Articulus 2
Articulus 2
Qualis est hujusmodi transmutatio vel conversia ?
Videtur enim, quod non sit a tota sub- | stantia. 1. Si enim sit mutatio a tota substantia, non manebit postea actus illius substantie’ proprius : ergo a destructione concedentis, si maneat actus substantia proprius, non est mutatioa tota substantia : sed manet actus substantiae qui est | reficere : ergo manet substantia vel aliquid substantiae : et sic non est mutatioa tota substantia.
2. Item, Damascenus dicit, quod sicut ex duplici sumus substantia, scilicet anima et carne : ita duplex est cibus: substantiae enim panis conjunxit divinitatem ut faceret nobis edulium : ergo videtur, quod substantia panis manet.
3. Item, In aliis sacramentis sicut in baptismo, confirmatione, etc., manet substantia materia : ergo videtur, quod etiam hic manere debeat : cum ergo substantia panis sit materia, materia debet ibi manere, et non est mutatio ab ipsa, ut videtur.
4. Item, Fundamento non manente, nihil eorum quae sunt superedificata, manent : accidens autem edificatur quoad esse super substantiam, sicut super fundamentum : ergo substantia non manente, nec accidens illius substantice manet : sed manet accidens : ergo manet substantia illius accidentis, ut videtur.
5. Item, Communiter dicitur, quod accidentalis forma manet, ideo quia aliter non duceret in rationem cibi : et hoc est contra rationem sacramenti, de cujus ratione est quod sit sensibile signum aliud faciens venire in notiliam. Constat autem, quod licet accidens. faciat ad cognitionem ejus quod quid est, tamen unumquodque verius cognoscitur forma substantiali, quam accidentali : ergo ratio et cognitio cibi quae in sacramento accipienda est, verlus et melius accipitur per formam substantialem, quam accidentalem : ergo magis debet manere forma substantialis, quam accidentalis.
Item, Omne quod mutatur, est aliter se habens quam prius : sed quod causatur.a tota substantia, non habet se aliter post mutationem, quia annihilatum est : ergo non debet esse transmutatio a tota substantia, ut videtur.
6. Item, Non videtur esse intelligibile, quod aliquid mutetur a tota substantia : quod enim mutatur,hoc aliter se habet quam prius : quod autem aliter se habet quam prius, aliud est nunc quam - prius fuit: ergo oportet, quod maneat aliquid ejus nunc ut prius: non igitur est mulatio a tota substantia, ut videtur.
7. Praeterea, Detur, quod mutetur aliquid a tota substantia ipsius : ergo nihil manet : nec enim forma, nec materia : cujus autein nihil manet, nihil illius in aliquid convertitur : substantie autem panis si mutatio est a tota sub-: stantia, nihil manet: ergo nihil ejus convertitur in aliud : ergo substantia panis non convertitur in corpus Christi, quod est contra omnes, quia nulla est hic transsubstantiatio nisi panis et vini in corpus Christi, ut videtur omnibus.
8. Item, Aliud est hoc esse hoc, et aliud est hoc transmutari in hoc, et aliud est hoc esse post hoc. Cum igitur dicitur panis transmutari in corpus Christi, oportet quod secundum unum illorum sensuum dicatur, scilicet quod panis sit corpus Christi sine transmutatione, et hoc est falsum : quia panis et corpus Christi disparata sunt, et unum removetur ab altero, ut homo et asinus. Aut quod mutatur in illud : et cum omne quod transmutatur, prius sit in fieri quam in facto esse, oporteret quod quandoque panis fieret corpus Christi, quod est falsum, quia sic corpus Christi esset in potentia et in exitu de potentia ad ac~ tum, et inciperet esse de novo’: omne enim quod exit de potentia ad actum, est novum et generatum vel simpliciter vel secundum aliquid sui. Et haec omnia fides circa corpus Christi abhorret. Si autem tertio modo dicatur, quod idem sit transmutari in hoc quod est hoc esse post illud. Contra : Non est intelligibile, quod de pane post panem fiat corpus Christi sine mutatione media : ergo videtur, quod non sit ille sensus.
9. Praeterea, Sisic panis erit corpus Christi, tune quandoque verum erit dicere, panis est corpus Christi : quidquid enim erit in futuro verum, in aliquo presenti verificabitur : numquam autem verum erit dicere, panis est corpus Christi: ergo haec numquam fuit vera, panis erit corpus Christi.
10. Praeterea, Cum dicitur, Hoc fit hoc, quid supponit ly hoc? Si panem, tunc panis erit corpus Christi, quod jam improbatum est : si aliud, tune aliud quam panis convertitur in corpus Christi, quod falsum est.
Sorvutio. Dicendum sine prejudicio, quod in materia ista et in materia de Trinitate non sunt sufticientia verba quae exprimant modum divine operationis : sed balbutiendo in quantum possumus, excelsa Dei resonamus : unde puto, quod verius ista transmutatio vocatur transsub- stantiatio, sicut etiam quidam antiquorum dixerunt : et modus ejus est quod sit a tota substantia panis quoad formam, et quoad materiam, ita scilicet, quod de toto composito quoad essentiales partes nihil maneat.
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet, quod actus proprius substantie non maneat; non manente substantia : actus enim substantiae est mediantibus viribus et potentiis : potenti aulem sunt proprietates quae non sunt de esse primo, sed secundo : et ideo in ista transsubstantiatione manet actus cibandi et reficiendi in potentiis, fundatus in his que immediate consequuntur compositionem panis, quae sunt sapor, et quantitas, et hujusmodi : sed si illa non manerent, tunc verum esset, quod actus proprius panis etiam non maneret.
Si autem objiciatur per auctoritatem qua dicit Damascenus, quod destructa substantia non manet ejus actus proprius, videtur dicendum quod ipse intelligit de destructione in toto quoad essentialia et potentias consequentes substantiam : talis autem destructio non est hic, et ideo mutatione facta a toto substantiae, adhuc manet actus substantiae.
Ad aliud dicendum, quod dictum Damasceni intelligitur quoad formas et accidentia panis, quibus Deus Dominicum conjunxit corpus : ergo non quoad substantiam panis manentem.
Ad aliud dicendum, quod non est hic simile et in aliis sacramentis : guia in aliis sacramentis actus divinus non est supra materiam, quae oculis subjicitur, sed potius super animam_ suscipientis sacramentum, et illam transmutat alterando ad gratiam : in isto autem sacramento propter rem contentam in sacramento extra suscipientem, de qua dictum est supra, actus divinus est supra materiam qu oculis subjicitur in sacramento. Et ideo illa transsubstantiatur.
Av atiup dicendum, quod substantia fundat accidens quoad esse: sed duplex est usus accidentis. Unus est in materia : et in hoc necesse est, quod fundetur in substantia. Alter est ad opus divinum ostendendum : et in hoc non est necesse quod fundetur in substantia, sed sufficit sibi continentia virtutis divine cujus opus demonstrat, ut signum ostendit signatum : et sic est hic: unde non oportet, quod subjecto sublato non maneat accidens. De hoc tamen infra queretur in sequenti distinctione capituli ultimi *.
Ad aliud dicendum, quod forma substantialis proprie est unius secundum esse, et diversorum specie non est forma substantialis una, et ideo non facit innotescere nisi illud cujus est forma proprie : et ideo si forma substantialis maneret, duceret in panis substantiam, et non in substantiam corporis Christi, et sic esset occasio erroris. Sed de accidentali forma non est sic: quia accidens est proprium plurium, et potest ducere in ipsum cujus ipsum est proprium, precipue consignificando proprietates diversas, sicut illa est, quod ex multis granis colligitur panis, et corpus Christi verum de multis guttis sanguinis et multis membris, mysticum autem de multis fidelibus, et sic de aliis qua in parte sua tacta sunt. Et ideo accidens verius ducit in rationem cibi, quam alterius modi ens, sive fuerit forma accidentalis, sive forma substantialis : et ideo manet ad usum sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod hic dicitur aliquid mutari, ita quod mutari sit idem quod a tota substantia transsubstantiari, et in tali mutatione non est necesse, quod aliquid unum habeat se diversimode, sed tantum quod ipsum secundum se totum convertatur in aliud totum: sed ratio illa est de mutatione physica, et tales plures solute sunt in pracedenti articulo questionis.
Ad aliud dicendum, quod medius intelleetus est hic, scilicet quod convertitur in illud : sed non sequitur, qued sit in potentia in illo : quia, sicut prius dictum. est, ista transsubstantiatio non habet fieri proprie dicta, nec habet ad hoc subjectum commune utrique terminorum, sed est simplex conversio totius in totum.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, panis fit corpus Christi, in sensu in quo ista recipitur, demonstratur substantia panis quae oculis subjicitur sub accidentibus sensibilibus ; et non sequitur id quod ulterius infertur : quia fieri est hic transsubstantiari a tota tubstantia.
Et bene concedo, quod haec non est vera, panis erit corpus Christi: et de hoc infra est questio in hoc eodem capitulo : nec sequitur, quod aliquando sit verum dicere, quod panis est corpus Christi: ideo quia illud fieri dicitur a tota substantia transmutari, et tunc nec panis manet, nec aliquid de substantia panis, gratia cujus verificetur ista, panis est corpus Christi.
On this page