Articulus 9
Articulus 9
An hora immolationis apertantur coeli ? et, Ad quid coeli sunt aperti ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, in medio : "Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa tmmolationis hora, etc."
1. Sicut enim supra habitum est, cor= pus Christi incipit esse in altari sine motu locali : ergo non est necesse ad hoc ccelos aperiri, quod veniat in al-+ tare.
2. Item, Posito etiam quod locali motu veniret, non oporteret ccelos aperiri : quia transeundo per ccelos, cum ceelis esset in eodem loco.
Non enim panis qui imus est, sociatur corpori Christi, sed transsubstantiatur in illud, cum societas non sit nisi inter diversa conjuncta, aut secundum locum, aut secundum effectum.
Visibilia enim sunt in substantia panis et vini, invisibilia corpus Christi et sanguis : et constat, quod ex his non fit unum quid : ergo videtur male dicere.
Praeterea, Quae necessitas est, quod rapitur in celum consociandum, cum in altari ipso sit veritas corporis Domini nostri Jesu Christi.
Sotvutio. Dicendum, quod cceli dieuntur hic aperiri quoad presentiam virtu- tis celestis operantis in sacramento : et hoc est nobis ceelos aperiri : sicut frequenter accipitur in sacra Scriptura, quando aliquid ceeleste ostenditur, sicut Ezechiel. 1, 1, et Matth. 11, 16.
Ad aliud dicendum, quod uniri dicuntur species visibiles : et corporis mystici membra : et hoc ut sint unum sacramentum cum corpore Domini : et cujusmodi unum sint, hoc superius determinatum est. Quoad membra autem est specialis effectus unionis membrorum ad caput.
Er rer noc patet solutio ad sequens : quia visibilia sunt species, et invisibilia sunt corpus et sanguis, ex quibus fit unum in esse relationis in sacramento.
Ad aliud dicendum, quod raptus competit membris secundum eflectum specialem unionis ad gloriam corporis. Christi, secundum quam apparet in ce#- lo. Et ideo licet in altari sit essentialiter, tamen Ecclesia non querit ad ipsum rapi per unionem secundum quod est in altari, sed potius prout est in celo.
On this page