Articulus 5
Articulus 5
An caro sit sacramentum carnis, et sanguis sacramentum sanguinis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, B, in fine : "Caro videlicel carnis, et sanguis sacramentum est sanguinis, etc."
Secundum enim quod dicitur in Liltera, videtur idem esse sacramentum suiipsius. Quod autem hoc sit magnum inconveniens, patet ex hoc si ita dicatur, quia caro carnis, et sanguis sanguinis : cum enim sacramentum sit signum et causa, eritidem signum et causa sulipsius. Quod autem hoc sit magnum inconveniens, patet ex hoc si ista dividantur.
1. Cum enim omne signum in eo quod signum, notius sit signato: si idem est signum suiipsius, idem erit notius se= ipso, et minus notum seipso, quod est impossibile.
9, Item, Cum causa sit ante causatum, si idem causa suiipsius est, idem erit prius et posterius seipso : quod est impossibile. .
Si autem tu dicas, ut Magister in Liftera videtur dicere et solvere per metonymiam, quod continens ponatur pro contento in uno istorum sermonum, et signatum pro signo, ut sit sensus : caro est sacramentum carnis, id est, panis species, quae dicitur caro, eo quodcontinet et signat carnem, est sacramentum carnis vel corporis Christi : et eodem modo de sanguine. Si, inquam, sic dicas, non videtur posse stare quod dicitur, scilicet quod utroque, scilicet sanguine et carne invisibili, et intelligibili, et spirituali significatur corpus Christi visibile, passibile, plenum gratia et divina majestate : caro enim signans, quae secundum istam expositionem est species panis continens carnem, non est invisibilis, et intelligibilis, et spiritualis : sed potius visibilis, et sensibilis, et corporalis, cum habeat omnia accidentia corporis, licet non habeat corporis prioris substantiam.
Si forte iterum ad hoc respondeatur, ut dicit Magister in Littera, quod species panis quae corpus Christi continet, non simpliciter dicitur invisibilis : sed quia caro Christi in ea non videtur in propria specie, sed intelligitur in ea sicut signatum in signo, et spiritualiter, id est, in ratione cibi spiritualis tegitur in eo. Si, inquam, sic dicas, videtar adhuc nihil esse quod dicit : quia dicitur in Liélera, quod per illud signatur corpus visibile, et palpabile, ut videtur dici-ab omnibus.
Ad hoc iterum objicit Magister in Littera, quod debet dici visibile, et palpabile : non hie, sed potius ubi in sua forma apparet, scilicet in celo.
Sed hoc nihil videtur esse : quia dicit Gregorius, quod omne visibile et palpabile, corporale est : corpus autem Christi non est corporale : ergo nec visibile est, nec palpabile.
Ad Hoc dicendum videtur, quod Magister bene exponit, licet difficilis sit expositio : sed haec disputando est declarata.
Et ad ultimum tantum restat solvere, quod visibile et palpabile dicatur duobus modis, scilicet secundum potestatem sentientis, et secundum potestatem sensibilis, sicut innuit Aristoteles in IT de Anima, ubi dicit excellentia esse insensibilia : sicut lux in rota solis dicitur visibilis secundum potestatem sui, sed non sentientis. Et quod dicit Gregorius, Omne quod est sensibile, est corporale, intelligitur de sensibili secundum potestatem sentientis : quia ille sensus est per organum, quod habet harmoniam proportionatam ad hoc sensibile vel illud : et talia sensibilia sunt composita et corporalia. Quae autem sunt sensibilia in se, non oportet esse corporalia : unde puto bene corpora gloriosa esse sensibilia de se : sed quod nonimmutant sensum nostrum, hoc est ex imperfectione sensuum corporalium, qui non possunt apprehendere lumen tante subtilitatis : de hoc tamen plenius erit sermo in tractatu de resz7rectione.
Apuuc autem videtur falsum esse quod. dictum est, quod omne sensibile secundum potestatem nostri sensus, corporale est : et secundum quosdam est instantia de luce, secundum omnes autem de stellis quas videmus. Ad hoc tamen puto esse dicendum, quod intelligitur de sensibili quod est tantum objectum sensus, et non actus et complementum objecti secundum quod agit in sensum visus : sicut est color in sensu usus, cujus actus est lumen et lux : in aliis autem sensibus. non est instantia : stelle autem videntur sub eo quod est actus lucidi et diaphani : et ideo non oportet ut sint corporales.
On this page