Articulus 1
Articulus 1
Quare Christus sub alia specie quam propria dedit corpus ?
Et primo de prima queritur, Quare sub alia: specie dedit corpus suum ? Ut fides haberet meritum: quia, ut dicit Gregorius, "Fides non habet meritum, etc."
1. Si enim haec causa vera est, sequitur quod quodlibet aliud sacramentum sub alia specie debeat contineri, quam sub ila in qua salvatur sua essentialis veritas: sed hoc est falsum: ergo ratio illa non valet.
2. Praeterea, Tunc peccarent omnes illi qui rationem assignare queruni de credendis: quia tollunt meritum fidei, ut videtur.
3. Praeterea, In quolibet irrationali posset dici, quod esset credendum, et non esset querenda ratio : quia si ratio queratur, evacuatur meritum fidei.
4, Praeterea, Videtur quod sub eadem specie debuit tradi corpus: sub eadem enim specie magis excitaret devotionem : devotio autem est samme necessaria ad meritum fidei: ergo videtur, quod sub eadem specie tradi debuit. -
5. Item, Minus elongatum est signum continens veritatem a veritate, quam si- gnum non continens et signans tantum : signum sacramenti nove legis continet veritatem et signat eam, signum autem Veteris Testamenti signat, et non causat: ergo minus debet elongari novum, quam vetus : sed signum sacramenti veteris legis erat in eadem specie cum Eucharistia, quia erat corpus et caro agni Paschalis : ergo multo fortius in novo debet esse in eadem specie : ergo non debuit tradi sub alia specie.
G. Item, Forma et species principium sunt intelligendi res, et distinctiones formarum sunt ad distinctiones intellectuum qui habentur de rebus : ergo determinata res in natura sua et forma sua non intelligitur nisi ex propria specie forme : cum igitur forme sacramentales sint ad intellectum veri corporis Christi, et non sint duplices : ergo hoc sacramentum non debuit tradi sub duplici specie, ut videtur.
Unrertus gqueritur de secunda causa quam tangit in Zitéera, dicens quod si sub propria forma dedisset, animus hominis abhorreret : quia horror est homini carnem crudam comedere, et sanguinem bibere.
Et hoc nihil esse videtur : quia 1. Supposita fide, videtur quod nihil horroris, sed plurimum devotionis ex hoc innasceretur.
2. Item, Satis scitur a fidelibus, quod non incorporatur nobis ille cibus, sed nos ei : ergo nihil ad sumptionem operaretur vel deoperaretur cruditas carnis : sed potius attenditur utilitas nostra.
ULrerius queritur de tertia, quae est ut irridendi occasio tollatur infidelibus qui dicunt nos cruorém occisi hominis bibere: quia 1. Videntes infideles, quod ille sanguis nobis foret potus, potius edificarentur, quam irriderent.
2. Praeterea, Nos videmus, quod Sane cti aliquando pro confessione fidei oraverunt, quod Dominus in propria specie se ostenderet, sicut legitur de beato Gregorio Papa, quod ad firmandam plebis fidem, orationibus suis formam accepit digiti versi in carnem cruentam: quare si esset sub propria specie, non ordinaretur ad fidei irrisionem, sed potius ad ejus edificationem,
Juxra hoc ulterius queritur, Si contingat, quod Dominus ostendat se in propria forma hominis, vel carnis cruente, vel membri alicujus, utrum sit sumendum vel non?
Videtur autem ex Littera, quod non: quia 1. In secunda causa dicit, quod horror est carnem cruentam manducare.
SED CONTRA: Illa ostensio, et subtractio accidentium panisnon fit nisi ad augmentandam devotionem : quanto autem devotio magis augetur, tanto dignius sumitur : ergo quanto apertius ostenditur, tanto dignius sumitur : ergo etiam tune magis erit sumendum, quam alia vice.
Solutio. Dicendum, quod causae quas tangit Magister in Littera, bone sunt. Et prima est accepta ex verbis Gregorii. Secunda ex verbis Hieronymi. Tertia vero ex verbis beati Augustini. Posset tamen reddi haec causa quae videtur cogens, quod quaedam sunt in sacramento consideranda ad ipsum secundum essentiam, quaedam autem consideranda ad usum ipsius, scilicet quod datur in cibum spiritualem fidelium. Et in prima consideratione tanguntur caus dicte in Littera. Sed in secunda consideratione oportet in sacramento esse fractionem, masticationem, et rationem cibi generalis. Prima autem duo nullo modo possunt cadere in formam corporis Christi propriam : quia illud corpus cum sit impassibile et gloriosum, non est divisibile vel frangibile in forma aliena. Secundum tertium vero quod est usus rei in ratione cibi et potus generalium, oportuit quod haberet formam cibi generalis, et illa est forma panis: et formam potus generalis, et illa est vini species. Tamen de hoc infra queretur, quare spiritualiter dedit sub his formis potius quam sub aliis.
Ad prRimuM ergo dicendum, quod secus est in aliis sacramentis : quia in illis non continetur auctor omnis gratia, sed in isto continetur, et ideo in ipso precipue altissimo debuit fides collocari.
Ad aliud dicendum, quod duplex est ratio de fide: prima scilicet quae extrahitur a principiis fidei: et haec edificat fidem, quia supponit fidei principium, et supponens fidei principium, non dubitat de credito. Secunda vero procedit non supponendo fidei principium, sed ex rationibus physicis: et haec frequenter nititur fidem evertere, et meritum fidei exstinguere: et de hac intelligitur dictum Gregorii: et ideo dicit, "cui humana ratio prebet experimentum, non divina."
Ad aliud dicendum, quod est irrationabile, quod nullam habet veri rectitudinem, et hoc non est credendum : et qui credit, fatuus est: sed est aliquid in quod non potest ratio, habens tamen argumentum veritatis, quia illud dixit Dominus qui non potest mentiri, et spe dicta ejus intelligere non sufficimus : et illud oportet credi, eo quod dictis Domini falsum subesse non potest.
Ad aliud dicendum, quod forte ad tempus excitaret naturalis species majo~ rem devotionem quam species panis, sed non semper : precipua tamen causa est, quia ea quae exiguntur ad usum sacramenti, non possent esse in propria forma : sed salvantur bene in forma alia que est corporis corruptibilis.
Ad Auiup dicendum, quod species rei et species sacramenti in nullo sacramento possunt esse idem: quia res sacramenti invisibilis est, species autem sacramenti debet esse sensibilis. Et ad argumentum dicendum, quod in Veteri Testamento fuit caro figura non ejusdem speciei cum carne Christi, sed potius caro animalium quorumdam oblatorum. Et hujus causa supra dicta est : quia non figurabat tantum sacram rem, sed etiam Christi Passionem, et oblationem quam Patri obtulit in cruce. Unde sacramenta veteris legis et nove non distinguuntur per hoc quod est signare, sed potius per id quod est causare. Unde per hoc sunt sacramenta nove legis viciniora veritati, quia continent eam, quod non fecerunt sacramenta veteris legis. Si autem volumus dicere, quod expressiora sunt in significando, tune dicendum, quod species panis expressius est signum cibi spiritualis mystici corporis, quam caro: quia nec cibus generalis est, nec etiam colligitur ex diversis sicut panis : sed tamen caro expressius est signum passionis, et oblationis in cruce.
Ad quod nota, quod sacramenta veteris legis signabant tantum sacramenta nove legis. Sacramenta vero nove legis signant non solum ipsum sacramentum, sed etiam cum hoc effectum sacramenti in nobis. Ad hune autem effectum signandum expressius signum est species panis, quam species carnis.
Ad aliud dicendum, quod aliter intelligitur res secundum propriam naturam rei, et aliter in effectu spirituali. Primo modo intelligitur res ex propriis principiis speciei. Secundo autem modo necesse est, quod intelligatur persymbolum corporalium imaginum: et hoc modo fit intellectus spiritualium in sacramentis.
Api quod ulterius queritur de secunda causa, dicendum quod est horror qui nascitur ex devotione et reverentia : et est horror qui nascitur ex abominatione. Primo modo esset horror in sumptione sacramenti: nullus enim presumeret cruentam carnem Christi sumere, quando in propria specie preesentaretur. Et ita intelligitur in Liétera.
Ad aliud dicendum, quod licet sciatur a fidelibus, quod nobis non incorporatur, sed nos ei: tamen etiam accessum et contactum formidaret homo ex reverentia. Praterea, quod potissimum est in _ sacramento, ratio signi non salvaretur ibi, ut preetactum est, nec ea quae pertinent ad usum sacramenti.
Ad i quod ulterius queritur de tertia causa, dicendum quod infideles videntes cruentam carnem Christi dentibus dividi, et sanguinem assumi per potum, non edificarentur ad fidem : quia dividi et assumi sunt corporalium: et ideo tunc putaretur Christum et corporalem esse, et effectum sacramenti putarent esse prestigium vel incantationem.
Ad aliud dicendum, quod quandoque Sancti oraverunt in casu propter ostensionem effectus sacramenti: sed tamen in assumptione sacramenti oraverunt, ut iterum esset sub forma panis : et ita fecit beatus Gregorius cum matrona, quae ipsum panem sacre oblationis obtulerat, et de sacramenti efficacia dubitabat: et hoc cum revelaretur beato Gregorio, orabat ut Deus ostenderet sacramenti effectum : et iterum postea oravit, ut rediret species panis, et dedit eidem matrone sumendum.
Ad id autem quod ultimo queritur, Utrum sic esset sumendum, si in propria forma carnis vel sanguinis appareret ?
Dicendum sine prajudicio, quod aut omnibus apparet sub forma propria, aut aliquibus. Si aliquibus, puto quod sit sumendum : si vero omnibus, tunc non est sumendum, sed pro reliquiis reservandum.
Dicendum, quod si pre devotionis fervore potest, debet aliam missam celebrare, et in illa communicare. Et si in illa idem contingat : tunc potest aliam celebrare, donec communicet in persona Eeclesie. Si autem ex indevotione impeditur, vel ex hoc quod sepius sine inter- missione hoc sibi contingit, tune potest non celebrare : et ipsa communio guam in persona Ecclesie debuit facere, intelli gitur in spirituali sumptione per fervo- rem excitatum ex hoc quod corpus Christi in propria forma omnibus apparet, etc.
On this page