Articulus 6
Articulus 6
An istae locutiones sint concedende, Panis potest esse corpus Christi : Panis mutatur in corpus Christi: Corpus Christi fuit panis: Panis erit corpus Christi ?
ARTICULUS VI. An istae locutiones sint concedende, Panis potest esse corpus Christi : Panis mutatur in corpus Christi: Corpus Christi fuit panis: Panis erit corpus Christi ?
Haec questio utilis est, Quae locutiones sunt concedende in hujusmodi transmutationis sermone, et quae non ?
Subjiciantur autem exempla de quatuor modis loquendi qui extrahuntur in Littera : et primo de locutionibus cum verbo copulante potentiam cum recto apponente, ut, Panis potest esse corpus Christi. Secundo, cum verbis notantibus motum vel mutationem cum recto vel obliquo, ut cum dicitur, Panis fit corpus Christi, vel, Panis mutatur in corpus Christi. Tertio, de his quae fiunt cum prepositione, utcum dicitur, De pane fit corpus Christi. Quarto et ultimo, de his in quibus sunt verba substantiva secundum differentiam temporis quae sunt preteritum et futurum.
Videtur quod sit vera : quia 1. Ita dicit Ambrosius : "Quod est panis, ex consecratione potest esse corpus Christi."
Item, Panis mutatur in corpus Christi : quidquid autem in aliquid mutatur, potest esse illud : ergo panis pot~ est esse corpus Christi.
SED CONTRA : 1. Duplex est potentia, scilicet materialis, et activa : constat autem, quod potentia activa panis non potest esse corpus Christi: nulla potentia est in pane quae possit panem facere corpus Christi: ergo relinquitur, quod sit potentia passiva. Sed contra: Nulla est potentia passiva quae per aliquam activam compleri non possit in natura: ergo si potentia passiva ad corpus Christi est in pane, aliqua activa naturalis complebit eam, quod falsum est.
2. Item, Appetitus potenti materialis terminatur in actu illius potentie, quando habet eum : nullus autem appetitus est substantia panis ad formam substantialem Christi,cum materia panis non possit natura consequi talem : ergo potentia materialis non est in pane ad corpus Christi: ergo haec est falsa, Panis potest esse corpus Christi.
2. Item, Damascenus: "Christus fecit ea, scilicet panem et vinum, corpus suum et sanguinem :" sed quod Christus fecit, hoc quandoque fiebat: ergo tunc verum erat dicere, Panis fit corpus Christi.
3. Item, Damascenus: "Interrogas causam, qualiter panis fit corpus Christi? respondeo ego tibi, quod Spiritus sanctus supervenit, et facit hoc." Ex hoe accipitur primo in questione, quod panis fit corpus Christi : et iterum secundo in responsione quae supponit hoc quod est quesitum.
SED CONTRA : 1. Quod fit, nisi fieri in infinitum sit, quandoque terminatur ad factum esse : ergo quandoque verum est dicere, Corpus Christi factum est de pane, quod falsum est, quia factum est de purissimis sanguinibus gloriose Virginis, ut dicitur in Liltera. ,
2. Item, Quod fit, quando factum est, illud est quod est factum: sed panis fit corpus Christi : ergo cum corpus Christi factum est, possumus dicere, quod panis est corpus Christi, et hoc est falsum.
3. Item, Quod fit ab alio, dispositiones recipit ab eo transmutantes substantiam vel formas accidentales: ergo si panis fit, prius disponitur ad transmutationem : et hoc jam ante negatum est in questione de transmutatione ista.
4. Item, Fieri vult| habere subjectum ut naturam quae maneat in utroque terminorum transmutationis : hoc autem hic non esse supra probatum est.
Contra secundam autem locutionem jam prius objectum est ubi quaesitum erat, Utrum aliqua mutatio sit in sacramento isto ?
SED CONTRA : 1. Quidquid fit de alio, aut est novum, aut aliquod novum fit circa ipsum: sed corpus Christi nec est novum, nec aliquid novum fit circa ipsum : ergo corpus Christi non fit de aliquo: ergo non tit de pane.
2. Praeterea, Si vera esset, sequeretur supra habitum inconveniens : quia quod fit de aliquo, ipso facto, de illo verum est dicere, quod ipsum est factum de illo: ergo de corpore Christi facto de pane verum est dicere, corpus Christi factum est de pane, quod falsum est, cum non sit factum nisi de sanguine glorios Virginis.
Videtur enim, quod sint verae : quia 1. Dicit Ambrosius : "Quod erat panis ante consecrationem, est Jam corpus Christi post consecrationem."
2. Item, Augustinus in libro Sententrarum Prosperi : "Fideliter fatemur panem esse et vinum ante consecrationem quod natura formavit, post consecrationem vero carnem Christi et sanguinem quod benedictio consecravit."
3. Item, Augustinus in libro de 7rinitate: "Corpus Christi dicimus illud, quod ex fructibus terre acceptum, et prece mystica consecratum sumimus in memoriam Dominic passionis *." Et est in Litlera. Ergo videtar, quod non tantum cum praeterito et futuro sit, sed etiam cum presenti verum sit dicere, Panis est corpus Christi.
Sed contra hoc objicitar : Cum dicitur, Quod fuit panis, est corpus Christi, etc., ly gaod est relativum identitalis : ergo vult habere eamdem substantiam in antecedente et consequente: sive autem illa sit forma, sive materia, sive compositum, semper locutio est falsa: ergo omnes ille sunt simpliciter false.
Soturio. Sine prejudicio hic videtur dicendum, quod illae de quibus primo queritur, omnes false sunt, precipue absolute, propter illam propositionem, quod cujus est potentia, ejus etiam est actus : unde si esset potentia nature, esset etiam actus nature. Et ideo pro regula ab antiquis Doctoribus ponebatur in hac scientia, quod locutiones de transsubstantiatione cum hoc verbo potest, et recto sequenti, omnes sunt false : et si inveniuntur a Sanctis, non sunt extendendx, sed glossande.
DicenpuM ergo ad primum, quod Ambrosius non dicit simpliciter, Panis potest esse corpus Christi, sed potest esse consecratione divina: et hoc est idem, quod potest potestate operante in sacramento : et hoc verum est: quia propter determinationem ly polest copulat non potentiam materialem vel activam panis, sed potius divinam, cujus est uti creatura ad libitam.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si panis mutetur in corpus Christi, quod possit esse corpus; Christi : tus enim non infert potentiam, quando actus sequens est ejusdem cujus est potentia praecedens : et hoc non est hic verum: sicut etiam non sequitur, Virgo peperit, ergo Virgo potuit parere sine determinatione : sed si determinetur sic, Virgo potuil parere potentia divina, vel hujusmodi, tune sequitur, quia tunc potentia et actus retorquentur ad idem.
Ad id quod secundo queritur dicendum, quod prima falsa est, haec scilicct, "Panis fit corpus Christi :" quia flerz copulat factionem circa aliquod subjectum, et dicit aliquid novum: et neutrum horum competit transsubstantiationi. Si autem invenitur in auctoritate in Litlera, et in Damasceno, solvendum est, ita quod feri dicat transsubstantiari, et rectus mutetur in obliquum, ut sit sensus, Panis fit corpus Christi, id est, panis transsubstantiatur in corpus Christi, quod facit Spritus sanctus, secundum quod genus faciendi copulat quemcumque modum faciendi, et non physicam tantum actionem. Et per hoc patet solu~ tio ad primum.
Ab sEcuNDUM autem videtur dicendum, quod concedi debet, quia ly mutatur in sacra Scriptura multiplicem copulat mutationem : sunt autem plures mutationes in sacra Scriptura non habentes subjectum : et tune praecipue concedenda est, quando obliquus determinat verbum potest, ut dicatur, Panis mutatur in corpus Christi, et tunc mutatur dicit mutationem quae est transsubstantiatio.
Ad 1 quod tertio queritur, videtur mihi sine preejudicio loquendo, quod plures rationes habet quare non est concedenda : sed propterea quod non habemus verba quibus mysteria Dei profera~ mus, haec a Sanctis multoties invenitur et a Doctoribus concessa_ sub illo sensu, quod ly de prepositio non notat materiam, ut cum dicitur, de ferro fit cultellus : nec potestatem, ut cum dicitur, Filius Virginis est de Spiritu sancto : sed potius notat tantum ordinem terminia quo est transsubstantiatio, ut cum dicitur, de mane fit meridies. Et quod verbum fiendi non copulat fieri, sed potius mutationem divinam talem que hic competit, id est, cui nihil subjicitur, quae est a tota rei substantia in totam substantiam alterius rei sine mutatione illius.
Et per hoc patet solutio ad totum, quod contra illas locutiones queritur. Et idem judicium est de illa, Ex pane fit corpus Christi : sed si diceretur, A’ pane fit corpus Christi, falsa esset : quia dicit causam efficientem.
Ad id igitur quod quarto queritur, dicendum quod absque dubio omnes ille absolute false sunt propter hance regulam : Quidquid est verum de preterito, fuit ad hoc presens in quo verificabatur : unde si corpus Christi fuit panis, necesse est ad hoc presens fuisse, in quo verum fuit dicere, Corpus Christi est panis : et quidquid erit verum in futuro, necesse est ad hoc presens fore in quo verum est dicere, Panis est corpus Christi : quorum utrumque falsum est. Unde tales locutiones absolute sunt false et negandz.
Ad id autem quod objicitur, dicendum quod relativum non refert ibi substantiam eamdem, sed potius diversas sub eisdem accidentibus, afficientibus quidem primam et continentibus, continentibus autem secundam et non afficientibus. Unde cum dicitur, ld quod est panis ante’ consecrationem, est corpus Chrisli post consecrationem, sensus est, sub illo sub quo erat panis ante consecrationem, est corpus Christi post consecrationem : sicut paulo ante dicit Magister quod in talibus locutionibus utuntur Sancti tropo, quo solent res significantes rerum sortiri vocabula quas significant. Et hic tropus a Donato dicitur metonymia.
On this page