Articulus 9
Articulus 9
An oporteat querere nature ordinem in Christi corpore ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium: "Quid ergo queris hice nature ordinem in Christi corpore, etc."
Ex hoc enim videtur, quod 1. Non licet querere hic rationem, et sic peccant illi qui querunt in disputatione de istis.
2. Ad hoc etiam facit, quod non queritur ratio in his quae sunt contraria principiis rationis, quibus ratio accipit scientiam : rationis autem principium est accidens in subjecto esse, et sine ipso esse non posse, corpus locatum et locum esse qualia secundum dimensiones, corpus unum in aliud sine corruptione substantialiter converti non posse, transmutationem substantialem sine agentibus et patientibus sive physice fier’ non posse, et hujusmodi : quae omnino contrario modo se habent in isto sacramento: ergo videtur, quod sit contra rationis principium : ergo non est querenda in eo ratio.
2. Item, Petrus in prima canonica dicit : Parali semper ad satisfactionem omni poscenti vos reddere rationem de ea quae in vobis est tide et spe *: ergo etiam abundans ratio debet esse apud nos de his quae credimus : ergo ratio est investiganda.
3. Item, Nullum verum vero est contrarium : ergo omne verum cum quolibet vero salvatur : si ergo quae credimus de sacramento, sunt vera, per nullum verum improbantur vel destruuntur : ergo possumus sustinere disputationem quae fit contra sacramentum, ne improbetur veritas.
Solutio. Dicendum, quod absque dubio in hoc sacramento et in omnibus aliis articulis fidei multa sunt supra rationem, et nihil est in eis contra rationem : quia jam Deus esset sibi contrarius, si nobis rationem dedisset, et in sacramentis contra dictamen rationis ageret : supra rationem ergo sunt multa in sacramentis, ut impleatur illud Psalmi cxxxvul, 6 : Mirabilis facta est setentia tua, etc.
Ad aliud ergo quod objicitur ex Lit- tera primo, dicendum quod res dupliciter considerantur, scilicet secundum causa5 suas proximas, et dispositiones, et proprietates, et virtutes : sicut sunt materia et forma, calidum et frigidum, et hujusmodi : et ratio progrediens ex illis et effectibus illoruam sepe et multum deficit a divinis. Considerantur etiam ex relatione ad causam primam, et sic ipsa res et omnia quae sunt rei, habent se in ratione obedientiae ad causam primam : et fit in eis quidquid vult causa prima que magis influit quam aliqua secundarum : et hoc modo procedit ratio in operibus divinis et miraculis, et allis que sunt supra naturam. Ratio ergo quae negatur quarenda esse in Littera, est ratio primo modo procedens, et non ratio procedens ex principiis secundo modo acceptis.
Ad aliud dicendum, quod omnia illa principia secundum relationem ad causam primam se habent ut obedientia : et ideo ratio non supponit ea nisi secundum transmutationem physicam. Cum autem queritur de transmutatione divina, procedit ratio ex altioribus principiis : his quidem non contrariis, sed istis utentibus potius ad libitum : quia se habent ad alia sicut obedientia.
On this page