Articulus 4
Articulus 4
Quomodo haec transmutatio se habeat ad operationem nature, et mirabilium sive miraculorum ?
ARTICULUS IV,. Quomodo haec transmutatio se habeat ad operationem nature, et mirabilium sive miraculorum ?
Quarto queritur, Qualiter haec trans= mutatio se habeat ad operationem nature, et mirabilium sive miraculorum ?
1. Potentia enim obedientiae est in omni creatura ad voluntatem Creatoris. Potentia autem aliquid addit super essentiam. Ergo dispositio aliqua inest creatures qua hoc possit fieri. Licet ergo ex parte agentis non sit per naturam, tamen ex parte conversorum, scilicet panis et vini aliquid videtur habere de natura.
2. Item, Augustinus super Genesim vult, quod Deus tam rationes naturalium quam mirabilium indidit operibus creationis : ratio autem est ordinans ad formam aliquam: cum igitur ratio hujus conversionis fuerit in operibus sex dierum, est in materia corporum conversorum aliqua ratio quare hoc possit fieri : ergo aliquid habet de natura.
3. Item, Aut est secundum naturam, aut contra naturam. Si contra naturain, cum Deus naturam rationabiliter instituit: ergo veniendo contra naturam, venit contra suum institutum : ergo venit contra ordinem sue sapientiae et justitle: ergo venit contra seipsum, quod absurdum est. Si autem secundum naturam, tune habetur propositum, quod aliquid habet de natura.
1. Actus enim miraculorum potentia inest subjecto circa quod fit: quod patet cum cecus illuminatur. Visus enim potentia inest homini etiam per naturam: sed divino opere potentia restituitur corrupto organo. Et similiter de illo quod minus videtur, potentia pariendi inest virgini, et partus inest ei potentialiter : numquid ergo potest dici similiter, quod panis potentia sit corpus Christi? Et videtur quod sic per similia inducta.
2. Item, Quidquid actu fit aliquid, prius potentia fuit illud: panis autem transsubstantiatur in corpus Christi: ergo prius potentia fuit illud: sed quidquid potentia est aliquid, secundum eamdem potentiam manentem in subjecto subjicitur illi: panis autem potentia est corpus Christi: ergo secundum subjectum est potentia subjectiva forme corporis Christi: ergo materia panis manet in corpore Christi, quod absurdum est, et negatur in Littera. Progpatio prime: quia cum aer fit ignis, subjectum ejusdem potentia quod est materie aeris, manet in igne. Et similiter est de omnibus tam naturalibus, quam mirabibus. Secunda autem supponitur ab adversario. :
Soxtutio. Ut mihi videtur, non oportet hic multum immorari: quia ego concedo, quod illa transsubstantiatio non est naturalis nec miraculosa, sed mirabilis: quia miraculum est quod fit praeter spem, et hoc est arduum insolitum: istud au- tem non fit praeter spem, imo fit cum spei certitudine: quia certificatur spes ex verbis Domini: et ideo etiam non est insolitum, eo quod vi verbi Domini habetur usus et cursus illius operationis, sicut vi nature certificatur et frequentatur cursus nature : relinquitur ergo, quod sit opus mirabile, eo quod nos cognoscendo etoperando, non possumus in illud, cum tamen speremus illud solitum nobis ex vi sermonis Domini.
Ad 1p ergo quod primo queritur, dicendum videtur, quod nihil omnino habet de natura nec ex parte materia, nec ex parte agentis, quia materia est panis et vinum, agens autem verbum.
Ad id autem quod objicitur de potentia obedientiae, dicendum quod potentia obedientiae nihil addit super rei substantiam : cujus probatio est: quia si aliquid addit, cum res et substantia rei secundum naturam sit prior illo, potest abstrahi per intellectum substantia rei ab illo addito: abstrahatur ergo : tunc potentia obedientiae non erit in re illa: ergo non potest fieri de ea quod Creator vult, quod est heresis :igitur relinquitur, quod res substantialiter sit potentia, quidquid vult Creator. Unde prima objectio processit ex falsis.
Ad aliud dicendum, quod rationes ille prout ad miraculum referuntur (ut dicit Augustinus) non sunt in re quod sic fiat, sed ut de quo possit fieri: non enim habuit prima conditio ut de costa fieret mulier, sed potius ut de ea fieri posset. Unde ratio ista non ponit aliquam dispositionem super rei substantiam, sed ordinem tantum ad voluntatem Creatoris.
Ad Atiup dicendum, quod. illa divisio non est sufficiens : quaedam enim nec secundum naturam sunt, nec contra naturam sunt, sed supra naturam, scilicet omnia in quae natura non potest nisi obediendo: et tale est illud, et alia miracula.
Ad id autem quod objicitur primo, dicendum quod hoc non est nisi in quibusdam miraculis, et differenter : quia si potentia ad actum miraculi datur subjecto, tunc actus manet subjecto conjunctus per potentiam datam. Si autem manet in subjecto opposita dispositio ad actum, subjectum est sub actu sicut potentia indisposita, et ideo est tunc miraculosus actus, ut in partu virginis manente virgine: hic autem nec subjectum manet, nec dispositio aliqua, sed est mutatio a tota substantia subjecti, ut prius est habitum : et ideo illud est mirabile supra omnia mirabilia.
Ad aliud dicendum, quod haec propo- sitio est falsa, Quidquid sit aliquid quocumque modo, prius potentia fuit illud : dicit enim Commentator super IX Metaphysice, quod nihil est potentia in aliquo proprie loquendo, nisi quod uno motore educitur de illo, uf haec faba in semine fab, quia movente calore solis, educitur de illo, et ideo in semine est potentia, non in terra. Et verum est, quod ipse loquitur de potentia propinqua : sed hoc*etiam de remota falsum est: quia in natura non est aliquid de potentia materiali, quod non habeat aliquam potentiam unam in natura agentem et complentem et educentem illam potentiam materialem ad actum : et hoc non est ita: quia nec substantia manet, nec aliquid: et ideo falsum est quod proponit.
On this page