Text List

Articulus 6

Articulus 6

An communicantes sumant Dominum suum? et, An corpus Christi quotidie formetur ?

ARTICULUS VI. An communicantes sumant Dominum suum? et, An corpus Christi quotidie formetur ?

Deinde queritur de rationibus heereticorum quas proponit Magister in fine sequentis capituli : et primo de illa quam ponit ibi, C, § 2: "Quits audeat manducare Dominum suum, etc."

Videtur enim bene moveri : 1. Aut enim illa manducatio est per conversionem corporis Christi ad nos, vel per conversionem nostri ad corpus Christi. Si primo modo : tune Christus atteritur dentibus, et digeritur, et assimilatur nobis, et unitur membris, ut alius cibus : quod est valde imconveniens : quia sic nihil prodesset nobis, stcuat nec nos nobis prodesse possumus. Si autem est secundo modo : tune oportet, quod nos et uniamur : quidquid autem unitur alteri, necesse est quod removeatur a specie et a substantia propria : si ergo nos unimur Christo, necesse est quod nos recedamus a specie naturali et substantia naturall, qua nos sumus : hoc autem est falsum : ergo nec Christum manducamus, ut videtur.

2. Item, Id quod convertit ad se alterum, est manducans : et id quod est conversum, est manducatum : sed corpus Christi nos-ad se convertit : et non e converso : erge videtur, quod corpus Christi magis manducat nos, quam e converso nos ipsum: hoc autem nullus audet dicere : ergo procedere ratio videtur.

3. Item, Si Christus vere esset in altae ri, quis auderet nisi presumptuosus et temerarius accedere? cum Moysi, Exod. i, 6, dixerit : Ne appropies huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. Ere go multo magis si corpus Christi esset in altari, non esset appropinquandum ad ipsum, sed procul recedendum.

Item, Luc. xvur, 13, laudatur Publicanus, quia nolebat oculos levare : multo magis laudaretur, si nollet corpus Christi attingere ; et adhuc plus, si nollet comedere : ergo etiam quilibet alius laudandus est, qui comedere non presumat Dominum suum : cum igitur omnibus Christi fidelibus precipiatur ut preeparati accipiant corpus Christi, videtur non esse in altari nisi sicut signatum in signo.

Unrerius queritur de secunda ratione quam inducit, "Quis etiam audeat dicere, quotidie formari, etc."

Videtur enim ista ratic habere efficaciam, propter multa inconvenientia quae videntur sequi si detur oppositum :

i. Aut enim panis convertitur in corpus Christi, aut non. Si sic : tunc videtur procedere ratio, scilicet quod de aliqua materia formatur corpus Christi, de qua ante non crat : aut ergo in toto, aut in parte. Si in toto : ergo generetur : ergo quotidie de novo generatur, quod falsum est. Siin parte : tunc videtur necesse, quod aliqua pars. in eo restauretur, vel quod plures habeat partes quam aliud corpus : quorum utrumque est heresis.

Si autem dicas, quod non convertitur | in corpus Christi materia panis : hoc primo est contra ea quae dicuntur in Littera. Secundo autem, quod cum non convertatur in aliud aliquid, vel non maneat in propria essentia, videtur mecesse esse quod annihiletur.

Et si hoc datur, hoc guidem in Zittera improbatur infra in sequenti distin- ctione. Secundo etiam quia aliquid de materia universali cedit in non ens : et sic jam diuturna frequentatione multum esset diminuta materia : quod est inconveniens : quia oporteret, quod omnia contraherentur in locum minorem quam fuerant propter annihilationem partium materie, quarum locum oporteret repleri, quia vacuum esse non potest.

2, Praterea, Inconveniens est ponere, quod Deus in sacramentis omnis pictatis et gratiae aliquid annihilet : cum ipse numguam sit causa destructionis, sed creationis et gubernationis et perfectionis omnis rei: ergo videtur, quod convenientissimum sit quod dicit haec heresis, scilicet quod non sit in altari nisi sicat signatum in signo. Infra autem ubi disputabitur de tribus opinionibus in seguenti distinctione, ponentur rationes contra annihilationem substantiae panis : sed hoc modo solvuntur iste: quia opinio in Littera et supra satis improbata est.

Viperur igitur dicendum ad primum, quod argumentatio heretici nihil habet virtutis : eo quod aliter est in cibo spirituali, et aliter in corporali : spiritualis enim cibus sumitur ut nos ei incorporemur:et hujus ratio supra assignata est in distinctione preecedenti: quia spirituaje immutabile est, et ad aliud converti non potest : sed nos ad ipsum per vite conformitatem possumus converti : nec sequitur propter hoc, quod ipse magis comedit nos, quam nos eum: guia hoc infertur ac si sit comestio corporalis, quod non esi verum, sed potius est comestio spiritualis in sacramento.

Ad alind dicendum, quod non recedimus a specie naturali, propter hoc quod spiritualia quae sunt gratiae non destruunt naturam in aliquo, sed potius perficiunt ; unde. ambo illa sophismata procedunt ac siesset comestio corporalis et transmutatio in subsiantia corporali : et hoe mon est yerum.,

Ad aliud dicendum, quod si condignitas accipiendi queritur, nemo est dignus : nec aliquis adeo presumptuosus est, quod confidentia propria virtutis accedat : sed licet non simus digni, tamen necessitatem accipiendi habemus, et confidentiam ex benignitate Dei, cum dixit, Matth. xxv, 26 : "Accipite et comedite." Et, infra, ¥. 27 : "Bibite ex hoc omnes."

Ad id autem quod objicitur de Moyse et Publicano, dicendum quod humilitas illorum commendatur in recognitione humilitatis proprie : sed fatuitas eorum reprobaretur, si adeo fuissent fatui, quod non accessissent vocante eos Domino, precipue cum sine ipso non sit salus : et ignorantia hujus distinctionis quae est inter dignitatem propriam, et necessitatem nostre salutis ex accessu ad Christum, facit hereticos errare.

Ad i quod objicitur pro secunda ratione hereticorum, gravius est solvere : tamen videtur ut ad primum, quod argumentum non valet: quia non ponimus, quod corpus Christi formetur de pane ut de materia : sed potius est transsubstantiatio totius in totum corpus, preter hoc quod corpus Christi aliquid novum in se suscipiat.

Ad Hoc quod objicitur de annihilatione, dicendum quod licet quidam antiquorum hoc concesserint, non tamen approbatum est hoc a celebriori opinione modernorum : non enim annihilatur quod in aliud preexistens convertitur, sicutl tota substantia panis convertitur in. corpus Christi, ut infra habet ostendi.

Sed quia quidam licet pauci dicunt, quod annihilatur, quod tamen ego non puto esse verum: si aliquis vult sustinere opinionem illorum, potest respondere ad primum argumentum contra hoc factum, quod non ex hoc sequitur ceelum vel mundum restringi, si aliquid in nihilum redit de materia : quia materia (ut dicunt quidam) de se multiplex est, et in multiplicatione sui in se restituit Semper seipsam in opere propagationis. .

Ad aliud dicendum, quod Deus non est causa destructionis propter solam destructionem : quia illa esset operatic stulti, vel maligni : maligni enim est semper destruere id quod est utile, stulli autem est destruere opus suum : sed nihil prohibet, quod aliquid destruatur, ut aliud melius construatur : et sic est hic ubi substantia panis propter hoc destruitur, ne inhereat ibi hominis opinio, sed transeat ab accidentibus in veram substantiam cibi spiritualis : et hoc non est pietati contrarium. Hee autem responsio est non secundum me, sed secundum alios : quia ego non puto, quod annihiletur aliquid de hoc, et infra ponam rationes.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6