Articulus 1
Articulus 1
An in sacramento corporis Christi sit aliqua conversio sive transmutatio ?
Quaeramus ergo circa principium capi-~ tuli quatuor : scilicet, an sit in hoc sacramento aliqua conversio ? Secundo, Cujusmodi conversio, vel transmutatio ? Tertio, Utrum illa transmutatio sit in tempore vel subito ? Quarto, et ultimo queritur, Qualiter se habeat ad transmutationem creationis, et operationem nature, et operationem illam qua fiunt miracula? Et ibidem determinabitur, Utrum sit mirabilis, vel miraculosa ?
Ad primum horum sic proceditur : i. In omni transmutatione necesse est accipere subjectum, et duo extrema inter que fit transmutatio: subjectum autem est quod est idem sub utroque extremorum, licet differant secundum formam et esse : in sacramento autem non est accipere sic : ergo non est aliqua transmutatio in sacramento. Prosparur autem prima per dicta omnium Philosophorum. Cum enim transmutatio sit via ad esse, oportet eam esse in aliquo sicut in subjecto. Similiter cum transmutatur, fit renovatio situs, vel esse, vel forme alicujus accidentalis ; et oportet esse duo extrema, unum a quo, et alterum ad quod fit transmutatio. SecunpA autem probatur per hoe quod nihil additur corpori Christi : nec aliquid secundum materiam est sub forma corporis Christi post consecrationem, quod ante modo fuit.
2. Item, Si est transmutatio : aut est secundum totum, aut secundum partem. Si secundum totum, ita quod totum manens totum ad alium transfertur situm, tunc erit loci mutatio, quod est falsum. Siautem secundum partem : aut essentialem, et tunc erit generatio, vel corruptio : aut accidentalem, et tune erit alteratio, vel augmentatio, vel diminutio. Constat autem, quod nihil horum est. Ergo patet, quod nulla transmutatio est in sacramento.
3. Si forte tu dicas, quod ille rationes non tenent hic, sed tantum in mutatione naturali : hac autem mutatio est mirabilis. Conrra: In omnibus mirabilibus mutationibus video, quod est potentia obedientiae quae postea terminata est sub actu mirabiliter inducto, et manet sub illo. Licet enim caecus non possit videre, cum collata sit ei potentia, terminata illa et completa, manet sub visu restituto per miraculum. Ergo videtur, quod etiam hic aliquid panis in quo fundatur potentia obedientiae conversionis in corpus Christi, maneat sub actu corporis Christi: nihil autem manet, ut dicunt Sancti: ergo non est hic aliqua converso, vel transmutatio, ut videtur.
4, Item, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, dicit, quod omnis transmutatio est secundum aliquid commune. Cum ergo Auctor dicat hoc tractando materiam fidei, videtur quod teneat hoc etiam hic in sacramentis que fide accipiuntur : ergo si esset transsubstantiatio hic, oporteret aliquid unum numero et substantia prius esse sub forma panis et vini, et postea sub forma corporis Christi.
5. Item, Idem eodem modo manens nullo modo mutatur: ergo a destructione consequentis, si mutatur aliquid idem et unum, non manet eodem modo : diversus autem modus non altenditur nisi penes diversitatem forme panis, et postea sub forma corporis Christi: ergo aliquid idem et unum est primo sub forma panis, et postea sub forma corporis Christi: sed hoc falsum est, ut dicitur ab omnibus, etin Littera probatur esse falsum per dicta Sanctorum : ergo nihil immutatur in sacramento : ergo nulla est in eotransmutatio, ut videtur.
6. Si forte tu dicas, quod aliter est in operibus nature: quia Deus operando, non querit materiam supra quam operetur : sicut creatio est actus divinus non querens materiam nec supponens, et ita potest facere transmutationem quae non fundatur in aliqguo transmutato. Si, inquam, sic dicas, illud videtur absurdum, et contra fidem, triplici ratione. Primo quidem : quia creatio est ex nihilo : sed transsubstantiatio est de pane et vino, unde preesupponit sibi ens de quo fit, sed. non creatio.
Secundo : quia transsubstantiatio quae est in sacramento, est alicujus, et non potest dici, quod nullius : transsubstantiatio autem quae est alicujus, aut est illius ut ad quod, aut illius ut in quo eta quo: non autem est hic ut ad quod: quia sic non diceretur transsubstantiatio panis, sed potius corporis Christi: ergo dicetur alicujus ut in quo, et sic habetur propositum: et si est ibi transmutatio aliqua, videtur quod manet ibi aliquid commune, quod prius improbatum est: ergo non est transmutatio aliqua.
Tertio vero, quia non queritur, in re~- bus quid Deus possit facere, sed quid in rebus possit fieri, ut dicit Augustinus in IV super Genessim ad litteram : sed nec intellectus capit, nec natura sustinet, quod transmutatio sit a tota substantia rei, id est, a forma et materia : quia potius. esset annihilatio, quam transmutatio: ergo non est in sacramento aliqua transmutatio, ut videtur: quia si esset, a tota substantia rei esset.
Solutio. Dicendum hic videtur sine prejudicio melioris sententiae, quod in sacramento isto est transmutatio, quae proprie ¢éranssubstantiatio vocatur: eo quod est a tota substantia rei in totam substantiam rei alterius, hoc est, a tota substantia panis et vini in totam substantiam corporis et sanguinis Jesu Christi quantum ad formam substantialem et materiam, et desinit totum compositum panis et vini quantum ad substantialia, et est ibi totus Christus quoad materiam. Utrum autem panis annthiletur, vel non : erit postea questio in hoc eodem capitulo, ubi disputabitur secunda opinio.
Dicennum ergo ad primum, quod in veritate in omni transmutatione necesse est habere duo extrema, sed non est necesse in omni transmutatione haberi subjectum. Et est instantia in creatione : cujus ratio est, quia non est vere transmutatio : transmutatio enim dicit fieri ipsius rei, et exitum ejus de potentia ad actum. Cum autem res est in actu illo, tune non est sub forma a qua est transmutatio, nec est sub illa ad quam est nisiin potentia tantum, et est ipsa transmutatio actus quidam imperfectus et permixtus potentiae, et ideo tale fieri non est sine motu, et motus non potest esse nisi in eo quod movetur, propter quod oportet aliquid subjici tali transmutationi. Est autem transmutatio quae non est motus, sed mutatio sola. Et haec est duplex, scilicet ab agente physico : et sic est generatio simplex absolute considerata, et sic iterum indiget subjecto, eo quod agens physice non agit, nisi subjecta sibi materia aliqua in quam agat. Est ellam agens primum infinite virtutis, cujus transmutatio est sine motu et indivisibilis, eo quod nihil est ibi nisi existentia hujus ex illo, et post esse suum substantiale : et ideo non oportet ibi subjici materiam aliquam : unde meo judicio illa transmutatio non habet nisi terminos, et non subjecitum commune quod est terlium in mutatione physica.
Ad stip dicendum, quod bene conceditur, quod nulla transmutatio quae a Philosophis ponitur, est hic : quia nec ipsi posuerunt omnes: sed illas tantum in quibus est exitus de potentia ad actum, qui actus prius est in potentia mutari quam mutatum esse.
Ad aliud quod objicitur de operibus miraculorum, dicendum quod miracula sunt ad restaurandum defectiones nature, ut quando ceci illuminantur, et hujusmodi. Et ideo necesse est in eis esse potentiam naturalem perfectam, per actum inductum miraculose : quia si natura posset inducere sic actum, non alium induceret quam eumdem : sed opus hujus sacramenti totum est gratiae ad nutrimentum spiritus, et ideo nihil corporee potentiae potest in eo manere : sed in ipso accipimus spiritum cui sumus uniendi, non quidem mutatum in se vel in alio, quia sic non esset perfectus, sed eodem modo manentem.
Ad Atiup dicéndum, quod Boetius loquitur contra Nestorium et Eutychetem hereticos, ponentes quod substantia divina in unione naturarum in Christo conversa fuerit in humanam, sicut aqua in vinum convertitur. Et hoc improbat ipse per illa principia, quod non transmutantur ad invicem, nisi quorum est mate~ ria una communicabilis utrique : et non vult dicere, quod nulla transmutatio divina sit, quae non supponat materiam aliquam quae sit subjectum transmutationis. Unde illud non contradicit isti, quod licet sit in materia divina fidei, non tamen quantum ad eumdem modum articuli vel mutationis.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod panis non eodem modo se habet : sed est non eodem modo se habere quoad totam substantiam et formam, et non habere se eodem modo quoad partem substantialem vel accidentalem. Dico igitur, quod non eodem modo se habet in tota substantia, quia transmutatur a tota substantia : Christus autem eodem modo se habet tunc, et ante, et post, eo quod nihil additur ei nec aliquid advenit.
Ad uttimum est magis difficile respon~ dere : quia hoc est contra totum quod hactenus suppositum est in solutione : dici tamen potest, quod licet transsubstantiatio presupponat sibi ens ex quo fit : non tamen presupponit sibi, ut materiam que una sit in actu ejus a quo et in quo fit transsubstantiatio : quia sic non esset transsubstantiatio a tota substantia, sed a forma substantiali tantum: et ideo nihil remanet : quia sicut actui creationis in quantum actio, nihil subjicitur ut subjectum, ita étiam isti transsubstantiationi nihil subjicitur ut subjectum : sed verum est, quod dissimile est in termino a quo: quia ibi non presupponitur ens, sed nihil, sed hic presupponitur ens.
Ad aliud dicendum, quod in veritate transmutatio est alicujus non in quo, sed ut a quo, unde denominat id a quo est : quia illud transmutatur, et illud est ens, et non cedit in non ens, licet sit mutatio a tota substantia. Ad hoc autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod panis forme accidentales manent, et non forma substantialis, et quoad hanc est ibi transmutatio.
Si autem aliquis objiciat, quod species transmutationum magis distinguuntur penes terminum ad quem, quam a quo, ut generatio, et corruptio, et hujusmodi : ergo et ista debet distingui penes terminum ad quem. Dicendum, quod non sequitur : quia ille transmutationes sunt via in actu a quo specificantur, et inducunt illum, et actus ille est in potentia exeunte ad actum purum potentiae non permixtum. Sed hic non est ita: quia non puto tutum esse concedere, quod hee transmutatio aliquo modo attingat corpus Christi : unde non fundatur nisi in altero terminorum secundum quod dicit mutationem. Tamen quidam sunt qui dicunt duos esse terminos hujus mutationis, ut mutatio est a tota substantia existente, in totam substantiam existentem : de hoc autem infra inquiretur.
Ad uLtimum dicendum, quod Augustinus loquitur ibi de institutione operum nature, scilicet qualiter aqua est super cellos, et hujusmodi : in quibus quidam — ignorantes volunt evadere, quod essent ~ potenti Dei attribuenda : et in illo casu _— est verum quod dicit : quia cum creavit mundum, non disposuit partes mundi secundum potestatem suam, sed potius secundum exigentiam uniuscujusque na- | ture, secundum quod haec conservatur ab illa, et juvat ad mundi propagationem : hic autem totius cursus operis mirabilis est : et ideo non valet hic dictum illud, sicut nec in aliis miraculis.
On this page