Articulus 5
Articulus 5
An mutatio quae est in sacramento Eucharistiae, sit similis mutationi quae dicitur augmentum ? et, An adjuncta sit ei loci mutatio ?
ARTICULUS V. An mutatio quae est in sacramento Eucharistiae, sit similis mutationi quae dicitur augmentum ? et, An adjuncta sit ei loci mutatio ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, C, circa initium, "Quod ergo corpus Christi, panis mutatione, etc."
Videtur enim ex hoc quod ista mutatio non sit similis mutationi quae est augmentum : quod est 1. Contra Damascenum, qui dicit, quod est similis.
2. Sed hoc iterum videtur falsum per hoc quod dicit Philosophus, quod augmentum est preexistentis magnitudinis additamentum : magnitudini autem Christi non est additio aliqua: ergo non habet similitudinem cum augmento.
3. Praeterea, Philosophus dicit, quod ubi est augmentum, augetur totum secundum formam, licet non totum secundum materiam: et hoc iterum non convenit hic: quia Christus in forma non augetur.
4. Item, Ubi est augmentum corporis, oportet quod illud quod auget sit potentia.caro quanta, ut dicit Philosophus : panis non est potentia caro quanta Chri~ sti: ergo non auget: non ergo ista transsubstantiatio habet similitudinem cum augmento, sicut Damascenus dicit. velle Damascenus, quod non est similis in omnibus augmentatio, sed in hoc tantum quod augmentatum est ita quod augens convertaturin id quod ante existit secundum formam et speciem, quia in corpus convertitur auctum quod prius erat: et ita hic panis convertitur in id quod prius erat secundum formam et esse, quia in corpus Christi. Si, inquam, sic dicas. Contra: Nutrimentum etiam convertitur in preexistens, et non est potentia nisi substantia nutriti, et non potentia quanta : augmentum autem quod convertitur in preexistens est potentia caro, et quanta: ergo magis illa transsubstantiatio assimilatur nutrimento quam augmento, ut videtur: et ideo male assimilat eam augmento Joannes Damascenus.
Videtur enim, quod sic: 1. Omni enim augmento est adjuncta quedam loci mutatio secundum quod mutatio loci dicitur in majori loco esse quam prius : sed ista transmutatio similis est augmento, ut dicit Damascenus : ergo ei adjuncta est loci mutatio.
2. Item, Loci mutatio accidit illi quod est ubi non erat prius : ex transsubstantiatione autem fit corpus Christi ubi non erat prius: ergo transsubstantiationi adjuncta est loci mutatio.
3. Item, Quod non est essentialiter. ubique, si debet essentialiter esse ubi non erat prius, necesse est quod veniat illuc per motum qui est loci mutatio: corpus autem Christi non est ubique essentialiter : ergo si debeat esse in loco ubi non erat prius, necesse est quod veniat illuc per motum qui est loci mutatio.
2. Item, Quidquid movendo mutat locum, accedendo ad locum ubi non erat prius, recedit a loco ubi erat prius: sed corpus Christi non recedit a loco in quo erat prius: ergo nec movetur localiter ad locum ubi prius non erat. Prima patet per se. Secunda supponitur a fide et Littera: quia non recedit a ceelo, quando est in altari : ergo nec per hoc quod est in uno altari, minus est in alio.
Sorvutio. Dicendum videtur sine priejudicio, quod non satis congrue potest assimilari ista transsubstantiatio alicui motui vel transmutationi qua est secundum naturam : sustinendo tamen quod dicit Damascenus, dici potest, quod in augmento est quod auget, et quod augetur: ex parte autem augentis est corruptio secundum substantiam augentis, quia necesse est quod formam propriam amittat et assimiletur ei quod auget. Unde ex parte illa nulla est similitudo. Ex parte autem augmentati sunt multa : secundum terminos motus est quantitas imperfecta, et perfecta, et iterum ex parte illa non est similitudo. Et etiam est ibi quod ad se converso dat formam et speciem prius existentem, et quoad illud solum est similitudo, ut dicit Damascenus.
Ad aliud dicendum, quod nutrimentum restituit deperditum et sanat indigentiam, et ideo nutrimento non poterat congrue comparari : augmentum autem est ad perfectionem corporis secundum quantitatem debitam, et illi comparatur secundum aliquid : tamen puto, quod illa auctoritas Damasceni non sit extendenda : quia tutius est dicere, quod nulli motui vel mutationi assimilatur.
Ad 1LLup autem quod ulterius queritur, Si habeat loci mutationem adjunctam ? Dicendum, quod nullo modo.
Ad primum autem objectum contra, dicendum quod non est hic augmentum, licet sit aliquid simile augmento quoad aliquid.
Ad aliud dicendum, quod hoc non sufficit ad loci mutationem, quod aliquid sit ubi non erat prius: sed oportet cum hoc quod etiam recedat a loco in quo erat prius : et hoc non est hic, sicut patet in objecto facto in contrarium.
On this page