Articulus 7
Articulus 7
An virtus verborum consecrationis sit virtus creata, vel increata ? Et quando datur illa virtus, ulrum in principio, medio, vel fine verborum ?
ARTICULUS VII. An virtus verborum consecrationis sit virtus creata, vel increata ? Et quando datur illa virtus, ulrum in principio, medio, vel fine verborum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium: "Si tantum valuit sermo Elie, ut ignem decalo, etc."
Hic est questio difficillima de ista virtule verborum, quando infundatur verbis haec virtus. Et antequam hoc perfecte possit sciri, oportet querere, Utrum illa virtus sit creata, vel increata ?
Videtur enim quod creata : 1. Virtus enim increata sine medio operatur : haec autem virtus multiplex habet medium, quia sacerdotis prolationem, et substantiam panis et vini, et multa alia quae in altari proponuntur : ergo videtur, quod ipsa sit creata.
2. Item, Virtus creati est creata : oratio prolata a sacerdote omnino creata est ergo virtus ejus est creata: sed nullius nisi orationis virtus operatur in sacramento : ergo virtus creata est quae operatur in sacramento.
3. Item, Forma est quae operatur in omnibus, quia omnis actio et omnis operatio est a forma : sed forma cujuslibet sacramenti est creata : ergo forma istius. Constat autem, quod virtus agendi in omnibus sequitur essentiam et substantiam rei: ergo virtus istius forme sequitur essentiam hujus forme : ergo ipsa est creata, sicut et forma.
1. Minor est distantia carnis gloriosx Virginis a carne Salvatoris: et tamen caro Virginis in carnem Salvatoris converti non potuit, nisi virtute increata: ergo nec substantia panis in carnem Salvatoris convertitur, nisi virtute increata, ut videtur.
2. Item, Philosophus dicit in III de Anima, quod agens in omnibus nobilius est patiente, et faciens facto: sed illa virtus queecumque est, facit de pane corpus Christi: ergo ipsa nobilior est facto: ergo aliquid creatum nobilius est corpore Christi, quod absurdissimum reputabit fidelis homo.
3. Item, Si illa virtus creata est, aut datur orationi scripte, vel prolate. Si scripte : ergo in confectione Eucharistiae non oporteret nisi habere librum, nihil dicendo, et sic fieret transsubstantiatio, quod hereticum est : relinguitur ergo quod debetur orationi prolate : sed nulla virtus radicata in aliqua essentia extenditur ultra essentiam illam, ita quod sit, essentia illa non existente; ergo videtur, quod quando oratio prolata deficit, quod deficit etiam virtus illa: ergo est parve existentiae et debilis esse, ut videtur: talia autem non possunt in id quod est perpetuum: ergo non potest in conversionem alicujus in corpus Christi quod perpetuum est et sine fine durans.
Cum enim oratio illa sit quantitas discreta in qua est ordo partium, ita quod sonus unius est post aliam, tam in litte- ris quam in syllabis, quam etiam in dictionibus : et non sit aliquid continuans inter ista, eo quod oratio sit quantitas discreta ; videtur, quod successive infundatur per successionem prolationis elementorum, litterarum, et non infundatur simul.
Si tu diceres (ut quidam dixerunt) quod datur in termino finali orationis. Conrra: Quidquid de oratione dictum est, hoc de oratione amplius sumi non potest, secundum Philosophum: in termino ergo finali aut intelligis ultimam partem orationis prolate, aut terminum ad quem terminatur tota oratio prolata. Si primo. modo: tune residuum orationis ante prolate nihil accipit de virtute, cum nihil sit de illa oratione, eo quod dictum sit et amplius sumi non possit: constat autem, quod non proferebatur nisi propter virlutem : cum ergo nullam habeat secundum hoc, inutiliter profertur in sacramento. Si secundo modo. ContrA: In termino ad quem termuinatur orationis prolatio, nihil est de oratione illa : quia quod dictum est, amplius sumi non potest: quod autem nihil est, nullam habet virtutem: ergo illa oratio in termino illo nullam accipit virtutem : cum ergo proferatur propter virtutem, incassum profertur.
Si propter hoc dicatur ei virlus sucessive infundi. Conrra: Aut ergo uniculque parti orationis prolate datur tota, aut cuilibet parti pars sua. Si primo modo: cum igitur natura non abundet in superfluis, nec deficiat in necessariis, et multo magis hoc observetur in gratia : videtur, quod prima parte prolata quecumque illa sit, incassum proferantur alie partes, quod falsum est: non ergo unicuique parti datur tota virtus. Si autem cuilibet parti datur pars sua: ergo illa virtus operatur successive supra ma-~- teriam sacramenti: ergo in prolatione prime partis orationis aliquid de pane convertitur in corpus Christi, et aliquid remanet non conversum quod convertitur in secunda parte: et hac absurditate nulla major esse potest.
Si forte dicas, quod illud argumentum eliam non valet: quia, dato quod infundatur etiam successive, prima pars orationis non convertit, sed disponit, et sic omnes usque ad ultimam quae converlit; sicut fitin generatione naturali, ubi alterationes preecedunt substantialis forme transmutationem. Si, inquam, dicas sic: hoc absurdissimum est duabus rationibus ;: quarum una est, quia ista virtus non est alterativa panis, sed transsubstantiativa: et ideo quelibet pars virtutis transsubstantiat. Secunda est: quia in omnibus alteratis substantia alterata aliter se habet in accidentibus quando est juxta transmutationem, quam quando primo incipit disponi: nos autem videmus, quod substantia panis in forma et accidentibus, uno modo se habet in principio et in fine orationis. Praterea, Virtus creata quae successiva est, sicut exigit terminum a quo primo fit transmutatio, ita exigit terminum ad quem, qui primo fuit in potentia in eo quod transmutatur, et postea in actu: hae autem virtus non habet hujusmodi terminum ad quem, sicut patet cuilibet fideli : ergo non est creata, et successiva.
Solutio. Dicendum videtur mihi, quod secretum Dei sibi sit committendum : sed tamen quia heresis importuna est nostro tempore, sine praejudicio conabor respondere de his quae tantum cum veritate fidei quae rationem excedit, apponi deberent, eo quod plus virtatis habet verbum Dei quam nos intelligere possumus.
Videtur ergo hic melius dicendum, quod virtus hujus orationis sit creata in quantum in ea est virtus increata : sicut supra etiam diximus, quod in verbo creato operatur verbum increatum: ct hoc est quod dicitur in Litfera per auctoritatem Eusebii in fine capituli inductam, scilicet quod "invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui, verbo suo, secreta potestate commutat." Idem etiam inducitur auctoritate Augustini ante haec parum inducta, scilicet quod "sicut per Spiritum sanctum vera caro Christi sine coitu creatur in conceptione Christi: ita per eamdem ex substantia panis et vini idem corpus Christi et sanguis consecratur." Efficacia hujus virtutis est ex hoc quod conjuncta est virtuti increate in ea operanti. Unde dicimus hoc modo, quod creata est, et conjuncta increate virtuti in ipsa.
Ao iw ergo quod primo objicitur, dicendum videtur, quod minor distantia nihil operatur ad hoc quod facilior sit transmutatio : quia eorumdem in specie non est transmutatio ad invicem, cum transmutatio non sit de actu in actum, sed potius de potentia in actum.
Si autem objicias quod dicit Philosophus, quod habentium symbolum facilior sit transmutatio, dicendum quod illud symbolum non est secundum convenientiam in specie, sed secundum convenientiam in dispositionibus materiw : sicut facilius transmutatur in aliquid id quod non habet contrarium nisi secundum contrarietatem unam, ut aer in ignem, quam quod habet contrarium in contrarietatibus duabus, ut aqua in ignem : undeid argumentum non concludit.
Ad aliud dicendum, quod illa propo~ sitio Philosophi etiam confirmatur ab Augustino : et intelligitur sic, quod ubi agens ex tota virtute sua et sola producit effectum, quod ibi honorabilius est faciens quam factum. Sed ut supra probatum est per auctoritates sanctorum Eusebii et Augustini,in ista oratione operatur virtus divina, et illa virtus creata quae influitur in ipsam a divina virtule: et ideo non oportet, quod virtus creata sit nobilior corpore Christi. Vel dicatur subtilius, quod cum duo proponuntur virtuti ili quae creata est, scilicet substanlia panis, et corpus Christi, quod operatio Christi non extendit se nisi super substantiam panis: quia corpus Christi non fit: sed panis transsub- stantiatur in corpus Christi, uno modo manens ut fuit ante: et ideo non sequitur, quod virtus illa nobilior sit corpore Christi. Prima autem solutio licet non ita solvat ad propositum, sicut secunda, tamen intelligibilior est. |
Ad aliud dicendum, quod haec virtus non datur orationi scripte, sicut bene probatur in objiciendo: sed datur orationi prolate: sed hoc non est verum, quod virtus ejus deficiat ipsa deficiente : virtus enim orationis radicatur in significatione orationis prolate: et significa tio non deficit, ut probat Augustinus de verbo mentis, quod non deficit cum prolatione motus vocis: sed haec virtus significata per orationem remanet in effectu. Et tamen etiam argumentum non valet: quia non oportet, quod si aliquid efficitur ab aliquo, quod efficiens sit tante permanentiae ut effectus : et est instantia in causis efficientibus, quibus destructis, non propter hoc destruitur effectus.
Ad id autem quod ulterius queritur, magis est difficile bene respondere. Sine prejudicio tamen dicendum videtur, quod illa ratio referenda est ad signatum, et signatum ad rem: res autem incomplexa est et virtus ejus indivisibilis et una: etideo nihil est querere, Utrum pars ejus post partem vel tota simul infunditur ?
Qualiter autem hoc sit intelligendum, sic patere potest: Cum dicitur, Hoc est corpus meum, in hac oratione est subjectum, et praedicatum, et compositio utriusque resolvitur ad signatum : ergo erit signatum hujus orationis hoc demonstratum corpus Christi esse. Si ulterius hoc reducatur in esse totum, hoc non est nisi corpus Christi sine compositione ct completione : et ex parte illius una est res illitus orationis: etin quantum sic respicit unitatem rei sine compositione et completione, est sua virtus una sine compositione et completione. Et ideo non videtur esse dicendum, quod sylla= batim vel litteratim vel secundum ordinem prolationis dictionum in fundatur : sed cum dicta est, in termino finali totam virtutem habet.
App autem quod contra objicitur, dicendum, quod intelligendo terminum ad quem prolatio orationis terminalur intra, sive ille terminus compositus sit, sive simplex : quia de hoc nulla est mihi vis, dummodo accipiatur terminus orationis ultra quem nihil est de oratione, et in quo tota est prolata.
Av Hoc autem quod objicitur, quod in termino orationis dictum est et amplius non potest sumi, dicendum quod hoc verum esset si oratio hic tantum secundum rationem prolationis acciperetur : sed (ut dictum est) ad signatum refertur, et significatio orationis non transit oratione transeunte: aliud enim est tempus in qua profertur omnino, et aliud pro quo profertur, sicut cum dicilur, Ego dormio, impossibile est hanc orationem verificari pro tempore in quo profertur : ita dico hic, quod significatio orationis est indivisibilis res ad quam refertur tota oratio pro tempore finiente prolationem, et tunc habet virtutem quae est in ea Virtute suae significationis: et sic patet, quod prima pars non profertur incassum, quia sine ipsa ut est ordinata ad ultimam non expleret ultima significatio-~ nem totius orationis: et per hoc patet solutio ad omnia objecta praeter ullimum,
Ad quop dici potest, quod hoc verum est de virtute creata, cujus actus proporlionatus est materia in quam agit quantum ad utrumque terminum transmutationis : sicut est virtus naturalis. Sic autem non oportet, quod sit hic: quia alter terminorum non subjacet virtuti: eo quod ille manet in uno modo semper : et ideo ista virtus non habet nisi terminum a quo in quem operetur. Fuerunt tamen quidam qui dicebant, quod nulla virtus creata in transmutatione substantiali operatur, nisi quoad terminum a quo: quia ponebant hic, quod naturalis virtus quie est in materia non daret formam specificam specialem, sed tantum disponeret materiam, et postea forma daretur a datore formarum, scilicet intelligentia prima vel aliqua secundarum : et secundum illos non valet argumentum : quia procederet ex falsis. Sed ego puto, quod illa opinio falsa est: et ideo primam solutionem puto et judico esse veriorem et meliorem.
On this page