Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS. "Si autem queritur, Qualis sit illa, etc."

Hic incipit Magister agere de modo conversionis.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima tangit conversionem ex parte actus transsubstantiationis, et ex parte terminorum. In secunda autem, tangit modum conversionis ex parte formarum remanentium : et haec incipit in distinctione XII, ibi, A, "Sub alia etiam specie tribus de causis, etc." Et ibidem tangit de materia hujus sacramenti. In tertia autem, tangit actus sacramentales : ut fractio, partitio, et comestio, super quid sint? Utrum super formam remanentem, vel super aliud aliquid in sacramento? et hoc tangit in distinctione XII}, ibi, A, "Solet etiam queri de fractione et partitione, etc."

Circa primum autem in residuo hujus distinctionis facit Magister in Littera questionem : et ad solutionem hujus tres opiniones inducit, aliquas probans, et aliam improbans per auctoritates.

Questio autem est hec, Utrum illa conversio sit formalis, aut substantialis ? Et determinat, quod non est formalis : quia forma remanet, transmutatum autem secundum formam non remanet.

Et postea solvendo inducit tres opiniones, quae patent in Litlera, et ex disputatione patebit intentio capituli : quia omnes tres opiniones in uno capitulo inducuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus