Articulus 8
Articulus 8
An majoris potentiae sit facere de pane corpus Christi, quam de nullo facere aliquid ?
ARTICULUS VIII. An majoris potentiae sit facere de pane corpus Christi, quam de nullo facere aliquid ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium: "Sermo igitur, id est, Filius, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, etc."
Videtur enim, quod nihil dicat hic Ambrosius. 1. Cum enim ex nihilo fit aliquid: liect infinita sit distantia, id est, nullam habeat hic proportionem termini mutationis: tamen nihil est reluctans operationi divine ex parte materie, ex qua est transmutatio in aliquid. Cum autem corpus Christi fit de pane, reluctantur forma panis et natura corporis Christi: quia corruptibile grossum, inanimatum, et artificiale non habet convenientiam cum spirituali, incorporali, glorioso, animato, divino : reluctantium autem magis est difficilis transmutatio, quam non reluctantium ; ergo magis est de pane facere corpus Christi, quam de nihilo facere aliquid.
2. Item, Augustinus dicit, quod "magis est de impio facere pium, quam creare ccelum et terram:" sed cum in infinitum majus sit de pane facere cor~ pus Christi, quam de impio facere pium : in infinitum erit majoris potentiae de pane facere corpus Christi, quam ex nihilo facere subsistere creaturas : ergo nihil est quod dicit Ambrosius in Liétera,
3. Item, Hoc videtur ex hoc quod primum, scilicet ex nthilo facere aliquid, non adeo repugnat rationi sicut secundum : unde multi Philosophorum deprehenderunt primum, nullus autem secundum : ergo videtur, quod majoris potenti sit facere secundum quam primum.
Solutio. Dicendum ad hoc, quod ista duo opera virtutis divine dupliciter possunt considerari. Uno modo secundum distantiam extremorum : et sic nulli dubium est, quin plus distet non ens ab ente quolibet, quam ens ab ente : et hoc modo creare aliquid ex nihilo majoris potentia est, quam quodlibet ens vertere in quodlibet alind. Alio modo possunt considerari extrema mutationis, non secundum se et secundum distantiam sui ad invicem, sed secundum dispositiones quibus disponuntur ad motum : et sic verum est, quod nihil contrariatur Deo ex parte nihili in creatione, séd aliquid potest reniti conversioni alicujus in aliquid. Et sic procedunt rationes inducte et per hoc patet solutio ad totum.
On this page