Text List

Articulus 8

Articulus 8

An in sacramento Eucharistiae cum corpore Christi maneat substantia panis ef vint ?

ARTICULUS VIII. An in sacramento Eucharistiae cum corpore Christi maneat substantia panis ef vint ?

Secundo queritur de tertia opinione quam tangit, ibi, D, circa initium ; "Alii vero putaverunt ibi substantiam panis et vini remanere, etc,"

Illa vero opinio probabilior videtur inter omnes : quia 1. De natura et ratione corporis dictum est, cum sit gloriosum, quod potest esse cum quolibet alio corpore, et in eodem loco : ergo etiam cum pane potest esse sub eisdem accidentibus, et sub eodem loco: cum ergo maneat effectus panis qui est cibare corporaliter, videtur quod nihil probabilius possit dici, quam quod corpus Christi sit cum pane et in eodem loco.

2. Item, Non est intelligibile qualiter accidens secundum esse acceptum sit sine subjecto : constat autem, quod ibi est accidens secundum esse, quia videtur album et rotundum, et tangitur durum : ergo illud accidens erit in aliquo sicut in subjecto : non autem in corpore Christi: ergo in substantia panis : oportet ergo substantiam panis manere.

3. Item, Ex hoc minor occasio derisionis sequeretur infidelibus, cum ipsi non credant hoc sacramentum, propterea quod vident et tangunt substantiam aliquam, quae non est corpus Christi quia nutrit corpus materiale : ergo videtur, quod hoc probabilius dicatur quam aliquod aliud.

4. Praeterea, Forma accidentalis non dividitur nisi per accidens : sed constat, quod ibi aliquid dividitur : ergo illud divisum per se non potest esse forma accidentalis tantum : ergo aliqua substantia cui innititur : ergo videtur, quod ibi maneat substantia panis.

5. Item, Si destruitur substantia panis, aliquid erit eam destruens : aut ergo corpus Christi, aut Deus, aut aliquid agens in contrarium. Non corpus Christi : quia hoc non venit ad destruendum, cum possit esse in eodem loco. Similiter non destruit eam Deus : quia Deus conservator rerum est, et non destructor. Ita videtur, quod per nihil agens in contrarium destruatur : quia tune non manerent accidentia : panis enim non ratione substantiae pateretur a contrario, sed ratione formarum : quia substantiae nihil est contrarium. Ergo cum nihil destruat substantiam panis, videtur quod ipsa substantia panis maneat.

SED CONTRA : 1. Si substantia panis manet :. tunc falsus est sermo Domini, dicens, Hoc est corpus meum +: quia tunc substantia panis per sua accidentia oculis subjecta demonstratur per pronomen. .

2. Praeterea, In Littera plures auctoritates inducuntur ad hoc quod nulla substantia est ibi, nisi tantum substantia corporis Domini : ergo non est ibi substantia panis.

3. Item, Si dicitur ibi manere substantia panis : ergo afficientia ipsum accidentia ducunt intellectum in substantiampanis : ergo non ducunt in corpus Christi invisibile : ergo non habent ibi rationem signi quae exigitur in sacramento, quod est inconveniens : ergo oportet dicere, quod haec opinio sit falsa.

Solutio. Dicendum, quod ista opinio his. rationibus multis et fere omnibus falsa videtur, sicut et secunda : tamen cum prima sit fere omnium et totius Kcclesie : secunda habet adhuc’ aliquos defensores : tertia autem, ut puto, nullum.

DicenpuM ergo ad istam, quod non manet substantia panis.

Ad primum autem quod est contra hoc, dicendum quod licet corpus gloriosum et precipue corpus Domini possit esse cum pane in eodem loco, tamen ratio sacramenti, non ratio loci repugnat, et hujus causa tacta est in opponendo in contrarium : quia accidens non duceret nisi in substantiam propriam, et sic caderet a ratione signandi. Si autem objicitur similiter de aliis sacramentis, in quorum materiis substantia manet, supra quidem mota est questio, et solutio quaedam data, in qua concordant plures Doctores. Sed tamen potest dici sine prajudicio, quod in aliis sacramentis ratio signandi sumitur a proprio actu substantiae quae est materia sacramenti : sicut in aqua baptismi est actus abluendi, et in chrismate actus ungendi, etc. Unde cum talis actus non sit sine substantia, oportuit manere substantiam in aliis. Hic autem ratio signandi non sumitur ab illo actu, sed potius a formis panis accidentalibus : et ideo non oportuit manere substantiam.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est intelligibile, qualiter accidens secundum esse maneat ad usum nature : sed ad usum ostensionis operis Dei bene est intelligibile : quia sic continetur in esse a Deo operante opus illud, non in virtute subjecti: et hoc in sequenti distinctione discutietur.

Ad aliud dicendum, quod occasio derisionis tollitur per hoc quod aut forme ille habent actus quosdam panis in sacramento, et in corpus transeundo, aut substantia redit post desitionem formarum, ut quidam dicunt. Cum ergo hoc exigat essentia sacramenti, et preclusa sit satis impietas, non oportuit manere substantiam panis.

Ad aliud dicendum, quod illa objeclio procedit ac si ipsa substantia per se dividatur : et hoc falsum est : sed potius cum sola substantia esset indivisibilis, ut dicit Philosophus, sed quanta dividi potest, bene conceditur, quod quantitas manet, ratione cujus aliae forme situales, ut albedo, et sapor, dividuntur.

Ad uttimum dicendum, quod illa objectio supponit, quod substantia panis destruatur per annibilationem : et hoc probatum est non esse verum in disputatione preecedentis opinionis *.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8