Divisio Textus
Divisio Textus
"Sub alia autem specie tribus, etc." In hac distinctione incipit pars illa in qua agitur de transubstantiatione ex par- te eorum quae transmutantur, scilicet substantia panis et vini.
Et dividitur pars illa in tres partes : in quarum prima tangit causas quare sub alia specie, quam sub propria dedit corpus suum. In secunda autem tangit quale corpus dedit, ibi, D, § 2: "Corpus vero tale dedit, quale tunc habuit, etc." In tertia vero tangit modum remanendi qui accidentibus competit, ibi, E, "St autem queritur de accidentibus, etc."
On this page