo differunt, et opponuntur relative: ex corre- lativis autem et oppositis non fit unum: ergo non conficitur aliquid unum ex his duobus: ergo nec sacramentum unum : et sic iterum nihil est quod dicit Augustinus in Ltélera.
3. Item, Illa quae enuntiant sacramentum ul partes essentiales, sunt ut forma et materia, sicut supra in omnibus aliis sacramentis ostensum est: sed visibilis elementorum species et Domini nostri Jesu Christi caro, non se habent ad invicem ut forma et materia : ergo non constituunt sacramentum : ergo nihil videtur dicere Augustinus.
Sonutio. Ad hoc videtur dicendum, quod non intendit hic Augustinus determinare partes essentiales sacramenti quod tantum est sacramentum : sed potius dicere ea quae exiguntur ad veritatem et sacramenti perfectionem, secundum quod est effectivum veritatis corporis Christi mystici quod est Ecclesia : species autem visibiles opcrantur illam per modum signandi, ut dicit Magister in sequenti distinetione : quia sicut unus panis fit ex multis granis depuratis, et vinum confluit ex multis uvis, sic congregatur Ecciesia ex multis fidelibus catholice depuratis. Corpus autem Christi verum efficit illam per modum causae talis, qualis causa est sacramentum. Hoc modo sacramentum ut est causa et signum gratiae, con~ ficitur ex his duobus, uf ab uno habeat rationem significandi, ab altero autem rationem causandi.
Ad prineM ergo dicendum, quod licet unum sit causa alterius hoc modo quo sacramentum est causa, nihil tamen prohibet quin ambo habecant ordinem aliquem ad tertium, et in illo ordine uniantur ; sicut eliam est in baptismo ubi character causatur a tinctione exteriori, et cum tinctione exteriori est sacramentum gratiae interius tingentis et mundantis. .
On this page