Text List

Articulus 7

Articulus 7

An panis in consecratione annihiletur, aut in prejacentem materiam redigatur ?

ARTICULUS VII. An panis in consecratione annihiletur, aut in prejacentem materiam redigatur ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, D, "Quidam vero sic dicunt conversionem illam, etc."

Hee enim questio est valde utilis de collatione harum trium opinionum, quas Magister tangit in Litlera.

Quia vero de una illarum omnes precedentes questiones sunt, scilicet quod panis non manet, neque annihilatur, sed fit transsubstantiatio a tota substantia panis in totam substantiam Christi : ideo de hac nihil amplius dicemus : sed de secunda et tertia faciemus questionem.

Quia vero secunda dicit panem aut annihilari, aut in prejacentem materiam converti, ideo queratur de illa.

Et videtur, quod sit verissima ista, et minus habens difficultatis, sic : 1. In hujus sacramenti transsubstantiatione id quod modo est panis, jam non erit panis, nec simpliciter, nec aliquid illius panis remanebit : quidquid autem nec simpliciter manet, nec aliquid ejus, aut annihilatur, aut in prejacentem materiam convertitur. In aliis transmutationibus naturalibus hoc possumus videre, scilicet cum ex aere fitignis : si enim nihil aeris maneret in igne, nee in aliquo alio corpore, esset ipsa mutatio idem quod annihilatio aeris. Sed nihil panis manet in se, vel in corpore Christi. Ergo videtur, quod transsubstantiatio sit idem quod panis annihilatio.

2. Item, Quidquid ibi est terminus mutationis a quo, quod in nulla ratione cause se habet ad. id in quod est transmutatio, non salvatur in se, nec in illo in quod transmutatur : panis autem sic se habet ad corpus Christi : ergo nec in se salvatur, nec in corpore Christi : ergo aut annihilatur, aut convertitur in aliud.

3. Item, Idem est nihil quod non ens absolute : sed transsubstantiatione facta, hec est falsa, Panis iste est ens.: ergo ejus contradictoria est vera, Panis iste non est ens: ergo et ista, Panis iste est non ens : quia negativa de infinito pradicato, equipollet affirmative etiam de predicato infinito : ergo panis est nihil : et hoc fit per transsubstantiationem : ergo per transsubstantiationem annihilatur.

4. Item, Generatio succedens corruptioni non tollit corruptionem precedentem : ergo etiam existentia corporis Christi in altari postquam non fuit, non tollit desitionem panis praecedentem : ergo videtur, quod panis desinat esse : ergo annihilatur.

5. Item, Cum dicitur, De nihilo fit aliquid, ibi preepositio non notat nisi ordinem : et similiter cum dicitur, De pane fit corpus Christi : ergo de re panis nihil manet in succedenti pani, et non manet in alio : ergo annihilatur.

6. Item, Uniuscujusque substantiae est aliquis actus proprius : ergo non existente illo actu nihil existit de substantia : sed proprius actus panis qui est reficere corpus, non manet : ergo nec substantia : substantia autem non manens, nec secundum formam, nec secundum materiam, nec secundum compositum, annihilatur : ergo substantia panis annihilatur.

7. Item, Omnis res cadit in nihilum, cujus esse non conservatur : sed esse panis hic non conservatur : ergo substantia panis cedit in nihilum,

8. Item, Ponamus quod universum sic convertatur ut panis, universum nec in se, nec in Christo est aliquid vel Christus : ergo universum est annihilatum : ergo a simili etiam panis est annihilatus.

9. Item, In omni transmutato in quo aliquid manet, est productio alicujus : sed in hac transmutatione nihil novi producitur, ut supra probatum est sapius : ergo nihil manet de transmutato : ergo nihil de pane : ergo annihilatur.

Sed contra hoc objicitur : quia 1. Deus non est causa destructionis alicujus nature : ergo pracipue in sacramento pietatis maxim non destruit creaturam aliquam : ergo non annihilabit panem, sed continebit eum in esse.

2. Item, Quidquid convertitur in aliquid, eo ipso impossibile est converti in nihilum, quia nih! et aliquid ad modum contradictionis opponuntur : substantia vero panis convertitur in aliquid, quia in corpus Christi : ergo impossibile est eam converti innihilum : ergo non annihilatur.

Solutio. Dicendum videtur, quod substantia panis non annihilatur : et tamen nec in se manet, nec in aliquo sui in Christo. Hac autem opinio videtur esse consona verbis Sanctorum : unde quamvis sit minus intelligibilis, tamen eligenda mihi videtur propter sanctos Patres, quorum inspirata revelatio praejudicat arguinentis quae possunt fieri contra hanc materiam.

Dicendum igitur ad primum, quod non sequitur : si id quod modo est panis, nec simpliciter, nec secundum aliquid sul maneat, quod annihiletur. Et est fere una responsio ad omnia, scilicet quod res mutatae manent secundum exigentiam sue mutationis : in mutatione enim quae est de subjecto ad subjectum, manet subjectum, et non accidens : manet autem subjectum secundum materiam et formam et totum compositum ex illis : in mutatione autem quae est de non subjecto ad subjectum, vel de subjecto ad non subjectum, sicut est generatio, et corruptio, manet materia, sed non forma substantialis vel accidentalis. Sed in ista mutatione qua est de tota natura et substantia subjecti in totam substantiam alterius subjecti, manet quidem accidens, sed nihil de substantialibus : sed est aliud secundum quod est corpus Christi factum per transsubstantiationem, et ideo non est conversum in nihilum.

Ad wens dicendum, quod non est simile de aliis transmutationibus ad istam: quia aliae transmutationes sunt a tota substantia, sed manente ad minus materia: hic autem est mutatio a tota substantia in totam substantiam alterius.

Ad aliud dicendum, quod illud non sequitur, quod in nulla ratione causae se habet, etc., quod in nihil convertatur : hoc enim verum est in his quae faciunt transmutationem et sunt imperfecta ad augendum : Dominus autem hic transmutavit, et ideo ipse sine aliqua causa convertit unum in aliud per seipsum : et ideo non annihilatur.

Ad aliud dicendum, quod panis non est ens post transmutationem, sicut ignis non est ens post corruptionem : et non sequitur, quod sit annihilatus, quia est in aliud conversus : unde ad diminutionem procedit illa ratio : deberet enim addi, non est ens et non est in aliud conversus : ergo est nihil, vel est non ens.

Ad aliud dicendum, quod sicut generatio sequens non tollit corruptionem preecedentem : ita nec adventus corporis Christi in altari, tellit transsubstantiationem panis : sed non infert desitionem in esse, quoniam non est idem transsubstantiari et desinere esse.

Ad aliud dicendum, quod licet prepositio de non notet nisi ordinem, non tamen infert annihilationem : quia illius est causa, quia conversio est a tola substantia in totum corpus Christi: et ideo quia est tota substantia, non potest dicere materiam : et quia est in totam, non potest esse annihilatio. = _

Ad aliud dicendum, quod actus proprius substantia panis non manet, quia nec substantia panis : sed non sequitur, quod sit annihilata, eo quod est in aliud conversa, et illius actus invenitur, qui est reficere mentem.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de re cujus esse in nullo conservatur, nec in aliquid transmutatur : et ideo diminute proponitur, quando dicitur, res cedit in nihilum cujus esse non conserva- tur: hoc enim est falsum in omni transmutatione substantiali: unde patet, quod hoc argumentum non valet.

Ad aliud dicendum, quod facta tali positione, non sequitur universum annihilatum esse, eadem de causa quae dicta est, scilicet quia est in aliud conversum : et inde non sequitur, non manet in se nec in aliquo sui : ergo est annihilatum : sed sequitur : ergo est annihilatum, vel tota substantia conversa est in aliud.

Ad aliud dicendum, quod hoc non sequitur nisi de illis transmutationibus que non sunt a tota substantia, sicut sepius supra dictum est : quod enim mutatur a tota substantia in totam substantiam alterius preexistentem, non annihilatur, nec manet, nec aliquid novum in tali mutatione producitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7