Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum illa transmutatio fiat subito sive successive ?

ARTICULUS III. Utrum illa transmutatio fiat subito sive successive ?

Tertio queritur, Utrum illa transmutatio fiat successive vel subito ?

Videtur autem, quod successive : quia 1. Virtus transsubstantiandi est verbum, secundum quod est in prolatione : sed in prolatione est successive : ergo operatur transsubstantiationem successive.

2. Item, Verbum cum dictum est, non est : nihil autem operatur cum non est : ergo verbum non operatur, cum dictum est : ergo operatur prout est in actu dicendi: sed in actu dicendi est successive : ergo transsubstantiationem operatur successive.

3. Item, Quidquid habet totum, precipue discretum, hoc habet a partibus : hec autem oratio, Hoc est corpus meum, est quoddam totum quantitatis distinctz, vel distincta quantitas : ergo virtutem operandi habet a partibus : partes autem sibi succedunt : ergo operatur successive, ut videtur.

Sed contra hoc est, quod 4. Omne quod transmutatur in aliud successive, prius est in medio, quam in extremo : medium autem neutrum extremorum est : ergo aliquando est, quando nec panis, nec corpus Christi est : quod falsum est, quia sic transsubstantiationi aliquid subjiceretur, quod jamdudum improbatum est.

2. Item, Omne quod mutatur successive, disponitur dispositionibus contrariis forme a qua mutatur, sicut aer, quando fit ignis, accipit dispositiones ignis quae contrariantur forme aeris: sed in ista transsubstantiatione manent omnia accidentia panis: ergo non disponitur contrariis dispositionibus forme panis ; ergo non mutatur successive.

3. Item, Supra habitam est, quod virtus Verbi increati operatur in verbo creato, ut’est habitum in JLitéera, quod invisibilis sacerdos et Spiritus sanctus in verbo creato operantur: horum autem operatio non est successiva, sed subita.

Ad Hoc autem dico, quod queritur de instanti conversionis, in quo ultimo est panis, et in quo primo est corpus Christi? ;

Aut enim hoc est unum instans, aut diversa. Si unum. Contra: Instanti in quo ultimo est panis, verum est dicere, quod est panis : et sequitur a disparatis, quod ipsum non est corpus Christi: sed in quo primo est corpus Christi, sequitur quod verum est dicere, quod ipsum est corpus Christi. Si ergo illa sunt idem instans, in eodem instanti est illud corpus Christi, et non est corpus Christi : ergo contradictoria sunt simul vera respectu ejusdem instantis: ergo contradi- ctio non est oppositio cujus non est medium secundum se, quod est contra philosophiam Aristotelis. Si autem sunt diversa instantia, et inter quelibet.duo est tempus : ergo tempus est post instans, in quo ultimo est panis, et ante instans in quo primo est corpus Christi : ergo in toto illo tempore intermedio, nec est panis, nee corpus Christi, quod falsum est.

Ad voc autem quidam volunt dicere', quod in veritate motus mensuratur tempore, et finis motus sine tempore: unde finis motus est motum esse, finis fieri factum esse : et ideo factum esse corporis Christi, mensuratur instanti : sed ultimum esse panis, cum hoc sit mutari, mensuratur tempore : tempus autem bene continuatur ad motum esse, ita quod nihil intercedit medium : et ideo dicunt,. quod ultimo est panis in tempore, sed nunc primo corpus Christi in nunc. Ad hanc rationem confirmandam etiam alia potest induci ratio : quia cum ex aere fit ignis, desiccatio aeris est cum motu : factum autem esse ignis, est terminus motus, et sine motu: ergo mensuratur diversis. Et similiter est transmutatio panis cum motu : sed factum esse corporis Christi sine motu est: et ideo unum mensuratur tempore, et aliud nunc ad quod continuatur tempus illud. Tertia ratio confirmans illud idem est hec quia in continuo permanente habente positionem in partibus, sunt duo termini in actu, scilicet primum punctum, et ultimum : et non est recipere actu penultimum punctum, vel id quod sequitur primum : quia illa non sunt nisi in potentia, et ubicumque designetur quantitas linez, ibi inter duo puncta erit linea, licet non possit signari nisi in puncto : ergo similiter erit insuccessivo continuo, quod est accipere nunc ad quod continuatur tempus ut ad terminum, et illud est in termino transsubstantiationis, in quo scilicet primo est corpus Christi : non tamen est accipere penultimum ante hoc, sed potius totum tempus usque ad illud nunc, in quo toto desinit panis, et hoc tempus continuatur ad nunc, et hoc non est inconveniens. Sic ergo dixerunt quidam, et bene esset dictum, ut videtur, de mutatione physica: sed ad propositum nihil valet, quod sic probatur : Supra jam probatum est, quod non est ibi mutatio quae sit fieri successive : sola autem talis mutatio mensuratur tempore, et non alia divina quae est in sacramento : ergo esset panis in ultimo instanti sine motu : ergo sicut verum est dicere in toto tempore et in quolibet instanti quod est post illud in quo primo fuit corpus Christi, quod ipsum est corpus Christi: ita verum est in quolibet instanti quod est ante ipsum, quod ipsum est panis. Et sic sequitur primum inconveniens. Item, Esse mensuratur nunc, sicut mutatio tempore : sed in toto tllo tempore non est nisi esse panis, et non mutatio aliqua : ergo in quolibet nune verificatur, quod est panis.

Ideo fuerunt alii qui dixerunt, quod in veritate panis est, et corpus Christi in uno instanti : sed tamen non sequitur contradictoria esse simul vera : quianon sunt secundum idem in instanti illo: quia instans illud est principium futuri, et sic in ipso est corpus Christi : et est finis preteriti, et sic in ipso est substantia panis. Quod autem hoc non sit verum, nec possit stare, sic. probatur : Quod instans est principium futuri, et finis preteriti, hoc non facit ipsum instans esse divisibile : sicut nec punctum quod accipitur - ut finis unius partis linew, et ut principium alterius. In illo ergo indivisibili secundum esse : aut hoc quod est in altari, est sub forma panis, aut sub forma corporis Christi, aut sub utraque, aut sub neutra. Si sub forma panis : ergo nihil ejus est quod sit sub forma corporis Christi. Prosatio. Detur enim, quod aliquid ejus sit in quo sit sub forma corporis Christi, sequitur tunc, quod instans sit divisibile, quod falsum est. Si ergo nihil ejus est in quo sit forma corporis Christi, non erunt in eodem instanti forma panis et forma corporis Christi, et sic illa positio est falsa. Si autem sub forma corporis Christi, per eumdem modum sequitur, quod nihil sit illius instantis in quo sit sub forma panis, et sic redeundum iterum quod in eodem instanti nihil sit sub forma panis et corporis Christi. Si autem sub utraque parte estin eodem instanti : ergo in uno in~ divisibili secundum esse accepto, possum dicere quod est panis, et est corpus Christi : ergo in ille est verum dicere, quod panis est corpus Christi, et e converso, quod falsum est : ergo in illo instanti non est sub utraque forma : ergo sub neutra, et hoc iterum falsum est: quia sic quandoque nec esset panis, nec corpus Christi, et materia quandoque esset sub nulla forma: quae omnia impossibilia sunt.

Ideo iterum sunt alii qui dicere presumunt, quod in veritate in. uno indivisibili est panis et corpus Christi : sed in uno indivisibili bene concedunt esse prius et posterius, dicentes quod est prius et posterius tempore, et haec non sunt in uno indivisibili : et est prius et posterius natura, et haec bene sunt in uno indivisibili : unde prius natura panis est, et posterius natura corpus Christi. Hoc autem confirmant duabus rationibus, quarum una est a simili: sint enim due linew sibi per longitudinem conjunctae eodem spatio, constat quod ille contingent se in puncto uno : et punctum illud refertur ad utrumque secundum prius et poste— rius natura. A simili dicunt hic : quia duo esse sunt, scilicet esse panis, et esse corporis Christi, quae se contingunt in uno indivisibili temporis,in quo unum cedit nen alii, sed in alterum sine omni mutatione media : et secundum prius natura est ibi esse panis, et secundum posterius est ibi esse corporis Christi. Alia ratio est : quia, sicut probatum est supra, in hoc sacramento nulla est mutatio, sed mutatum esse potius : et tamen sequitur necessario mutari : ergo praecedit mutatum esse, non tempore, sed natura so~ lum.

Sed quod iterum hoc nihil sit, videtur posse probari sic : Conjunctis duabus lineis in puncto, punctum scilicet spatii super quod conjunguntur, in veritate non’ efficitur propter hoc actu in continuo, sed tantum in potentia. Prosario. Conjunctis enim sic lineis, linea quidem consequetur, et continget lineam: sed quod punctum punctum sequatur, hoc est per accidens, quia non habet hoc nisi in quantum est terminus linee. Si ergo conveniunt ista in puncto per accidens, patet quod non signant per hoc aliquid punctum in continuo, quod per se sit tamquam locus in quo se contingent. Praeterea, Talem contactum non est possibile esse nisiin lineis mathematicis secundum Philosophum, qui dicit quod recto in quantum recto multa accidunt, ut tangere eneam spheram in puncto : non tamentangit hoc separatum rectum : nos autem querimus hic mensuram : sed esse nature panis est in ultimo, et corporis Christi in. primo : unde non videtur facere ad propositum. Item, Licet mutari precedat in quibusdam mutatum esse tempore, et in quibusdam natura tantum : tamen impossibile est intelligere, quod una sit mensura utriusque : ergo videtur, quod etiam hoc non sit simile. Item, Mensure differunt secundum mensurata : ergo esse panis mensuratur mensura congrua sibi : cum igitur sit corpus mutabile, mensurabitur tempore, vel nunc temporis : corpus autem Christi in esse suo cum sit immutabile, non mensurabitur tempore, vel nunc temporis : corpus ergo Christi in esse suo cum sit immutabile, non habebit ejusdem rationis mensuram : ergo mensurabitur nunc evi, vel evo : constat autem, quod illa non sunt idem : ergo nec in eodem nunc est esse panis, et esse corporis Christi, nec etiam ejusdem speciei in mensura, ut vi- detur. Item, Sine mutatione panis non transit panis in corpus Christi, sed mutatione ejas corpus Christi incipit esse hic : sed non est eadem mensura mutari, et non mutari : ergo ista non sunt in ra~ tione unius nunc, nec in ratione unius mensure. Et hoc concedebat qui me docuit.

Sed hoc iterum non videtur verum : quia dicit Philosophus in penultima propositione Causarum, quod inter esse cujus est substantia et actio in momento eternitatis, et esse cujus substantia et actio est in momento temporis, est medium, et est res cujus substantia est in momento aeternitatis, et actio ejus in momento temporis. Licet ergo corpus Christi immutabile sit quoad substantiam et accidentia, tamen mutabile est quoad locum sive mobile : constat enim, quod incipit esse hic : ergo hoc ipsum quod nunc est hic, et ante non fuit hic, aliquo mensuratur : et constat, quod non nune evi vel aeternitatis, quia illa sunt mensure eodem modo se habentium: relinquitur ergo, quod mensuratur nunc temporis. Et sic redit difficultas prime opinionis.

Ideo sunt alii magis profundantes sermonem, et dicentes, quod in tempore non omnino est, sicut in continuo habente positionem in suis partibus : et sequuntur in hoc Avicennam et Averroem : quorum unus in libro de Sufficientia, Averroes autem super ultimum caput quarti Physicorum dicit, quod in continuo quocumque habente positionem est accipere duo indivisibilia, quae actu sunt in continuo, licet non sint separata secundum esse, ut in linea est accipere duo puncta, et in superficie duas lineas : sed de tempore non est accipere nisi unum nunc, quod est tota essentia sive substantia temporis, licet non sit temporis esse : quia esse temporis est continuitas

prioris et posterioris in ipso nunc. Unde dicunt, quod accipiendo tempus in sua natura, non est accipere duo nunc, sed. unum solum. Si autem accipiatur prout est mensura motus, quem excellit tem- pus, sic possunt duo signari nunc, et inter illa est tempus, sicut in motu esse primum post quod est motus, et esse ul~ timum, hoc est accipiendo nunc prout est mensurans secundum esse primum et secundum esse ultimum. Et hoc modo dicunt, quod bene contingit signare duo nunc se consequentia, quando illa non sunt in eodem : sicut dicunt in linea non esse hisi unum punctum in quo linea terminatur actu, et penultimum non est accipere :si autem dividatur linea, tunc erunt duo se consequentia in duabus lineis : sic dicunt hic, quod in mensura ejusdem motus est accipere unum nunc in quo terminatur motus, et non est accipere penultimum illius motus propter motus indivisibilitatem : si tamen aliquis motus terminetur ad proximum nunc, tunc significatur in comparatione ad illum, et tunc erunt duo nunc in comparatione duorum terminorum duorum motuum, inter quae non est tempus medium. Sed in uno motu dicunt hoc esse impossibile, sicutin uno motu ante terminum motus non est nisi tempus usque ad terminum motus illius. Dicunt igitur isti sic, quod in duobus nunc est ultimo panis et primo corpus Christi: et hac duo sequuntur se, et non est incertum tempus medium : quia illud Philosophi accipitur de nunc signatis respectu ejusdem motus, et non de nunc signatis respectu ” duorum esse inter quae nihil continuat: Sed hoc mirum videtur esse : quaecumque enim ordinantur ad invicem secundum praecedere et subsequi, necesse est quod in aliquo se contingant. Si igitur - esse panis in quiete mensuratur uno nunc, et esse corporis Christi alio, oportet necessario aliquid continuans inter illa ponere, in quo unum transit in alterum : ille enim transitus non est esse panis, nec esse corporis Christi, ut videtur.

Soxutio. Puto, quod nulli harum opi- | nionum prejudicandum sit. Ego autem magis puto ultimam esse eligendam, et fere concordat cum illa quae est antepe- . nultima : quia ille due probabiliores sunt.

AD 1p autem quod contra hance ultimam objicitur, dicendum quod in veritate non est tertium in quo contingant, sive quo sit ille transitus, eo quod non fit hic transitus per modum motus de potentia ad actum, sed potius esse post esse, et actus post actum, et transitus non est nisi secundum rationem terminorum, et non secundum rationem medii quod est substantia motus vel mutationis : et tunc non discordat a penultima, nisi in hoc quod illa dicit secundum nunc esse evi: et multi dixerunt, quod unum est nunc evi et temporis, et secundum hoc solvendum est ad objectum quod contra factum est, quia Christum esse hic non dicit motum nec motus terminum, et ideo proprie non mensuratur nunc temporis, sed nunc evi, scilicet quia non est conjunctio prioris et posterioris in successione motus : sed si habet prius et posterius, hoc erit in ordine nature.

Pro aliis opinionibus respondeat quilibet pro libito, qui eligit aliquam earum.

Ad id autem quod primo queritur, Utrum transsubstantiatio sit subita, vel in tempore ? Dicendum, quod absque dubio subita est : quia multae derisiones sequerentur, si successiva esse poneretur.

Ad mw autem quod contra objicitur, per ea quae dicta sunt in questione de forma sacramenti, etin questione de virtute verborum, faciliter patet solutio.

Et dicendum ad primum, quod illa oratio non accipitur in vi orationis tantum, sed etiam in vi institutionis quae simplex et una est, et secundum quod refertur ad signatum et per illud ad Verbum increatum quod operatur in ea: et ideo licet successive*proferatur, non tamen successive operatur.

Ad aliud dicendum, quod nihil operatur cum ommnino non est: sed cum hee oratio referatur ad Verbum increa- tum, et ad institutionem, secundum virtutem operandi manet, licet transeat secundum actum prolationis, sicut dicit Augustinus super Joannem, quod vox transit, et verbum remanet etiam post prolationem.

Ad vLtimum dicendum, quod illud discretum quod est oratio quae est forma sacramenti, licet discretas habeat partes, tamen refertur ad alia quae non sunt discreta, scilicet ad signatum, et institutionem, et Verbum, et virtute illorum operatur secundum quod illa sunt in ora= tione prolata: et ideo non valet illa ob-- jectio quae procedit ac si illa oratio in prolatione operaretur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3