Articulus 10
Articulus 10
An in sacramento Eucharistiae potest dici creari corpus Christi per Spiritum sanctum ? et, Utrum per Spiritum fiat transsubstantiatio ?
ARTICULUS X. An in sacramento Eucharistiae potest dici creari corpus Christi per Spiritum sanctum ? et, Utrum per Spiritum fiat transsubstantiatio ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa finem : "Sicut per Spirttum sanctum vera caro, etc."
1. Primo quidem : quia creatur id quod fit de nihilo : Christus autem quo- ad carnis substantiam non est factus de nihilo, sed ex purissimis sanguinibus gloriose Virginis : ergo vera caro Christi per Spiritum sanctum non est creata.
2. Secundo autem quod magis est ad propositum : quia per Spiritam non: videtur esse transsubstantiatio in sacramento, sed potius virtute verborum : quia aliter ad nihil esset utilis forma sacramenti.
3. Si forte dicatur, quod oportet in verbo esse divinam virtutem qua operetur, sicut etiam in aliis sacramentis: tune videtur adhuc, quod inconvenienter attribuitur Spiritui sancto : sed potius Filio erit hoc attribuendum, quod Verbum increatum symbolum habet ad hoc cum verbo creato : unde virtus Verbi increati operantis est in verbo creato: non ergo hoc attribuendum est Spiritui sancto.
Sib CONIFA Idem eodem modo se habens, non est referendum nisi ad unam causam operantem : caro Christi in sacramento eadem est quam traxit de Virgine, et eodem modo se habens in substantiaibus: ergo referenda est in sacramento ad eamdem causam operantem, ad quam refertur in Virgine : sed in Virgine altribuitur Spiritui sancto : ergo etiam in sacramento, sicut expresse dicit Augustinus in Littera.
Solutio. Dicendum ad primum, quod multa de hoc dicta sunt super tertium Sententtarum. Quantum autem pertinet ad prasentem tractatum, dicendum quod creare dicitur multipliciter, scilicet ex parte creantis : et sic creatio est actus . divinus non subjacens tempori : et hoc modo dicitur corpus Christi creatum. Alio modo dicitur creatio secundum quod est ejus quod secundum suam rationem non fundatur in aliquo priori se, sed omnia alia fundantur in ipso : quia illud necesse est fieri ex nihilo si fit : et hoc modo dicit Philosophus, quod prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. Et dicit ibi Commentator, quod ens fit per creationem : bonum autem et verum per informationem : quia habent se ad ens, sicut ad fundamentum in quo fundantur. Tertio modo dicitur ereari id quod secundum esse non est ex aliquo, licet secundum intentionem habeat aliquid prius se : et sic dicilur mundus et celum creata esse de nihilo.
Ad aliud dicendum, quod in veritate operatio corporis Christi in sacramento principaliter attribuitur Verbo increato, id est, appropriate, sicut supra in questione de forma sacramenti dictum est : tamen secundum aliquid quod est in sacramento, Spiritui sancto appropriatur, scilicet quoad amorem unitivum corporis mystici, et quoad hoc intel- ligitur verbum Augustini in Littera.
Ad opsrctum aliud, dicendum quod in utero caro Christi fiebat secundum esse carnis quae non fuit ante : et illa operatio propter attributionem gratia et bonitatis appropriate convenit Spiritui sancto. In sacramento autem non fit sic quia non fit caro qua non fuit ante sed potius illa eadem quae est, et fuit antec. Unde operatio transsubstantiationis non extendit se nisi super substantiam panis et vint et hoc fit verbo creato in quo operatur Verbum increatum ; et ideo non est idem modus opeandi: et hoc est quod dicit Eusebius in ultima auctoritate in hoc capitulo inducta ibi, "Invisibilis sacerdos visibiles creaturas, etc."
On this page